|
|
- E t h i c a
o r d i n e g e o m e t r i c o
d e m o n s t r a t a
E t h i c e s p a r s t e r t i a
D e O r i g i n e &
N a t u r a A f f e c t u u m
- ______________________________________
- PRAEFATIO
Plerique, qui de Affectibus, & hominum vivendi
ratione scripserunt, videntur, non de rebus naturalibus, quæ communes
naturæ leges sequuntur, sed de rebus, quæ extra naturam sunt, agere. Imo
hominem in natura, veluti imperium in imperio, concipere videntur. Nam
hominem naturæ ordinem magis perturbare, quam sequi, ipsumque in suas
actiones absolutam habere potentiam, nec aliunde, quam a se ipso
determinari, credunt. Humanæ deinde impotentiæ, & inconstantiæ
causam non communi naturæ potentiæ, sed, nescio cui naturæ humanæ
vitio, tribuunt, quam propterea flent, rident, contemnunt, vel, quod
plerumque fit, detestantur; &, qui humanæ Mentis impotentiam
eloquentius, vel argutius carpere novit, veluti Divinus habetur. Non
defuerunt tamen viri præstantissimi (quorum labori, & industriæ nos
multum debere fatemur), qui de recta vivendi ratione præclara multa
scripserint, & plena prudentiæ consilia mortalibus dederint; verum
Affectuum naturam, & vires, & quid contra Mens in iisdem
moderandis possit, nemo, quod sciam, determinavit. Scio equidem
celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit, Mentem in suas actiones
absolutam habere potentiam, Affectus tamen humanos per primas suas causas
explicare, simulque viam ostendere studuisse, qua Mens in Affectus
absolutum habere possit imperium; sed, mea quidem sententia, nihil præter
magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos
revertere volo, qui hominum Affectus, & actiones detestari, vel ridere
malunt, quam intelligere. His sine dubio mirum videbitur, quod hominum
vitia, & ineptias more Geometrico tractare aggrediar, & certa
ratione demonstrare velim ea, quæ rationi repugnare, quæque vana,
absurda, & horrenda esse clamitant. Sed mea hæc est ratio. Nihil in
natura fit, quod ipsius vitio possit tribui; est namque natura semper
eadem, & ubique una, eademque ejus virtus, & agendi potentia, hoc
est, naturæ leges, & regulæ, secundum quas omnia fiunt, & ex
unis formis in alias mutantur, sunt ubique, & semper eædem, atque
adeo una, eademque etiam debet esse ratio rerum qualiumcunque naturam
intelligendi, nempe per leges, & regulas naturæ universales. Affectus
itaque odii, iræ, invidiæ &c. in se considerati ex eadem naturæ
necessitate, & virtute consequuntur, ac reliqua singularia; ac pro
inde certas causas agnoscunt, per quas intelliguntur, certasque
proprietates habent, cognitione nostra æque dignas, ac proprietates
cujuscunque alterius rei, cujus sola contemplatione delectamur. De
Affectuum itaque natura, & viribus, ac Mentis in eosdem potentia eadem
Methodo agam, qua in præcedentibus de Deo, & Mente egi, & humanas
actiones, atque appetitus considerabo perinde, ac si Quæstio de lineis,
planis, aut de corporibus esset.
DEFINITIONES
I. Causam adæquatam appello eam, cujus effectus
potest clare, & distincte per eandem percipi. Inadæquatam
autem, seu partialem illam voco, cujus effectus per ipsam solam
intelligi nequit.
II. Nos tum agere dico, cum aliquid in
nobis, aut extra nos fit, cujus adæquata sumus causa, hoc est (per Defin.
præced.) cum ex nostra natura aliquid in nobis, aut extra nos sequitur,
quod per eandem solam potest clare, & distincte intelligi. At contra
nos pati dico, cum in nobis aliquid fit, vel ex nostra natura
aliquid sequitur, cujus nos non, nisi partialis, sumus causa.
III. Per Affectum intelligo Corporis
affectiones, quibus ipsius Corporis agendi potentia augetur, vel minuitur,
juvatur, vel coercetur, & simul harum affectionum ideas.
Si itaque alicujus harum affectionum adæquata possimus
esse causa, tum per Affectum actionem intelligo, alias
passionem.
