|
|
- E t h i c a
o r d i n e g e o m e t r i c o
d e m o n s t r a t a
E t h i c e s p a r s q u i n t a
D e P o t e n t i a I n t e l l e c t u s ,
s e u d e L i b e r t a t e
H u m a n a
- ______________________________________
- PRAEFATIO
Transeo tandem ad alteram Ethices Partem, quæ est de
modo, sive via, quæ ad Libertatem ducit. In hac ergo de potentia rationis
agam, ostendens, quid ipsa ratio in affectus possit, & deinde, quid
Mentis Libertas seu beatitudo sit, ex quibus videbimus, quantum sapiens
potior sit ignaro. Quomodo autem, & qua via debeat intellectus
perfici, & qua deinde arte Corpus sit curandum, ut possit suo officio
recte fungi, huc non pertinet; hoc enim ad Medicinam, illud autem ad
Logicam spectat. Hic igitur, ut dixi, de sola Mentis, seu rationis
potentia agam, & ante omnia, quantum, & quale imperium in affectus
habeat, ad eosdem coercendum, & moderandum, ostendam. Nam nos in ipsos
imperium absolutum non habere, jam supra demonstravimus. Stoici tamen
putarunt, eosdem a nostra voluntate absolute pendere, nosque iis absolute
imperare posse. Attamen ab experientia reclamante, non vero ex suis
principiis coacti sunt fateri, usum, & studium non parvum requiri ad
eosdem coercendum, & moderandum; quod quidam exemplo duorum canum (si
recte memini), unius scilicet domestici, alterius venatici, conatus est
ostendere; nempe quia usu efficere tandem potuit, ut domesticus venari,
venaticus contra a leporibus sectandis abstinere assuesceret. Huic
opinioni non parum favet Cartesius. Nam statuit Animam, seu Mentem unitam
præcipue esse cuidam parti cerebri, glandulæ scilicet pineali dictæ,
cujus ope Mens motus omnes, qui in corpore excitantur, & objecta
externa sentit, quamque Mens eo solo, quod vult, varie movere potest. Hanc
glandulam in medio cerebri ita suspensam esse statuit, ut minimo spirituum
animalium motu possit moveri. Deinde statuit, quod hæc glans tot variis
modis in medio cerebro suspendatur, quot variis modis spiritus animales in
eandem impingunt, & quod præterea tot varia vestigia in eadem
imprimantur, quot varia objecta externa ipsos spiritus animales versus
eandem propellunt, unde fit, ut si glans postea ab Animæ voluntate, illam
diversimode movente, hoc, aut illo modo suspendatur, quo semel fuit
suspensa a spiritibus, hoc, aut illo modo agitatis, tum ipsa glans ipsos
spiritus animales eodem modo propellet, & determinabit, ac antea a
simili glandulæ suspensione repulsi fuerant. Præterea statuit,
unamquamque Mentis voluntatem natura esse unitam certo cuidam glandis
motui. Ex. gr. si quis voluntatem habet objectum remotum intuendi, hæc
voluntas efficiet, ut pupilla dilatetur; sed si de sola dilatanda pupilla
cogitet, nihil proderit ejus rei habere voluntatem, quia natura non junxit
motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versus nervum Opticum
modo conveniente dilatandæ, vel contrahendæ pupillæ cum voluntate
eandem dilatandi, vel contrahendi; sed demum cum voluntate intuendi
objecta remota, vel proxima. Denique statuit, quod, etsi unusquisque motus
hujus glandulæ videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris
cogitationibus ab initio nostræ vitæ, aliis tamen per habitum possunt
jungi, quod probare conatur art. 50 p. 1 de Pass. Animæ. Ex his
concludit, nullam esse tam imbecillem Animam, quæ non possit, cum bene
dirigitur, acquirere potestatem absolutam in suas Passiones. Nam hæ, ut
ab eo definiuntur, sunt perceptiones, aut sensus, aut commotiones
animæ, quæ ad eam speciatim referuntur, quæque NB. producuntur,
conservantur, & corroborantur, per aliquem motam spirituum (vide
art. 27 p. 1, Pass. Anim.). At quandoquidem cuilibet voluntati
possumus jungere motum quemcunque glandis, & consequenter spirituum;
& determinatio voluntatis a sola nostra potestate pendet; si igitur
nostram voluntatem certis, & firmis judiciis, secundum quæ nostræ
vitæ actiones dirigere volumus, determinemus, & motus passionum, quas
habere volumus, hisce judiciis jungamus, imperium acquiremus absolutum in
nostras Passiones. Hæc est clarissimi hujus Viri sententia (quantum ex
ipsius verbis conjicio), quam ego vix credidissem a tanta Viro pralatam
esse, si minus acuta fuisset. Profecto mirari satis non possum, quod vir
Philosophus, qui firmiter statuerat, nihil deducere, nisi ex principiis
per se notis, & nihil affirmare, nisi quod clare, & distincte
perciperet, & qui toties Scholasticos reprehenderat, quod per occultas
qualitates res obscuras voluerint explicare, Hypothesin sumat omni occulta
qualitate occuitiorem. Quid quæso, per Mentis, & Corporis unionem
intelligit? quem, inquam, clarum, & distinctum conceptum habet
cogitationis arctissime unitæ cuidam quantitatis portiunculæ? Vellem
sane, ut hanc unionem per proximam suam causam explicuisset. Sed ille
Mentem a Corpore adeo distinctam conceperat, ut nec hujus unionis, nec
ipsius Mentis ullam singularem causam assignare potuerit; sed necesse ipsi
fuerit, ad causam totius Universi, hoc est, ad Deum recurrere. Deinde
pervelim scire, quot motus gradus potest glandulæ isti pineali Mens
tribuere, & quanta cum vi eandem suspensam tenere potest. Nam nescio,
an hæc glans tardius, vel celerius a Mente circumagatur, quam a
spiritibus animalibus, & an motus Passionum, quos firmis judiciis
arcte junximus, non possint ab iisdem iterum a causis corporeis disjungi,
ex quo sequeretur, ut, quamvis Mens firmiter proposuerit contra pericula
ire, atque huic decreto motus audaciæ junxerit, viso tamen periculo,
glans ita suspendatur, ut Mens non, nisi de fuga, possit cogitare; &
sane, cum nulla detur ratio voluntatis ad motum, nulla etiam datur
comparatio inter Mentis, & Corporis potentiam, seu vires; &
consequenter hujus vires nequaquam viribus illius determinari possunt. His
adde, quod nec hæc glans ita in medio cerebro sita reperiatur, ut tam
facile, totque modis circumagi possit, & quod non omnes nervi ad
cavitates usque cerebri protendantur. Denique omnia, quæ de voluntate,
ejusque libextate asserit, omitto, quandoquidem hæc falsa esse, satis
superque ostenderim. Igitur quia Mentis potentia, ut supra ostendi, sola
intelligentia definitur, affectuum remedia, quæ omnes experiri quidem,
sed non accurate observare, nec distincte videre credo, sola Mentis
cognitione determinabimus, & ex eadem illa omnia, quæ ad ipsius
beatitudinem spectant, deducemus.
AXIOMATA
I. Si in
eodem subjecto duæ contrariæ actiones excitentur, debebit necessario vel
in utraque, vel in una sola mutatio fieri, donec desinant contrariæ
esse.
II. Effectus potentia definitur potentia ipsius causæ,
quatenus ejus essentia per ipsius causæ essentxam explicatur, vel
definitur. Patet hoc Axioma ex Prop. 7 Part. 3.
PROPOSITIO I
Prout
cogitationes, rerumque ideæ ordinantur, & concatenantur in Mente, ita
corporis affectiones, seu rerum imagines ad amussim ordinantur, &
concatenantur in Corpore.
Demonstratio
Ordo, &
connexio idearum idem est (per Prop. 7 p. 2), ac ordo, & connexio
rerum, & vice versa, ordo, & connexio rerum idem est (per Coroll.
Prop. 6 & 7 p. 2), ac ordo, & connexio idearum. Quare sicuti ordo,
& connexio idearum in Mente fit secundum ordinem, &
concatenationem affectionum Corporis (per Prop. 18 p. 2), sic vice versa
(per Prop. 2 p. 3) ordo, & connexio affectionum Corporis fit, prout
cogitationes, rerumque ideæ ordinantur, & concatenantur in Mente.
Q.E.D.
PROPOSITIO II
Si
animi commotionem, seu affectum a causæ externæ cogitatione amoveamus,
& aliis jungamus cogitationibus, tum Amor, seu Odium erga causam
externam, ut & animi fluctuationes, quæ ex his affectibus oriuntur,
destruentur.
Demonstratio
Id enim, quod
formam Amoris, vel Odii constituit, est Lætitia, vel Tristitia,
concomitante idea causæ externæ (per Defin. 6 & 7 Affect.), hac
igitur sublata, Amoris, vel Odii forma simul tollitur; adeoque hi
affectus, & qui ex his oriuntur, destruuntur.
Q.E.D.
PROPOSITIO III
Affectus, qui passio est, desinit esse passio, simulatque ejus
claram, & distinctam formamus ideam.
Demonstratio
Affectus, qui
passio est, idea est confusa (per gen. Affect. Defin.). Si itaque ipsius
affectus claram, & distinctam formemus ideam, hæc idea ab ipso
affectu, quatenus ad solam Mentem refertur, non nisi ratione distinguetur
(per Prop. 21 p. 2 cum ejusdem Schol.); adeoque (per Prop. 3 p. 3)
affectus desinet esse passio. Q.E.D.
Corollarium
Affectus igitur
eo magis in nostra potestate est, & Mens ab eo minus patitur, quo
nobis est notior.
PROPOSITIO IV
Nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum, &
distinctum non possumus formare conceptum.
Demonstratio
Quæ omnibus
communia sunt, non possunt concipi nisi adæquate (per Prop. 38 p. 2),
adeoque (per Prop. 12 & Lem. 2, quod habetur post Schol. Prop. 13 p.
2) nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum, & distinctum non
possumus formare conceptum. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur,
nullum esse affectum, cujus non possumus aliquem clarum, & distinctum
formare conceptum. Est namque affectus Corporis affectionis idea (per gen.
Affect. Defin.), quæ propterea (per Prop. præced.) aliquem clarum, &
distinctum involvere debet conceptum.
Scholium
Quandoquidem nihil
datur, ex quo aliquis effectus non sequatur (per Prop. 36 p. 1), &
quicquid ex idea, quæ in nobis est adæquata, sequitur, id omne clare,
& distincte intelligimus (per Prop. 40 p. 2); hinc sequitur,
unumquemque potestatem habere se, suosque affectus, si non absolute, ex
parte saltem clare, & distincte intelligendi, & consequenter
efficiendi, ut ab iisdem minus patiatur. Huic igitur rei præcipue danda
est opera, ut unumquemque affectum, quantum fieri potest, clare, &
distincte cognoscamus, ut sic Mens ex affectu ad illa cogitandum
determinetur, quæ clare, & distincte percipit, & in quibus plane
acquiescit; atque adeo, ut ipse affectus a cogitatione causæ externæ
separetur, & veris jungatur cogitationibus; ex quo fiet, ut non tantum
Amor, Odium, &c. destruantur (per Prop. 2 hujus), sed ut etiam
appetitus, seu Cupiditates, quæ ex tali affectu oriri solent, excessum
habere nequeant (per Prop. 61 p. 4). Nam apprime notandum est, unum,
eundemque esse appetitum, per quem homo tam agere, quam pati dicitur. Ex.
gr. cum natura humana ita comparatum esse ostendimus, ut unusquisque
appetat, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant (vide Schol. Prop. 31 p. 3);
qui quidem appetitus in homine, qui ratione non ducitur, passio est, quæ
Ambitio vocatur, nec multum a Superbia discrepat; & contra in homine,
qui ex rationis dictamine vivit, actio, seu virtus est quæ Pietas
appellatur (vide Schol. 1 Prop. 37 p. 4 & Demonstrat. 2 ejusdem
Prop.). Et hoc modo omnes appetitus, seu Cupiditates eatenus tantum
passiones sunt, quatenus ex ideis inadæquatis oriuntur; atque eædem
virtuti accensentur, quando ab ideis adæquatis excitantur, vel
generantur. Nam omnes Cupiditates, quibus ad aliquid agendum determinamur,
tam oriri possunt ab adæquatis, quam ab inadæquatis ideis (vide Prop. 59
p. 4). Atque hoc (ut eo, unde digressus sum, revertar) affectuum remedio,
quod scilicet in eorum vera cognitione consistit, nullum præstantius
aliud, quod a nostra potestate pendeat, excogitari potest, quandoquidem
nulla alia Mentis potentia datur, quam cogitandi, & adæquatas ideas
formandi, ut supra (per Prop. 3 p. 3) ostendimus.
PROPOSITIO V
Affectus erga rem, quam simpliciter, & non ut necessariam,
neque ut possibilem, neque ut contingentem imaginamur, cæteris paribus,
omnium est maximus.
Demonstratio
Affectus erga
rem, quam liberam esse imaginamur, major est, quam erga necessariam (per
Prop. 49 p. 3), & consequenter adhuc major, quam erga illam, quam ut
possibilem, vel contingentem imaginamur (per Prop. 11 p. 4). At rem
aliquam ut liberam imaginari nihil aliud esse potest, quam quod rem
simpliciter imaginamur, dum causas, a quibus ipsa ad agendum determinata
fuit, ignoramus (per illa, quæ in Schol. Prop. 35 p. 2 ostendimus); ergo
affectus erga rem, quam simpliciter imaginamur, cæteris paribus major
est, quam erga necessariam, possibilem, vel contingentem, &
consequenter maximus. Q.E.D.
PROPOSITIO VI
Quatenus Mens res omnes, ut necessarias intelligit, eatenus
majorem in affectus potentiam habet, seu minus ab iisdem
patitur.
Demonstratio
Mens res omnes
necessarias esse intelligit (per Prop. 29 p. 1), & infinito causarum
nexu determinari ad existendum, & operandum (per Prop. 28 p. 1);
adeoque (per Prop. præced.) eatenus efficit, ut ab affectibus, qui ex iis
oriuntur, minus patiatur, & (per Prop. 48 p. 3) minus erga ipsas
afficiatur. Q.E.D.
Scholium
Quo hæc cognitio,
quod scilicet res necessariæ sint, magis circa res singulares, quas
distinctius, & magis vivide imaginamur, versatur, eo hæc Mentis in
affectus potentia major est, quod ipsa etiam experientia testatur. Videmus
enim Tristitiam boni alicujus, quod periit, mitigari, simulac homo, qui id
perdidit, considerat bonum illud servari nulla ratione potuisse. Sic etiam
videmus, quod nemo miseretur infantis, propterea quod nescit loqui,
ambulare, ratiocinari, & quod denique tot annos quasi sui inscius
vivat. At si plerique adulti, & unus, aut alter infans nascerentur,
tum unumquemque misereret infantum, quia tum ipsam infantiam, non ut rem
naturalem, & necessariam, sed ut naturæ vitium, seu peccatum
consideraret; & ad hunc modum plura alia notare possemus.
PROPOSITIO VII
Affectus, qui ex ratione oriuntur, vel excitantur, si ratio
temporis habeatur, potentiores sunt iis, qui ad res singulares referuntur,
quas ut absentes contemplamur.