POSTULATA
I. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus
ipsius agendi potentia augetur, vel minuitur, & etiam aliis, qui
ejusdem agendi potentiam nec majorem, nec minorem reddunt.
Hoc Postulatum, seu Axioma nititur Postulato 1 &
Lemmata 5 & 7, quæ vide post Prop. 13 p. 2.
II. Corpus humanum multas pati potest mutationes,
& nihilominus retinere objectorum impressiones, seu vestigia (de
quibus vide Post. 5 p. 2), & consequenter easdem rerum imagines;
quarum Defin. vide Schol. Prop. 17 p. 2.
PROPOSITIO I
Mens
nostra quædam agit, quædam vero patitur, nempe quatenus adæquatas habet
ideas, eatenus quædam necessario agit, & quatenus ideas habet
inadæquatas, eatenus necessario quædam patitur.
Demonstratio
Cujuscunque
humanæ Mentis ideæ aliæ adæquatæ sunt, aliæ autem mutilatæ, &
confusæ (per Schol. Prop. 40 p. 2). Ideæ autem, quæ in alicujus Mente
sunt adæquatæ, sunt in Deo adæquatæ, quatenus ejusdem Mentis essentiam
constituit (per Coroll. Prop. 11 p. 2), & quæ deinde inadæquatæ
sunt in Mente, sunt etiam in Deo (per idem Coroll.) adæquatæ, non
quatenus ejusdem solummodo Mentis essentiam, sed etiam quatenus aliarum
rerum Mentes in se simul continet. Deinde ex data quacunque idea aliquis
effectus sequi necessario debet (per Prop. 36 p. 1), cujus effectus Deus
causa est adæquata (vide Defin. 1 hujus), non quatenus infinitus est, sed
quatenus data illa idea affectus consideratur (vide Prop. 9 p. 2). At ejus
effectus, cujus Deus est causa, quatenus affectus est idea, quæ in
alicujus Mente est adæquata, illa eadem Mens est causa adæquata (per
Coroll. Prop. 11 p. 2). Ergo Mens nostra (per Defin. 2 hujus), quatenus
ideas habet adæquatas, quædam necessario agit, quod erat primum. Deinde
quicquid necessario sequitur ex idea, quæ in Deo est adæquata, non
quatenus Mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum rerum Mentes
simul cum ejusdem hominis Mente in se habet, ejus (per idem Coroll. Prop.
11 p. 2) illius hominis Mens non est causa adæquata, sed partialis, ac
proinde (per Defin. 2 hujus) Mens quatenus ideas inadæquatas habet,
quædam necessario patitur. Quod erat secundum. Ergo Mens nostra, &c.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur
Mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam, quo plures ideas
inadæquatas habet, & contra eo plura agere, quo plures habet
adæquatas.
PROPOSITIO II
Nec
Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad motum, neque ad quietem,
nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest.
Demonstratio
Omnes cogitandi
modi Deum, quatenus res est cogitans, & non quatenus alio attributo
explicatur, pro causa habent (per Prop. 6 p. 2); id ergo, quod Mentem ad
cogitandum determinat, modus cogitandi est, & non Extensionis, hoc est
(per Defin. 1 p. 2), non est Corpus: Quod erat primum. Corporis deinde
motus, & quies ab alio oriri debet corpore, quod etiam ad motum, vel
quietem determinatum fuit ab alio, & absolute, quicquid in corpore
oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo Extensionis modo, & non
quatenus aliquo cogitandi modo affectus consideratur (per eandem Prop. 6
p. 2), hoc est, a Mente, quæ (per Prop. 11 p. 2) modus cogitandi est,
oriri non potest; Quod erat secundum. Ergo nec Corpus Mentem &c.
Q.E.D.