Demonstratio
Rem aliquam ut
absentem non contemplamur ex affectu, quo eandem imaginamur; sed ex eo,
quod Corpus alio afficitur affectu, qui ejusdem rei existentiam secludit
(per Prop. 17 p. 2). Quare affectus, qui ad rem, quam ut absentem
contemplamur, refertur, ejus naturæ non est, ut reliquas hominis
actiones, & potentiam superet (de quibus vide Prop. 6 p. 4); sed
contra ejus naturæ est, ut ab iis affectionibus, quæ existentiam
externæ ejus causæ secludunt, coerceri aliquo modo possit (per Prop. 9
p. 4). At affectus, qui ex ratione oritur, refertur necessario ad communes
rerum proprietates (vide rationis Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p. 2), quas
semper ut præsentes contemplamur (nam nihil dari potest, quod earum
præsentem existentiam secludat), & quas semper eodem modo imaginamur
(per Prop. 38 p. 2): Quare talis affectus idem semper manet, &
consequenter (per Axiom. 1 hujus) affectus, qui eidem sunt contrarii,
quique a suis causis externis non foventur, eidem magis magisque sese
accomodare debebunt, donec non amplius sint contrarii, & eatenus
affectus, qui ex ratione oritur, est potentior.
Q.E.D.
PROPOSITIO VIII
Quo affectus aliquis a pluribus causis simul concurrentibus
excitatur, eo major est.
Demonstratio
Plures causæ
simul plus possunt, quam si pauciores essent (per Prop. 7 p. 3): adeoque
(per Prop. 5 p. 4), quo affectus aliquis a pluribus causis simul
excitatur, eo fortior est. Q.E.D.
Scholium
Hæc Propositio
patet etiam ex Axiomate 2 hujus Partis.
PROPOSITIO IX
Affectus, qui ad plures, & diversas causas refertur, quas
Mens cum ipso affectu simul contemplatur, minus noxius est, & minus
per ipsum patimur, & erga unamquamque causam minus afficimur, quam
alius æque magnus affectus, qui ad unam solam, vel pauciores causas
refertur.
Demonstratio
Affectus
eatenus tantum malus, seu noxius est, quatenus Mens ab eo impeditur,
quominus possit cogitare (per Prop. 26 & 27 p. 4): adeoque ille
affectus, a quo Mens ad plura simul objecta contemplandum determinantur,
minus noxius est, quam alius æque magnus affectus, qui Mentem in sola
unius, aut pauciorum objectorum contemplatione ita detinet, ut de aliis
cogitare nequeat, quod erat primum. Deinde, quia Mentis essentia, hoc est
(per Prop. 7 p. 3), potentia in sola cogitatione consistit (per Prop. 11
p. 2), ergo Mens per affectum, a quo ad plura simul contemplandum
determinatur, minus patitur, quam per æque magnum affectum, qui Mentem in
sola unius, aut pauciorum objectorum contemplatione occupatum tenet, quod
erat secundum. Denique hic affectus (per Prop. 48 p. 3), quatenus ad
plures causas externas refertur, est etiam erga unamquamque minor.
Q.E.D.
PROPOSITIO X
Quamdiu affectibus, qui nostræ naturæ sunt contrarii, non
conflictamur, tamdiu potestatem habemus ordinandi, & concatenandi
Corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum.
Demonstratio
Affectus, qui
nostræ naturæ sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 p. 4), qui mali
sunt, eatenus mali sunt, quatenus impediunt, quominus Mens intelligat (per
Prop. 27 p. 4). Quamdiu igitur affectibus, qui nostræ naturæ contrarii
sunt, non conflictamur, tamdiu Mentis & potentia, qua res intelligere
conatur (per Prop. 26 p. 4) non impeditur, atque adeo tamdiu potestatem
habet claras, & distinctas ideas formandi, & alias ex aliis
deducendi (vide Schol. 2 Prop. 40 & Schol. Prop. 47 p. 2); &
consequenter (per Prop. 1 hujus), tamdiu potestatem habemus ordinandi,
& concatenandi affectiones Corporis secundum ordinem ad intellectum.
Q.E.D.
Scholium
Hac potestate recte
ordinandi, & concatenandi Corporis affectiones efficere possumus, ut
non facile malis affectibus afficiamur. Nam (per Prop. 7 hujus) major vis
requiritur ad Affectus, secundum ordinem ad intellectum ordinatos, &
concatenatos coercendum, quam incertos, & vagos. Optimum igitur, quod
efficere possumus, quamdiu nostrorum affectuum perfectam cognitionem non
habemus, est rectam vivendi rationem, seu certa vitæ dogmata concipere,
eaque memoriæ mandare, & rebus particularibus, in vita frequenter
obviis, continuo applicare, ut sic nostra imaginatio late iisdem
afficiatur, & nobis in promptu sint semper. Ex. gr. inter vitæ
dogmata posuimus (vide Prop. 46 p. 4 cum ejusdem Schol.), Odium Amore, seu
Generositate vincendum, non autem reciproco Odio compensandum. Ut autem
hoc rationis præscriptum semper in promptu habeamus, ubi usus erit,
cogitandæ, & sæpe meditandæ sunt communes hominum injuriæ, &
quomodo, & qua via Generositate optime propulsentur; sic enim imaginem
injuriæ imaginationi hujus dogmatis jungemus, & nobis (per Prop. 18
p. 2) in promptu semper erit, ubi nobis injuria afferetur. Quod si etiam
in promptu habuerimus rationem nostri veri utilis, ac etiam boni, quod ex
mutua amicitia, & communi societate sequitur, & præterea quod ex
recta vivendi ratione summa animi acquiescentia oriatur (per Prop. 52 p.
4), & quod homines, ut reliqua, ex naturæ necessitate agant: tum
injuria, sive Odium, quod ex eadem oriri solet, minimam imaginationis
partem occupabit, & facile superabitur; vel si Ira, quæ ex maximis
injuriis oriri solet, non adeo facile superetur, superabitur tamen,
quamvis non sine animi fluctuatione, longe minore temporis spatio, quam si
hæc non ita præmeditata habuissemus, ut patet ex Propositione 6, 7 &
8 hujus Partis. De Animositate ad Metum deponendum eodem modo cogitandum
est; enumeranda scilicet sunt, & sæpe imaginanda communia vitæ
pericula, & quomodo animi præsentia, & fortitudine optime vitari,
& superari possunt. Sed notandum, quod nobis in ordinandis nostris
cogitationibus, & imaginibus semper attendendum est (per Coroll. Prop.
63 p. 4 & Prop. 59 p. 3) ad illa, quæ in unaquaque re bona sunt, ut
sic semper ex Lætitiæ affectu ad agendum determinemur. Ex. gr. si quis
videt, se nimis gloriam sectari, de ejus recto usu cogitet, & in quem
finem sectanda sit, & quibus mediis acquiri possit; sed non de ipsius
abusu, & vanitate, & hominum inconstantia, vel aliis hujusmodi, de
quibus nemo, nisi ex animi ægritudine, cogitat; talibus enim
cogitationibus maxime ambitiosi se maxime afflictant, quando de assequendo
honore, quem ambiunt, desperant; &, dum Iram evomunt, sapientes videri
volunt. Quare certum est, eos gloriæ maxime esse cupidos, qui de ipsius
abusu, & mundi vanitate maxime clamant. Nec hoc ambitiosis proprium,
sed omnibus commune est, quibus fortuna est adversa, & qui animo
impotentes sunt. Nam pauper etiam avarus de abusu pecuniæ, & divitum
vitiis non cessat loqui; quo nihil aliud efficit, quam se afflictare,
& aliis ostendere, se non tantum paupertatem suam, sed etiam aliorum
divitias iniquo animo ferre. Sic etiam, qui male ab amasia excepti sunt,
nihil cogitant, quam de mulierum inconstantia, & fallaci animo, &
reliquis earundem decantatis vitiis, quæ omnia statim oblivioni tradunt,
simulac ab amasia iterum recipiuntur. Qui itaque suos affectus, &
appetitus ex solo Libertatis amore moderari studet, is, quantum potest,
nitetur, virtutes, earumque causas noscere, & animum gaudio, quod ex
earum vera cognitione oritur, implere; at minime hominum vitia
contemplari, hominesque obtrectare, & falsa libertatis specie gaudere.