Scholium
Hæc clarius
intelliguntur ex iis, quæ in Scholio Propositionis 7 Partis 2 dicta sunt,
quod scilicet Mens, & Corpus una, eademque res sit, quæ jam sub
Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur. Unde fit, ut ordo,
sive rerum concatenatio una sit, sive natura sub hoc, sive sub illo
attributo concipiatur, consequenter ut ordo actionum, & passionum
Corporis nostri simul sit natura cum ordine actionum, & passionum
Mentis: Quod etiam patet ex modo, quo Propositionem 12 Partis 2
demonstravimus. At, quamvis hæc ita se habeant, ut nulla dubitandi ratio
supersit, vix tamen credo, nisi rem experientia comprobavero, homines
induci posse ad hæc æquo animo perpendendum, adeo firmiter persuasi
sunt, Corpus ex solo Mentis nutu jam moveri, jam quiescere, plurimaque
agere, quæ a sola Mentis voluntate, & excogitandi arte pendent.
Etenim, quid Corpus possit, nemo hucusque determinavit, hoc est, neminem
hucusque experientia docuit, quid Corpus ex solis legibus naturæ,
quatenus corporea tantum consideratur, possit agere, & quid non
possit, nisi a Mente determinetur. Nam nemo hucusque Corporis fabricam tam
accurate novit, ut omnes ejus functiones potuerit explicare, ut jam
taceam, quod in Brutis plura observentur, quæ humanam sagacitatem longe
superant, & quod somnambuli in somnis plurima agant, quæ vigilando
non auderent; quod satis ostendit, ipsum Corpus ex solis suæ naturæ
legibus multa posse, quæ ipsius Mens admiratur. Deinde nemo scit, qua
ratione, quibusve mediis Mens moveat corpus, neque quot motus gradus
possit corpori tribuere, quantaque cum celeritate idem movere queat. Unde
sequitur, cum homines dicunt, hanc, vel illam actionem Corporis oriri a
Mente, quæ imperium in Corpus habet, eos nescire, quid dicant, nec aliud
agere, quam speciosis verbis fateri, se veram illius actionis causam
absque admiratione ignorare. At dicent, sive sciant, sive nesciant, quibus
mediis Mens moveat Corpus, se tamen experiri, quod, nisi Mens humana apta
esset ad excogitandum, Corpus iners esset. Deinde se experiri, in sola
Mentis potestate esse, tam loqui, quam tacere, & alia multa, quæ
proinde a Mentis decreto pendere credunt. Sed, quod ad primum attinet,
ipsos rogo, num experientia non etiam doceat, quod si contra Corpus iners
sit, Mens simul ad cogitandum sit inepta? Nam cum Corpus somno quiescit,
Mens simul cum ipso sopita manet, nec potestatem habet, veluti cum
vigilat, excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo, Mentem non semper
æque aptam esse ad cogitandum de eodem objecto; sed, prout Corpus aptius
est, ut in eo hujus, vel illius objecti imago excitetur, ita Mentem
aptiorem esse ad hoc, vel illud objectum contemplandum. At dicent ex solis
legibus naturæ, quatenus corporea tantum consideratur, fieri non posse,
ut causæ ædificiorum, picturarum, rerumque hujusmodi, quæ sola humana
arte fiunt, possint deduci, nec Corpus humanum, nisi a Mente
determinaretur, ducereturque, pote esset ad templum aliquod ædificandum.
Verum ego jam ostendi, ipsos nescire, quid Corpus possit, quidve ex sola
ipsius naturæ contemplatione possit deduci, ipsosque plurima experiri ex
solis naturæ legibus fieri, quæ nunquam credidissent posse fieri, nisi
ex Mentis directione, ut sunt ea, quæ somnambuli in somnis agunt, quæque
ipsi, dum vigilant, admirantur. Addo hic ipsam Corporis humani fabricam,
quæ artificio longissime superat omnes, quæ humana arte fabricatæ sunt,
ut jam taceam, quod supra ostenderim, ex natura, sub quovis attributo
considerata, infinita sequi. Quod porro ad secundum attinet, sane longe
felicius sese res humanæ haberent, si æque in hominis potestate esset
tam tacere, quam loqui. At experientia satis superque docet, homines nihil
minus in potestate habere, quam linguam, nec minus posse, quam appetitus
moderari suos; unde factum, ut plerique credant, nos ea tantum libere
agere, quæ leviter petimus, quia earum rerum appetitus facile contrahi
potest memoria alterius rei, cujus frequenter recordamur; sed illa minime,
quæ magno cum affectu petimus, & qui alterius rei memoria sedari