Atque hæc qui diligenter observabit (neque enim difficilia sunt), &
exercebit, næ ille brevi temporis spatio actiones suas ex rationis
imperio plerumque dirigere poterit.
PROPOSITIO XI
Quo
imago aliqua ad plures res refertur, eo frequentior est, seu sæpius
viget, & Mentem magis occupat.
Demonstratio
Quo enim imago,
seu affectus ad plures res refertur, eo plures dantur causæ, a quibus
excitari, & foveri potest, quas omnes Mens (per Hypothesin) ex ipso
affectu simul contemplatur; atque adeo affectus eo frequentior est, seu
sæpius viget, & (per Prop. 8 hujus) Mentem magis occupat.
Q.E.D.
PROPOSITIO XII
Rerum imagines facilius imaginibus, quæ ad res referuntur,
quas clare, & distincte intelligimus, junguntur, quam
aliis.
Demonstratio
Res, quas
clare, & distincte intelligimus, vel rerum communes proprietates sunt,
vel quæ ex iis deducuntur (vide rationis Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p.
2), & consequenter sæpius (per Prop. præced.), in nobis excitantur;
adeoque facilius fieri potest, ut res alias simul cum his, quam cum aliis
contemplemur, & consequenter (per Prop. 18 p. 2) ut facilius cum his,
quam cum aliis, jungantur. Q.E.D.
PROPOSITIO XIII
Quo imago aliqua pluribus aliis juncta est, eo sæpius
viget.
Demonstratio
Nam, quo imago
aliqua pluribus aliis juncta est, eo (per Prop. 18 p. 2) plures causæ
dantur, a quibus excitari potest. Q.E.D.
PROPOSITIO XIV
Mens efficere potest, ut omnes Corporis affectiones, seu rerum
imagines ad Dei ideam referantur.
Demonstratio
Nulla est
Corporis affectio, cujus aliquem clarum, & distinctum non possit Mens
formare conceptum (per Prop. 4 hujus); adeoque efficere potest (per Prop.
15 p. 1), ut omnes ad Dei ideam referuntur.
Q.E.D.
PROPOSITIO XV
Qui
se, suosque affectus clare, & distincte intelligit, Deum amat, &
eo magis, quo se, suosque affectus magis intelligit.
Demonstratio
Qui se, suosque
affectus clare, & distincte intelligit, lætatur (per Prop. 53 p. 3),
idque concomitante idea Dei (per Prop. præced.); atque adeo (per Defin. 6
Affect.) Deum amat, & (per eandem rationem) eo magis, quo se, suosque
affectus magis intelligit. Q.E.D.
PROPOSITIO XVI
Hic
erga Deum Amor Mentem maxime occupare debet.
Demonstratio
Est enim hic
Amor junctus omnibus Corporis affectionibus (per Prop. 14 hujus), quibus
omnibus fovetur (per Prop. 15 hujus); atque adeo (per Prop. 11 hujus)
Mentem maxime occupare debet. Q.E.D.
PROPOSITIO XVII
Deus expers est passionum, nec ullo Lætitiæ, aut Tristitiæ
affectu afficitur.
Demonstratio
Ideæ omnes,
quatenus ad Deum referuntur, veræ sunt (per Prop. 32 p. 2), hoc est (per
Defin. 4 p. 2), adæquatæ; atque adeo (per gen. Affect. Defin.) Deus
expers est passionum. Deinde Deus neque ad majorem, neque ad minorem
perfectionem transire potest (per Coroll. 2 Prop. 20 p. 1); adeoque (per
Defin. 2 & 3 Affect.) nullo Lætitiæ, neque Tristitiæ affectu
afficitur. Q.E.D.
Corollarium
Deus proprie
loquendo neminem amat, neque odio habet. Nam Deus (per Prop. præced.)
nullo Lætitiæ, neque Tristitiæ affectu afficitur, & consequenter
(per Defin. 6 & 7 Affect.) neminem etiam amat, neque odio
habet.
PROPOSITIO XVIII
Nemo potest Deum odio habere.
Demonstratio
Idea Dei, quæ
in nobis est, est adæquata, & perfecta (per Prop. 46 & 47 p. 2);
adeoque quatenus Deum contemplamur, eatenus agimus (per Prop. 3 p. 3),
& consequenter (per Prop. 59 p. 3) nulla potest dari Tristitia
concomitante idea Dei, hoc est, (per Defin. 7 Affect.) nemo Deum odio
habere potest. Q.E.D.
Corollarium
Amor erga Deum
in odium verti nequit.
Scholium
At objici potest,
quod dum Deum omnium rerum causam intelligimus, eo ipso Deum Tristitiæ
causam consideramus. Sed ad hoc respondeo, quod quatenus Tristitiæ causas
intelligimus, eatenus (per Prop. 3 hujus) ipsa desinit esse passio, hoc
est (per Prop. 59 p. 3), eatenus desinit esse Tristitia; atque adeo,
quatenus Deum Tristitiæ causam esse intelligimus, eatenus
lætamur.
PROPOSITIO XIX
Qui
Deum amat, conari non potest, ut Deus ipsum contra amet.
Demonstratio
Si homo id
conaretur, cuperet ergo (per Coroll. Prop. 17 hujus), ut Deus, quem amat,
non esset Deus, & consequenter (per Prop. 19 p. 3), contristari
cuperet, quod (per Prop. 28 p. 3) est absurdum. Ergo, qui Deum amat,
&c. Q.E.D.
PROPOSITIO XX
Hic
erga Deum Amor, neque Invidiæ, neque Zelotypiæ affectu inquinari potest;
sed eo magis fovetur, quo plures homines eodem Amoris vinculo cum Deo
junctos imaginamur.
Demonstratio
Hic erga Deum
Amor summum bonum est, quod ex dictamine rationis appetere possumus (per
Prop. 28 p. 4), & omnibus hominibus commune est (per Prop. 36 p. 4),
& omnes, ut eodem gaudeant, cupimus (per Prop. 37 p. 4); atque adeo
(per Defin. 23 Affect.) Invidiæ affectu maculari nequit, neque etiam (per
Prop. 18 hujus, & Defin. Zelotypiæ, quam vide in Schol. Prop. 35 p.
3) Zelotypiæ affectu; sed contra (per Prop. 31 p. 3) eo magis foveri
debet, quo plures homines eodem gaudere imaginamur.
Q.E.D.
Scholium
Possumus hoc eodem
modo ostendere, nullum dari affectum, qui huic Amori directe sit
contrarius, a quo hic ipse Amor possit destrui; atque adeo concludere
possumus, hunc erga Deum Amorem omnium affectuum esse constantissimum,
nec, quatenus ad Corpus refertur, posse destrui, nisi cum ipso Corpore.
Cujus autem naturæ sit, quatenus ad solam Mentem refertur, postea
videbimus. Atque his omnia affectuum remedia, sive id omne, quod Mens, in
se sola considerata, adversus affectus potest, comprehendi; ex quibus
apparet, Mentis in affectus potentiam consistere: Iº. In ipsa affectuum
cognitione (vide Schol. Prop. 4 hujus). IIº. In eo, quod affectus a
cogitatione causæ externæ, quam confuse imaginamur, separat (vide Prop.
2 cum eodem Schol. Prop. 4 hujus). IIIº. In tempore, quo affectiones, quæ
ad res, quas intelligimus, referuntur, illas superant, quæ ad res
referuntur, quas confuse, seu mutilate concipimus (vide Prop. 7 hujus).