nequit. Verumenimvero nisi experti essent, nos plura agere, quorum postea
pænitet, nosque sæpe, quando sc. contrariis affectibus conflictamur,
meliora videre, & deteriora sequi, nihil impediret, quominus
crederent, nos omnia libere agere. Sic infans, se lac libere appetere
credit, puer autem iratus vindictam velle, & timidus fugam. Ebrius
deinde credit, se ex libero Mentis decreto ea loqui, quæ postea sobrius
vellet tacuisse: sic delirans, garrula, puer, & hujus farinæ plurimi
ex libero Mentis decreto credunt loqui; cum tamen loquendi impetum, quem
habent, continere nequeant, ita ut ipsa experientia non minus clare, quam
ratio doceat, quod homines ea sola de causa liberos se esse credant, quia
suarum actionum sunt conscii, & causarum, a quibus determinantur,
ignari; & præterea quod Mentis decreta nihil sint præter ipsos
appetitus, quæ propterea varia sunt pro varia Corporis dispositione. Nam
unusquisque ex suo affectu omnia moderatur, & qui præterea contrariis
affectibus conflictantur, quid velint, nesciunt; qui autem nullo, facili
momento huc, atque illuc pelluntur. Quæ omnia profecto clare ostendunt,
Mentis tam decretum, quam appetitum, & Corporis determinationem simul
esse natura, vel potius unam, eandemque rem, quam, quando sub Cogitationis
attributo consideratur, & per ipsum explicatur, decretum appellamus,
& quando sub Extensionis attributo consideratur, & ex legibus
motus, & quietis deducitur, determinationem vocamus; quod adhuc
clarius ex jam dicendis patebit. Nam aliud est, quod hic apprime notari
vellem, nempe, quod nos nihil ex Mentis decreto agere possumus, nisi ejus
recordemur. Ex. gr. non possumus verbum loqui, nisi ejusdem recordemur.
Deinde in libera Mentis potestate non est rei alicujus recordari, vel
ejusdem oblivisci. Quare hoc tantum in Mentis potestate esse creditur,
quod rem, cujus recordamur, vel tacere, vel loqui ex solo Mentis decreto
possumus. Verum cum nos loqui somniamus, credimus nos ex libero Mentis
decreto loqui, nec tamen loquimur, vel, si loquimur, id ex Corporis
spontaneo motu fit. Somniamus deinde, nos quædam homines celare, idque
eodem Mentis decreto, quo, que vigilamus, ea, quæ scimus, tacemus.
Somniamus denique, nos ex Mentis decreto quædam agere, quæ, dum
vigilamus, non audemus, atque adeo pervelim scire, an in Mente duo
decretorum genera dentur, Phantasticorum unum, & Liberorum alterum?
Quod si eo usque insanire non libet, necessario concedendum est, hoc
Mentis decretum, quod liberum esse creditur, ab ipsa imaginatione, sive
memoria non distingui, nec aliud esse præter illam affirmationem, quam
idea, quatenus idea est, necesscrio involvit (vide Prop. 49 p. 2). Atque
adeo hæc Mentis decreta eadem necessitate in Mente oriuntur, ac ideæ
rerum actu existentium. Qui igitur credunt, se ex libero Mentis decreto
loqui, vel tacere, vel quicquam agere, oculis apertis somniant.
PROPOSITIO III
Mentis actiones ex solis ideis adæquatis oriuntur; passiones
autem a solis inadæquatis pendent.
Demonstratio
Primum, qod
Mentis essentiam constituit, nihil aliud est, quam idea Corporis actu
existentis (per Prop. 11 & 13 p. 2), quæ (per Prop. 15 p. 2) ex
multis aliis componitur, quarum quædam (per Coroll. Prop. 38 p. 2) sunt
adæquatæ, quædam autem inadæquatæ (per Coroll. Prop. 29 p. 2).
Quicquid ergo ex Mentis natura sequitur, & cujus Mens causa est
proxima, per quam id debet intelligi, necessario ex idea adæquata, vel
inadæquata sequi debet. At quatenus Mens (per Prop.1 hujus) ideas habet
inadæquatas, eatenus necessario patitur; ergo Mentis actiones ex solis
ideis adæquatis sequuntur, & Mens propterea tantum patitur, quia
ideas habet inadæquatas. Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque
passiones ad Mentem non referri, nisi quatenus aliquid habet, quod
negationem involvit, sive quatenus consideratur ut naturæ pars, quæ per
se absque aliis non potest clare, & distincte percipi; & hac
ratione ostendere possem, passiones eodem modo ad res singulares, ac ad
Mentem referri, nec alia ratione posse percipi; sed meum institutum est,
de sola Mente humana agere.