IVº. In multitudine causarum, a quibus affectiones, quæ ad rerum communes
proprietates, vel ad Deum referuntur, foventur (vide Prop. 9 & 11
hujus). Vº. Denique in ordine, quo Mens suos affectus ordinare, &
invicem concatenare potest (vide Schol. Prop. 10 & insuper Prop. 12,
13 & 14 hujus). Sed ut hæc Mentis in affectus potentia melius
intelligatur, venit apprime notandum, quod affectus a nobis magni
appellantur, quando unius hominis affectum cum affectu alterius
comparamus, & unum magis, quam alium eodem affectu conflictari
videmus; vel quando unius, ejusdemque hominis affectus ad invicem
comparamus, eundemque uno affectu magis, quam alio affici, sive moveri
comperimus: Nam (per Prop. 5 p. 4) vis cujuscunque affectus definitur
potentia causæ externæ cum nostra comparata. At Mentis potentia sola
cognitione definitur; impotentia autem, seu passio a sola cognitionis
privatione, hoc est, ab eo, per quod ideæ dicuntur inadæquatæ,
æstimatur; ex quo sequitur, Mentem illam maxime pati, cujus maximam
partem ideæ inadæquatæ constituunt, ita ut magis per id, quod patitur,
quam per id, quod agit, dignoscatur; & illam contra maxime agere,
cujus maximam partem ideæ adæquatæ constituunt, ita ut, quamvis huic
tot inadæquatæ ideæ, quam illi insint, magis tamen per illas, quæ
humanæ virtuti tribuuntur, quam per has, quæ humanam impotentiam
arguunt, dignoscatur. Deinde notandum, animi ægritudines, &
infortunia potissimum originem trahere ex nimio Amore erga rem, quæ
multis variationibus est obnoxia, & cujus nunquam compotes esse
possumus. Nam nemo de re ulla, nisi quam amat, sollicitus, anxiusve est,
neque injuriæ, suspiciones, inimicitiæ, &c. oriuntur, nisi ex Amore
erga res, quarum nemo potest revera esse compos. Ex his itaque facile
concipimus, quid clara, & distincta cognitio, & præcipue tertium
illud cognitionis genus (de quo vide Schol. Prop. 47 p. 2), cujus
fundamentum est ipsa Dei cognitio, in affectus potest, quos nempe,
quatenus passiones sunt, si non absolute tollit (vide Prop. 3 cum Schol.
Prop. 4 hujus), saltem efficit, ut minimam Mentis partem constituant (vide
Prop. 14 hujus). Deinde Amorem gignit erga rem immutabilem, & æternam
(vide Prop.15 hujus), & cujus revera sumus compotes (vide Prop. 45 p.
2), & qui propterea nullis vitiis, quæ in communi Amore insunt,
inquinari, sed semper major, ac major esse potest (per Prop. 15 hujus),
& Mentis maximam partem occupare (per Prop. 16 hujus), lateque
afficere. Atque his omnia, quæ præsentem hanc vitam spectant, absolvi.
Nam quod in hujus Scholii principio dixi, me his paucis omnia affectuum
remedia amplexum esse, facile poterit unusquisque videre, qui ad hæc,
quæ in hoc Scholio diximus, & simul ad Mentis, ejusque affectuum
definitiones, & denique ad Propositiones 1 & 3 Partis 3
attenderit. Tempus igitur jam est, ut ad illa transeam, quæ ad Mentis
durationem sine relatione ad Corpus pertinent.
PROPOSITIO XXI
Mens nihil imaginari potest, neque rerum præteritarum
recordari, nisi durante Corpore.
Demonstratio
Mens actualem
sui Corporis existentiam non exprimit, neque etiam Corporis affectiones,
ut actuales, concipit, nisi durante Corpore (per Coroll. Prop. 8 p. 2),
& consequenter (per Prop. 26 p. 2) nullum corpus, ut actu existens,
concipit, nisi durante suo Corpore, ac proinde nihil imaginari (vide
Imaginat. Defin. in Schol. Prop. 17 p. 2), neque rerum præteritarum
recordari potest, nisi durante Corpore (vide Defin. Memoriæ in Schol.
Prop.18 p. 2). Q.E.D.
PROPOSITIO XXII
In
Deo tamen datur necessario idea, quæ hujus, & illius Corporis humani
essentiam sub æternitatis specie exprimit.
Demonstratio
Deus non tantum
est causa hujus, & illius Corporis humani existentiæ, sed etiam
essentiæ (per Prop. 25 p. 1), quæ propterea per ipsam Dei essentiam
necessario debet concipi (per Axiom. 4 p. 1), idque æterna quadam
necessitate (per Prop. 16 p. 1), qui quidem conceptus necessario in Deo
dari debet (per Prop. 3 p. 2). Q.E.D.
PROPOSITIO XXIII
Mens humana non potest cum Corpore absolute destrui; sed ejus
aliquid remanet, quod æternum est.
Demonstratio
In Deo datur
necessario conceptus, seu idea, quæ Corporis humani essentiam exprimit
(per Prop. præced.), quæ propterea aliquid necessario est, quod ad
essentiam Mentis humanæ pertinet (per Prop. 13 p. 2). Sed Menti humanæ
nullam durationem, quæ tempore definiri potest, tribuimus, nisi quatenus
Corporis actualem existentiam, quæ per durationem explicatur, &
tempore definiri potest, exprimit, hoc est (per Coroll. Prop. 8 p. 2),
ipsi durationem non tribuimus, nisi durante Corpore. Cum tamen aliquid
nihilominus sit id, quod æterna quadam necessitate per ipsam Dei
essentiam concipitur (per Prop. præced.), erit necessario hoc aliquid,
quod ad Mentis essentiam pertinet, æternum.
Q.E.D.
Scholium
Est, uti diximus,
hæc idea, quæ Corporis essentiam sub specie æternitatis exprimit,
certus cogitandi modus, qui ad Mentis essentiam pertinet; quique
necessario æternus est. Nec tamen fieri potest, ut recordemur nos ante
Corpus exstitisse, quandoquidem nec in corpore ulla ejus vestigia dari,
ner æternitas tempore definiri, nec ullam ad tempus relationem habere
potest. At nihilominus sentimus, experimurque, nos æternos esse. Nam Mens
non minus res illas sentit, quas intelligendo concipit, quam quas in
memoria habet. Mentis enim oculi, quibus res videt, observatque, sunt
ipsæ demonstrationes. Quamvis itaque non recordemur nos ante Corpus
exstitisse, sentimus tamen Mentem nostram, quatenus Corporis essentiam sub
æternitatis specie involvit, æternam esse, & hanc ejus existentiam
tempore definiri, sive per durationem explicari non posse. Mens igitur
nostra eatenus tantum potest dici durare, ejusque existentia certo tempore
definiri potest, quatenus actualem Corporis existentiam involvit, &
eatenus tantum potentiam habet rerum existentiam tempore determinandi,
easque sub duratione concipiendi.
PROPOSITIO XXIV
Quo magis res singulares intelligimus, eo magis Deum
intelligimus.
Demonstratio
Patet ex
Coroll. Prop. 25 p. 1.
PROPOSITIO XXV
Summus Mentis conatus, summaque virtus est res intelligere
tertio cognitionis genere.
Demonstratio
Tertium
cognitionis genus procedit ab adæquata idea quorumdam Dei attributorum ad
adæquatam cognitionem essentiæ rerum (vide hujus Defin. in Schol. 2
Prop. 40 p. 2); & quo magis hoc modo res intelligimus, eo magis (per
Prop. præced.) Deum intelligimus, ac proinde (per Prop. 28 p. 4) summa
Mentis virtus, hoc est (per Defin. 8 p. 4), Mentis potentia, seu natura,
sive (per Prop. 7 p. 3) summus conatus est res intelligere tertio
cognitionis genere. Q.E.D.
PROPOSITIO XXVI
Quo Mens aptior est ad res tertio cognitionis genere
intelligendum, eo magis cupit, res eodem hoc cognitionis genere
intelligere.