PROPOSITIO IV
Nulla res, nisi a causa externa, potest destrui.
Demonstratio
Hæc Propositio
per se patet; definitio enim cujuscunque rei ipsius rei essentiam
affirmat, sed non negat; sive rei essentiam ponit, sed non tollit. Dum
itaque ad rem ipsam tantum, non autem ad causas externas attendimus, nihil
in eadem poterimus invenire, quod ipsam possit destruere.
Q.E.D.
PROPOSITIO V
Res
eatenus contrariæ sunt naturæ, hoc est, eatenus in eodem subjecto esse
nequeunt, quatenus una alteram potest destruere.
Demonstratio
Si enim inter
se convenire, vel in eodem subjecto simul esse possent, posset ergo in
eodem subjecto aliquid dari, quod ipsum posset destruere, quod (per Prop.
præced.) est absurdum. Ergo res &c.
Q.E.D.
PROPOSITIO VI
Unaquæque res, quantum in se est, in suo esse perseverare
conatur.
Demonstratio
Res enim
singulares modi sunt, quibus Dei attributa certo, & determinato modo
exprimuntur (per Coroll. Prop. 25 p. 1), hoc est (per Prop. 34 p. 1) res,
quæ Dei potentiam, qua Deus est, & agit, certo, & determinato
modo exprimunt; neque ulla res aliquid in se habet, a quo possit destrui,
sive quod ejus existentiam tollat (per Prop. 4 hujus); sed contra ei omni,
quod ejusdem existentiam potest tollere, opponitur (per Prop. præced.),
adeoque quantum potest, & in se est, in suo esse persevarare conatur.
Q.E.D.
PROPOSITIO VII
Conatus, quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur,
nihil est præter ipsius rei actualem essentiam.
Demonstratio
Ex data
cujuscunque rei essentia quædam necessario sequuntur (per Prop. 36 p. 1),
nec res aliud possunt, quam id, quod ex determinata earum natura
necessario sequitur (per Prop. 29 p. 1); quare cujuscunque rei potentia,
sive conatus, quo ipsa vel sola, vel cum aliis quidquam agit, vel agere
conatur, hoc est (per Prop. 6 hujus) potentia, sive conatus, quo in suo
esse perseverare conatur, nihil est præter ipsius rei datam, sive
actualem essentiam. Q.E.D.
PROPOSITIO VIII
Conatus, quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur,
nullum tempus finitum, sed indefinitum involvit.
Demonstratio
Si enim tempus
limitatum involveret, quod rei durationem determinaret, tum ex sola ipsa
potentia, qua res existit, sequeretur, quod res post limitatum illud
tempus non posset existere, sed quod deberet destrui; atqui hoc (per Prop.
4 hujus) est absurdum: ergo conatus, quo res existit, nullum tempus
definitum involvit; sed contra, quoniam (per eandem Prop. 4 hujus), si a
nulla externa causa destruatur, eadem potentia, qua jam existit, existere
perget semper; ergo hic conatus tempus indefinitum involvit.
Q.E.D.
PROPOSITIO IX
Mens
tam quatenus claras, & distinctas, quam quatenus confusas habet ideas,
conatur in suo esse perseverare indefinita quadam duratione, & hujus
sui conatus est conscia.
Demonstratio
Mentis essentia
ex ideis adæquatis, & inadæquatis constituitur (ut in Prop. 3 hujus
ostendimus), adeoque (per Prop. 7 hujus) tam quatenus has, quam quatenus
illas habet, in suo esse perseverare conatur; idque (per Prop. &
hujus) indefinita quadam duratione. Cum autem Mens (per Prop. 23 p. 2) per
ideas affectionum Corporis necessario sui sit conscia, est ergo (per Prop.
7 hujus) Mens sui conatus conscia. Q.E.D.
Scholium
Hic conatus, cum ad
Mentem solam refertur, Voluntas appellatur; sed cum ad Mentem,
& Corpus simul refertur, vocatur Appetitus, qui proinde nihil
aliud est, quam ipsa hominis essentia, ex cujus natura ea, quæ ipsius
conservationi inserviunt, necessario sequuntur; atque adeo homo ad eadem
agendum determinatus est. Deinde inter appetitum, & cupiditatem nulla
est differentia, nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur,
quatenus sui appetitus sunt conscii, & propterea sic definiri potest,
nempe, Cupiditas est appetitus cum ejusdem conscientia. Constat
itaque ex his omnibus, nihil nos conari, velle, appetere, neque cupere,
quia id bonum esse judicamus; sed contra nos propterca, aliquid bonum
esse, judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimus.
PROPOSITIO X
Idea,
quæ Corporis nostri existentiam secludit, in nostra Mente dari nequit,
sed eidem est contraria.
Demonstratio
Quicquid Corpus
nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per Prop. 5 hujus),
adeoque neque ejus rei idea potest in Deo dari, quatenus nostri Corporis
ideam habet (per Coroll. Prop. 9 p. 2), hoc est (per Prop.11 & 13 p.
2), ejus rei idea in nostra Mente dari nequit; sed contra, quoniam (per
Prop. 11 & 13 p. 2) primum, quod Mentis essentiam constituit, est idea
corporis actu existentis, primum, & præcipuum nostræ Mentis conatus
est (per Prop. 7 hujus), Corporis nostri existentiam affirmare; atquc adeo
idea, quæ Corporis nostri existentiam negat, nostræ Menti est contraria
&c. Q.E.D.
PROPOSITIO XI
Quicquid Corporis nostri agendi potentiam auget, vel minuit,
juvat, vel coercet, ejusdem rei idea Mentis nostræ cogitandi potentiam
auget, vel minuit, juvat, vel coercet.
Demonstratio
Hæc Propositio
patet ex Propositione 7 Partis 2, vel etiam ex Propositione 14 Partis
2.
Scholium
Videmus itaque
Mentem magnas posse pati mutationes, & jam ad majorem, jam autem ad
minorem perfectionem transire, quæ quidem passiones nobis explicant
affectus Lætitiæ & Tristitiæ. Per Lætitiam itaque in
sequentibus intelligam passionem, qua Mens ad majorem perfectionem
transit. Per Tristitiam autem passionem, qua ipsa ad
minorem transit perfectionem. Porro affectum Lætitiæ, ad Mentem,
Corpus simul relatum, Titillationem, vel Hilaritatem voco;
Tristitiæ autem Dolorem, vel Melancholiam. Sed
notandum, Titillationem, & Dolorem ad hominem referri, quando una ejus
pars præ reliquis est affecta; Hilaritatem autem, & Melancholiam,
quando omnes pariter sunt affectæ. Quid deinde Cupiditas sit, in Scholio
Propositionis 9 hujus Partis explicui, & præter hos tres nullum alium
agnosco affectum primarium: nam reliquos ex his tribus oriri in seqq.
ostendam. Sed antequam ulterius pergam, lubet hic fusius Propositionem 10
hujus Partis explicare, ut clarius intelligatur, qua ratione idea ideæ
sit contraria. In Scholio Propositionis 17 Partis
2 ostendimus, ideam, quæ Mentis essentiam constituit, Corporis
existentiam tamdiu involvere, quamdiu ipsum Corpus existit. Deinde ex iis,
quæ in Coroll. Prop. 8 Part. 2 & in ejusdem Schol. ostendimus,
sequitur, præsentem nostræ Mentis existentiam ab hoc solo pendere, quod
sc. Mens actualem Corporis existentiam involvit. Denique Mentis potentiam,
qua ipsa res imaginatur, earumque recordatur, ab hoc etiam pendere
ostendimus (vide Prop. 17 & 1& p. 2 cum ejus Schol.), quod ipsa
actualem Corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur, Mentis
præsentem existentiam, ejusque imaginandi potentiam tolli, simulatque
Mens præsentem Corporis existentiam affirmare desinit. At causa, cur Mens
hanc Corporis existentiam affirmare desinit, non potest esse ipsa Mens
(per Prop. 4 hujus), nec etiam, quod Corpus esse desinit. Nam (per Prop. 6
p. 2) causa, cur Mens Corporis existentiam affirmat, non est, quia Corpus
existere incepit: quare, per eandem rationem, nec ipsius Corporis
existentiam affirmare desinit, quia Corpus esse desinit; sed (per Prop. 8
p. 2) hoc ab alia idea oritur, quæ nostri Corporis, & consequenter
nostræ Mentis, præsentem existentiam secludit, quæque adeo ideæ, quæ
nostræ Mentis essentiam constituit, est contraria.