Demonstratio
Patet. Nam
quatenus concipimus Mentem aptam esse ad res hoc cognitionis genere
intelligendum, eatenus eandem determinatam concipimus ad res eodem
cognitionis genere intelligendum, & consequenter (per Defin. 1
Affect.), quo Mens ad hoc aptior est, eo magis hoc cupit.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXVII
Ex hoc tertio cognitionis genere summa, quæ dari potest,
Mentis acquiescentia oritur.
Demonstratio
Summa Mentis
virtus est Deum cognoscere (per Prop. 28 p. 4), sive res tertio
cognitionis genere intelligere (per Prop. 25 hujus); quæ quidem virtus eo
major est, quo Mens hoc cognitionis genere magis res cognoscit (per Prop.
24 hujus); adeoque qui res hoc cognitionis genere cognoscit, is ad summam
humanam perfectionem transit, & consequenter (per Defin. 2 Affect.),
summa Lætitia afficitur, idque (per Prop. 43 p. 2) concomitante idea sui,
suæque virtutis, ac proinde (per Defin. 25 Affect.) ex hoc cognitionis
genere summa, quæ dari potest, oritur acquiescentia.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXVIII
Conatus, seu Cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis
genere, oriri non potest ex primo; at quidem ex secundo cognitionis
genere.
Demonstratio
Hæc Propositio
per se patet. Nam quicquid clare, & distincte intelligimus, id vel per
se, vel per aliud, quod per se concipitur, intelligimus, hoc est, ideæ,
quæ in nobis claræ, & distinctæ sunt, sive quæ ad tertium
cognitionis genus referuntur (vide Schol. 2 Prop. 40 p. 2), non possunt
sequi ex ideis mutilatis, & confusis, quæ (per idem Schol.) ad primum
cognitionis genus referuntur, sed ex ideis adæquatis, sive (per idem
Schol.) ex secundo, & tertio cognitionis genere; ac proinde (per
Defin. 1 Affect.) Cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere non
potest oriri ex primo, at quidem ex secundo.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXIX
Quicquid Mens sub specie æternitatis intelligit, id ex eo non
intelligit, quod Corporis præsentem actualem existentiam concipit, sed ex
eo, quod Corporis essentiam concipit sub specie æternitatis.
Demonstratio
Quatenus Mens
præsentem sui Corporis existentiam concipit, eatenus durationem concipit,
quæ tempore determinari potest, & eatenus tantum potentiam habet
concipiendi res cum relatione ad tempus (per Prop. 21 hujus & Prop. 26
p. 2). At æternitas per durationem explicari nequit (per Defin. 8 p. 1
& ipsius explicat.). Ergo Mens eatenus potestatem non habet
concipiendi res sub specie æternitatis; sed quia de natura rationis est
res sub specie æternitatis concipere (per Coroll. 2 Prop. 44 p. 2), &
ad Mentis naturam etiam pertinet Corporis essentiam sub specie
æternitatis concipere (per Prop. 23 hujus), & præter hæc duo nihil
aliud ad Mentis essentiam pertinet (per Prop.13 p. 2); ergo hæc potentia
concipiendi res sub specie æternitatis ad Mentem non pertinet, nisi
quatenus Corporis essentiam sub specie æternitatis concipit.
Q.E.D.
Scholium
Res duobus modis a
nobis ut actuales concipiuntur, vel quatenus easdem cum relatione ad
certum tempus, & locum existere, vel quatenus ipsas in Deo contineri,
& ex naturæ divinæ necessitate consequi concipimus. Quæ autem hoc
secundo modo ut veræ, seu reales concipiuntur, eas sub æternitatis
specie concipimus, & earum ideæ æternam, & infinitam Dei
essentiam involvunt, ut Propositione 45 Partis 2 ostendimus, cujus etiam
Scholium vide.
PROPOSITIO XXX
Mens nostra, quatenus se, & Corpus sub æternitatis specie
cognoscit, eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque se in Deo
esse, & per Deum concipi.
Demonstratio
Aeternitas est
ipsa Dei essentia, quatenus hæc necessariam involvit existentiam (per
Defin. 8 p. 1). Res igitur sub specie æternitatis concipere, est res
concipere, quatenus per Dei essentiam, ut entia realia, concipiuntur, sive
quatenus per Dei essentiam involvunt existentiam; adeoque Mens nostra,
quatenus se, & Corpus sub specie æternitatis concipit, eatenus Dei
cognitionem necessario habet, scitque &c.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXI
Tertium cognitionis genus pendet a Mente, tanquam a formali causa,
quatenus Mens ipsa æterna est.
Demonstratio
Mens nihil sub
æternitatis specie concipit, nisi quatenus sui Corporis essentiam sub
æternitatis specie concipit (per Prop. 29 hujus), hoc est (per Prop. 21
& 23 hujus), nisi quatenus æterna est; adeoque (per Prop. præced.)
quatenus æterna est, Dei habet cognitionem, quæ quidem cognitio est
necessario adæquata (per Prop. 46 p. 2), ac proinde Mens, quatenus
æterna est, ad illa omnia cognoscendum est apta, quæ ex data hac Dei
cognitione consequi possunt (per Prop. 40 p. 2), hoc est, ad res tertio
cognitionis genere cognoscendum (vide hujus Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p.
2), cujus propterea Mens (per Defin. 1 p. 3), quatenus æterna est, causa
est adæquata, seu formalis. Q.E.D.
Scholium
Quo igitur
unusquisque hoc cognitionis genere plus pollet, eo melius sui, & Dei
conscius est, hoc est, eo est perfectior, & beatior, quod adhuc
clarius ex seqq. patebit. Sed hic notandum, quod, tametsi jam certi sumus,
Mentem æternam esse, quatenus res sub æternitatis specie concipit, nos
tamen, ut ea, quæ ostendere volumus, facilius explicentur, & melius
intelligantur, ipsam, tanquam jam inciperet esse, & res sub
æternitatis specie intelligere jam inciperet, considerabimus, ut huc
usque fecimus; quod nobis absque ullo erroris periculo facere licet, modo
nobis cautio sit nihil concludere, nisi ex perspicuis præmissis.
PROPOSITIO XXXII
Quicquid intelligimus tertio cognitionis genere, eo delectamur,
& quidem concomitante idea Dei, tanquam causa.
Demonstratio
Ex hoc
cognitionis genere summa, quæ dari potest, Mentis acquiescentia (per
Prop. 27 hujus), hoc est (per Defin. 25 Affect.), Lætitia oritur, eaque
concomitante idea sui, & consequenter (per Prop. 30 hujus)
concomitante etiam idea a Dei, tanquam causa.
Q.E.D.
Corollarium
Ex tertio
cognitionis genere oritur necessario Amor Dei intellectualis. Nam ex hoc
cognitionis genere oritur (per Prop. præced.) Lætitia concomitante idea
Dei, tanquam causa, hoc est (per Defin. 6 Affect.), Amor Dei, non quatenus
ipsum ut præsentem imaginamur (per Prop. 29 hujus), sed quatenus Deum
æternum esse intelligimus, & hoc est, quod amorem Dei intellectualem
voco.
PROPOSITIO XXXIII
Amor Dei intellectualis, qui ex tertio cognitionis genere
oritur, est æternus.
Demonstratio
Tertium enim
cognitionis genus (per Prop. 31 hujus, & Axiom. 3 p. 1) est æternum;
adeoque (per idem Axiom. p. 1) Amor, qui ex eodem oritur, est etiam
necessario æternus. Q.E.D.
Scholium
Quamvis hic erga
Deum Amor principium non habuerit (per Prop. præced.), habet tamen omnes
Amoris perfectiones, perinde ac si ortus fuisset, sicut in Coroll. Prop.
præc. finximus. Nec ulla hic est differentia, nisi quod Mens easdem has
perfectiones, quas eidem jam accedere finximus, æternas habuerit, idque
concomitante idea Dei tanquam causa æterna. Quod si Lætitia in
transitione ad majorem perfectionem consistit, beatitudo sane in eo
consistere debet, quod Mens ipsa perfectione sit prædita.