PROPOSITIO XII
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quæ Corporis
agendi potentiam augent, vel juvant.
Demonstratio
Quamdiu humanum
Corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicujus externi involvit,
tamdiu Mens humana idem corpus, ut præsens, contemplabitur (per Prop. 17
p. 2), & consequenter (per Prop. 7 p. 2) quamdiu Mens humana aliquod
externum corpus, ut præsens, contemplatur, hoc est (per ejusdem Prop. 17
Schol.), imaginatur, tamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam
ejusdem corporis externi involvit; atque adeo, quamdiu Mens ea imaginatur,
quæ corporis nostri agendi potentiam augent, vel juvant, tamdiu Corpus
affectum est modis, qui ejusdem agendi potentiam augent, vel juvant (vide
Post. 1 hujus), & consequenter (per Prop. 11 hujus) tamdiu Mentis
cogitandi potentia augetur, vel juvatur; ac proinde (per Prop. 6 vel 9
hujus) Mens, quantum potest, eadem imaginari conatur.
Q.E.D.
PROPOSITIO XIII
Cum Mens ea imaginatur, quæ Corporis agendi potentiam minuunt,
vel coercent, conatur, quantum potest, rerum recordari, quæ horum
exsitentiam secludunt.
Demonstratio
Quamdiu Mens
quicquam tale imaginatur, tamdiu Mentis, & Corporis potentia minuitur,
vel coercetur (ut in præced. Prop. demonstravimus), & nihilominus id
tamdiu imaginabitur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus præsentem
existentiam secludat (per Prop. 17 p. 2), hoc est (ut modo ostendimus),
Mentis, & Corporis potentia tamdiu minuitur, vel coercetur, donec Mens
aliud imaginetur, quod hujus existentiam secludit, quodque adeo Mens (per
Prop. 9 hujus), quantum potest, imaginari, vel recordari conabitur.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur,
quod Mens ea imaginari aversatur, quæ ipsius, & Corporis potentiam
minuunt, vel coercent.
Scholium
Ex his clare
intelligimus, quid Amor, quidque Odium sit. Nempe Amor nihil aliud
est, quam Lætitia, concomitante idea causæ externæ, &
Odium nihil aliud, quam Tristitia, concomitante idea causæ
externæ. Videmus deinde, quod ille, qui amat, necessario conatur rem,
quam amat, præsentem habere, & conservare; & contra, qui odit,
rem, quam odio habet, amovere, & destruere conatur. Sed de his omnibus
in seqq. prolixius.
PROPOSITIO XIV
Si
Mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum
alterutro afficietur, afficietur etiam altero.
Demonstratio
Si Corpus
humanum a duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubi Mens postea
eorum alterutrum imaginatur, statim & alterius recordabitur (per Prop.
18 p. 2). At Mentis imaginationes magis nostri Corporis affectus, quam
corporum externorum naturam indicant (per Coroll. 2 Prop. 16 p. 2): ergo
si Corpus, & consequenter Mens (vide Defin. 3 hujus) duobus affectibus
semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur
etiam altero. Q.E.D.
PROPOSITIO XV
Res
quæcunque potest esse per accidens causa Lætitiæ, Tristitiæ, vel
Cupiditatis.
Demonstratio
Ponatur Mens
duobus affectibus simul affici, uno scilicet, qui ejus agendi potentiam
neque auget, neque minuit, & altero, qui eandem vel auget, vel minuit
(vide Post. 1 hujus). Ex præcedenti Propositione patet, quod ubi Mens
postea illo a sua vera causa, quæ (per Hypothesin) per se ejus cogitandi
potentiam nec auget, nec minuit, afficietur, statim & hoc altero, qui
ipsius cogitandi potentiam auget, vel minuit, hoc est (per Schol. Prop. 11
hujus) Lætitia, vel Tristitia afficietur; atque adeo, illa res non per
se, sed per accidens causa erit Lætitiæ, vel Tristitiæ. Atque hac eadem
via facile ostendi potest, rem illam posse per accidens causam esse
Cupiditatis. Q.E.D.