PROPOSITIO XXXIV
Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad
passiones referuntur.
Demonstratio
Imaginatio est
idea, qua Mens rem aliquam ut præsentem contemplatur (vide ejus Defin. in
Schol. Prop. 17 p. 2), quæ tamen magis Corporis humani præsentem
constitutionem, quam rei externæ naturam indicat (per Coroll. 2 Prop. 16
p. 2). Est igitur affectus (per gen. Affect. Defin.) imaginatio, quatenus
Corporis præsentem constitutionem indicat; atque adeo (per Prop. 21
hujus) Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad
passiones referuntur. Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur
nullum Amorem præter Amorem intellectualem esse æternum.
Scholium
Si ad hominum
communem opinionem attendamus, videbimus, eos suæ Mentis æternitatis
esse quidem conscios; sed ipsos eandem cum duratione confundere, eamque
imaginationi, seu memoriæ tribuere, quam post mortem remanere
credunt.
PROPOSITIO XXXV
Deus se ipsum Amore intellectuali infinito amat.
Demonstratio
Deus est
absolute infinitus (per Defin. 6 p. 1), hoc est (per Defin. 6 p. 2), Dei
natura gaudet infinita perfectione, idque (per Prop. 3 p. 2) concomitante
idea sui, hoc est (per Prop. 11 & Defin. 1 p. 1), idea suæ causæ,
& hoc est, quod in Coroll. Prop. 32 hujus Amorem intellectualem esse
diximus.
PROPOSITIO XXXVI
Mentis Amor intellectualis erga Deum est ipse Dei Amor, quo
Deus se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per essentiam
humanæ Mentis, sub specie æternitatis consideratam, explicari potest,
hoc est, Mentis erga Deum Amor intellectualis pars est infiniti amoris,
quo Deus se ipsum amat.
Demonstratio
Hic Mentis Amor
ad Mentis actiones referri debet (per Coroll. Prop. 32 hujus, & per
Prop. 3 p. 3), qui proinde actio est, qua Mens se ipsam contemplatur,
concomitante idea Dei tanquam causa (per Prop. 32 hujus, & ejus
Coroll.), hoc est (per Coroll. Prop. 25 p. 1 & Coroll. Prop. 11 p. 2),
actio, qua Deus, quatenus per Mentem humanam explicari potest, seipsum
contemplatur, concomitante idea sui; atque adeo (per Prop. præced.) hic
Mentis Amor pars est infiniti amoris, quo Deus seipsum amat.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur,
quod Deus, quatenus seipsum amat, homines amat, & consequenter quod
amor Dei erga homines, & Mentis erga Deum Amor intellectualis unum,
& idem sit.
Scholium
Ex his clare
intelligimus, qua in re nostra salus, seu beatitudo, seu Libertas
consistit, nempe in constanti, & æterno erga Deum Amore, sive in
Amore Dei erga homines. Atque hic Amor, seu beatitudo in Sacris codicibus
Gloria appellatur, nec immerito. Nam sive hic Amor ad Deum referatur, sive
ad Mentem, recte animi acquiescentia, quæ revera a Gloria (per Defin. 25
& 30 Affect.) non distinguitur, appellari potest. Nam quatenus ad Deum
refertur, est (per Prop. 35 hujus) Lætitia, liceat hoc adhuc vocabulo
uti, concomitante idea sui, ut & quatenus ad Mentem refenur (per Prop.
27 hujus). Deinde quia nostræ Mentis essentia in sola cognitione
consistit, cujus principium, & fundamentum Deus est (per Prop. 15 p. 1
& Schol. Prop. 47 p. 2): hinc perspicuum nobis fit, quomodo, & qua
ratione Mens nostra secundum essentiam, & existentiam ex natura divina
sequatur, & continuo a Deo pendeat; quod hic notare operæ pretium
duxi, ut hoc exemplo ostenderem, quantum rerum singularium cognitio, quam
intuitivam, sive tertii generis appellavi (vide Schol. 2 Prop. 40 p. 2),
polleat, potiorque sit cognitione universali, quam secundi generis esse
dixi. Nam quamvis in Prima Parte generaliter ostenderim, omnia (&
consequenter Mentem etiam humanam) a Deo secundum essentiam, &
existentiam pendere, illa tamen demonstratio, tametsi legitima sit, &
extra dubitationis aleam posita, non ita tamen Mentem nostram afficit,
quam quando id ipsum ex ipsa essentia rei cujuscunque singularis, quam a
Deo pendere dicimus, concluditur.
PROPOSITIO XXXVII
Nihil in natura datur, quod huic Amori intellectuali sit
contrarium, sive quod ipsum possit tollere.
Demonstratio
Hic
intellectualis Amor ex Mentis natura necessario sequitur, quatenus ipsa,
ut æterna veritas, per Dei naturam consideratur (per Prop. 33 & 29
hujus). Siquid ergo daretur, quod huic Amori esset contrarium, id
contrarium esset vero, & consequenter id, quod hunc Amorem posset
tollere, efficeret, ut id, quod verum est, falsum esset, quod (ut per se
notum) est absurdum. Ergo nihil in natura datur, &c.
Q.E.D.
Scholium
Partis Quartæ
Axioma res singulares respicit, quatenus cum relatione ad certum tempus,
& locum considerantur, de quo neminem dubitare credo.
PROPOSITIO XXXVIII
Quo plures res secundo, & tertio cognitionis genere Mens
intelligit, eo minus ipsa ab affectibus, qui mali sunt, patitur, &
mortem minus timet.
Demonstratio
Mentis essentia
in cognitione consistit (per Prop. 11 p. 2); quo igitur Mens plures res
cognoscit secundo, & tertio cognitionis genere, eo major ejus pars
remanet (per Prop. 23 & 29 hujus), & consequenter (per Prop.
præced.) eo major ejus pars non tangitur ab affectibus, qui nostræ
naturæ sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 p. 4), qui mali sunt. Quo
itaque Mens plures res secundo, & tertio cognitionis genere
intelligit, eo major ejus pars illæsa manet, & consequenter minus ab
affectibus patitur, &c. Q.E.D.
Scholium
Hinc intelligimus
id, quod in Schol. Prop. 39 p. 4 attigi, & quod in hac Parte explicare
promisi; nempe, quod mors eo minus est noxia, quo Mentis clara, &
distincta cognitio major est, & consequenter, quo Mens magis Deum
amat. Deinde, quia (per Prop. 27 hujus) ex tertio cognitionis genere
summa, quæ dari potest, oritur acquiescentia, hinc sequitur Mentem
humanam posse ejus naturæ esse, ut id, quod ejus cum corpore perire
ostendimus (vide Prop. 21 hujus), in respectu ad id, quod ipsius remanet,
nullius sit momenti. Sed de his mox prolixius.
PROPOSITIO XXXIX
Qui Corpus ad plurima aptum habet, is Mentem habet, cujus
maxima pars est æterna.
Demonstratio
Qui Corpus ad
plurima agendum aptum habet, is minime affectibus, qui mali sunt,
conflictatur (per Prop. 38 p. 4), hoc est (per Prop. 30 p. 4), affectibus,
qui naturæ nostræ sunt contrarii, atque adeo (per Prop. 10 hujus)
potestatem habet ordinandi, & concatenandi Corporis affectiones
secundum ordinem ad intellectum, & consequenter efficiendi (per Prop.
14 hujus), ut omnes Corporis affectiones ad Dei ideam referantur, ex quo
fiet (per Prop. 15 hujus), ut erga Deum afficiatur Amore, qui (per Prop.
16 hujus) Mentis maximam partem occupare, sive constituere debet, ac
proinde (per Prop. 33 hujus) Mentem habet, cujus maxima pars est æterna.
Q.E.D.
Scholium
Quia Corpora humana
ad plurima apta sunt, non dubium est, quin ejus naturæ possint esse, ut
ad Mentes referantur, quæ magnam sui, & Dei habeant cognitionem,
& quarum maxima, seu præcipua pars est æterna, atque adeo ut mortem
vix timeant. Sed ut hæc clarius intelligantur, animadvertendum hic est,
quod nos in continua vivimus variatione, & prout in melius, sive in
pejus mutamur, eo felices, aut infelices dicimur. Qui enim ex infante, vel
puero in cadaver transiit, infelix dicitur, & contra id felicitati
tribuitur, quod totum vitæ spatium Mente sana in Corpore sano percurrere
potuerimus. Et revera qui Corpus habet, ut infans, vel puer, ad paucissima
aptum, & maxime pendens a causis externis, Mentem habet, quæ in se
sola considerata nihil fere sui, nec Dei, nec rerum sit conscia; &
contra, qui Corpus habet ad plurima aptum, Mentem habet, quæ in se sola
considerata multum sui, & Dei, & rerum sit conscia. In hac vita
igitur apprime conamur, ut Corpus infantiæ in aliud, quantum ejus natura
patitur, eique conducit, mutetur, quod ad plurima aptum sit, quodque ad
Mentem referatur, quæ sui, & Dei, & rerum plurimum sit conscia;
atque ita ut id omne, quod ad ipsius memoriam, vel imaginationem refertur,
in respectu ad intellectum vix alicujus sit momenti, ut in Schol. Prop.
præced. jam dixi.
PROPOSITIO XL
Quo
unaquæque res plus perfectionis habet, eo magis agit, & minus
patitur, & contra, quo magis agit, eo perfectior est.
Demonstratio
Quo unaquæque
res perfectior est, eo plus habet realitatis (per Defin. 6 p. 2), &
consequenter (per Prop. 3 p. 3 cum ejus Schol.) eo magis agit, & minus
patitur; quæ quidem Demonstratio inverso ordine eodem modo procedit, ex
quo sequitur, ut res contra eo sit perfectior, quo magis agit.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur
partem Mentis, quæ remanet, quantacunque ea sit, perfectiorem esse
reliqua. Nam pars Mentis æterna (per Prop. 23 & 29 hujus) est
intellectus, per quem solum nos agere dicimur (per Prop. 3 p. 3); illa
autem, quam perire ostendimus, est ipsa imaginatio (per Prop. 21 hujus),
per quam solam dicimur pati (per Prop. 3 p. 3 & gen. Affect. Defin.),
atque adeo (per Prop. præced.) illa, quantacunque ea sit, hac est
perfectior. Q.E.D.
Scholium
Hæc sunt, quæ de
Mente, quatenus sine relatione ad Corporis existentiam consideratur,
ostendere constitueram; ex quibus, & simul ex Prop. 21 p. 1 &.
aliis apparet, quod Mens nostra, quatenus intelligit, æternus cogitandi
modus sit, qui alio æterno cogitandi modo determinatur, & hic iterum
ab alio, & sic in infinitum; ita ut omnes simul Dei æternum, &
infinitum intellectum constituant.
PROPOSITIO XLI
Quamvis nesciremus, Mentem nostram æternam esse, Pietatem
tamen, & Religionem, & absolute omnia, quæ ad Animositatem, &
Generositatem referri ostendimus in Quarta Parte, prima
haberemus.
Demonstratio
Primum, &
unicum virtutis, seu recte vivendi rationis fundamentum (per Coroll. Prop.
22 & per Prop. 24 p. 4) est suum utile quærere. Ad illa autem
determinandum, quæ ratio utilia esse dictat, nullam rationem habuimus
Mentis æternitatis, quam demum in hac Quinta Parte novimus. Quamvis
igitur tum temporis ignoraverimus, Mentem esse æternam, illa tamen, quæ
ad Animositatem, & Generositatem referri ostendimus, prima habuimus;
atque adeo, quamvis etiam nunc hoc ipsum ignoraremus, eadem tamen rationis
præscripta prima haberemus. Q.E.D.
Scholium
Communis vulgi
persuasio alia videtur esse. Nam plerique videntur credere, se eatenus
liberos esse, quatenus libidini parere licet, & eatenus de suo jure
cedere, quatenus ex legis divinæ præscripto vivere tenentur. Pietatem
igitur, & Religionem, & absolute omnia, quæ ad animi Fortitudinem
referuntur, onera esse credunt, quæ post mortem deponere, & pretium
servitutis, nempe Pietatis, & Religionis accipere sperant, nec hac spe
sola; sed etiam, & præcipue metu, ne diris, scilicet suppliciis post
mortem puniantur, inducuntur, ut ex legis divinæ præscripto, quantum
eorum fert tenuitas, & impotens animus, vivant; & nisi hæc Spes,
& Metus hominibus inessent, at contra si crederent, mentes cum corpore
interire, nec restare miseris, Pietatis onere confectis, vivere longius,
ad ingenium redirent, & ex libidine omnia moderari, & fortunæ
potius, quam sibi parere, vellent. Quæ mihi non minus absurda videntur,
quam si quis propterea, quod non credit, se posse bonis alimentis corpus
in æternum nutrire, venenis potius, & lethiferis se exsaturare
vellet; vel quia videt Mentem non esse æternam, seu immortalem, ideo
amens mavult esse, & sine ratione vivere: quæ adeo absurda sunt, ut
vix recenseri mereantur.
PROPOSITIO XLII
Beatitudo non est virtutis præmium, sed ipsa virtus; nec eadem
gaudemus, quia libidines coercemus; sed contra quia eadem gaudemus, ideo
libidines coercere possumus.
Demonstratio
Beatitudo in
Amore erga Deum consistit (per Prop. 36 hujus, & ejus Schol.), qui
quidem Amor ex tertio cognitionis genere oritur (per Coroll. Prop. 32
hujus), atque adeo hic Amor (per Prop. 59 & 3 p. 3) ad Mentem,
quatenus agit, referri debet; ac proinde (per Defin. 8 p. 4) ipsa virtus
est, quod erat primum. Deinde quo Mens hoc Amore divino, seu beatitudine
magis gaudet, eo plus intelligit (per Prop. 32 hujus), hoc est (per
Coroll. Prop. 3 hujus), eo majorem in affectus habet potentiam, & (per
Prop. 38 hujus) eo minus ab affectibus, qui mali sunt, patitur; atque adeo
ex eo, quod Mens hoc Amore divino, seu beatitudine gaudet, potestatem
habet libidines coercendi; & quia humana potentia ad coercendos
affectus in solo intellectu consistit, ergo nemo beatitudine gaudet, quia
affectus coercuit; sed contra potestas libidines coercendi ex ipsa
beatitudine oritur. Q.E.D.
Scholium
His omnia, quæ de
Mentis in affectus potentia, quæque de Mentis Libertate ostendere
volueram, absolvi. Ex quibus apparet, quantum Sapiens polleat, potiorque
sit ignaro, qui sola libidine agitur. Ignarus enim, præterquam quod a
causis externis, multis modis agitatur, nec unquam vera animi
acquiescentia potitur, vivit præterea sui, & Dei, & rerum quasi
inscius, & simulac pati desinit, simul etiam esse desinit. Cum contra
sapiens, quatenus ut talis consideratur, vix animo movetur; sed sui, &
Dei, & rerum æterna quadam necessitate conscius, nunquam esse
desinit; sed semper vera animi acquiescentia potitur. Si jam via, quam ad
hæc ducere ostendi, perardua videatur, inveniri tamen potest. Et sane
arduum debet esse, quod adeo raro reperitur. Qui enim posset fieri, si
salus in promptu esset, & sine magno labore reperiri posset, ut ab
omnibus fere negligeretur? Sed omnia præclara tam difficilia, quam rara
sunt.
Finis.
|
|