Corollarium
Ex eo solo, quod
rem aliquam affectu Lætitiæ, vel Tristitiæ, cujus ipsa non est causa
efficiens, contemplati sumus, eandem amare, vel odio habere
possumus.
Demonstratio
Nam ex hoc solo
fit (per Prop. 14 hujus), ut Mens hanc rem postea imaginando, affectu
Lætitiæ, vel Tristitiæ afficiatur, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus),
ut Mentis, & Corporis potentia augeatur, vel minuatur, &c. Et
consequenter (per Prop. 12 hujus) ut Mens eandem imaginari cupiat, vel
(per Coroll. Prop. 13 hujus) aversetur, hoc est (per Schol. Prop. 13
hujus), ut eandem amet, vel odio habeat.
Q.E.D.
Scholium
Hinc intelligimus,
qui fieri potest, ut quædam amemus, vel odio habeamus, absque ulla causa
nobis cognita; sed tantum ex Sympathia (ut ajunt) & Antipathia. Atque
huc referenda etiam ea objecta, quæ nos Lætitia, vel Tristitia afficiunt
ex eo solo, quod aliquid simile habent objectis, quæ nos iisdem
affectibus afficere solent, ut in seq. Prop. ostendam. Scio equidem
Auctores, qui primi hæc nomina Sympathiæ, & Antipathiæ
introduxerunt, significare iisdem voluisse rerum occultas quasdam
qualitates; sed nihilominus credo nobis licere, per eadem notas, vel
manifestas etiam qualitates intelligere.
PROPOSITIO XVI
Ex
eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile objecto, quod
Mentem Lætitia, vel Tristitia afficere solet, quamvis id, in quo res
objecto est similis, non sit horum affectuum afficiens causa, eam tamen
amabimus, vel odio habebimus.
Demonstratio
Id, quod simile
est objecto, in ipso objecto (per Hypothesin) cum affectu Lætitiæ, vel
Tristitiæ contemplati sumus; atque adeo (per Prop. 14 hujus), cum Mens
ejus imagine afficietur, statim etiam hoc, vel illo afficietur affectu,
& consequenter res, quam hoc idem habere percipimus, erit (per Prop.
15 hujus) per accidens Lætitiæ, vel Tristitiæ causa; adeoque (per
Coroll. præced.), quamvis id, in quo objecto est similis, non sit horum
affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus, vel odio habebimus.
Q.E.D.
PROPOSITIO XVII
Si
rem, quæ nos Tristitiæ affectu afficere solet, aliquid habere imaginamur
simile alteri, quæ nos æque magno Lætitiæ affectu solet afficere,
eandem odio habebimus, & simul amabimus.
Demonstratio
Est enim (per
Hypothesin) hæc res per se Tristitiæ causa, & (per Schol. Prop. 13
hujus) quatenus eandem hoc affectu imaginamur, eandem odio habemus: &
quatenus præterea aliquid habere imaginamur simile alteri, quæ nos æque
magno Lætitiæ affectu afficere solet, æque magno Lætitiæ conamine
amabimus (per Prop. præced.); atque adeo eandem odio habebimus, &
simul amabimus. Q.E.D.
Scholium
Hæc Mentis
constitutio, quæ scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur,
animi vocatur fluctuatio, quæ proinde affectum respicit, ut
dubitatio imaginationem (vide Schol. Prop. 44 p. 2); nec animi fluctuatio,
& dubitatio inter se differunt, nisi secundum majus & minus. Sed
notandum, me in Propositione præcedenti has animi fluctuationes ex causis
deduxisse, quæ per se unius, & per accidens alterius affectus sunt
causa; quod ideo feci, quia sic facilius ex præcedentibus deduci
poterant; at non, quod negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab
objecto, quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam Corpus humanum
(per Post. 1 p. 2) ex plurimis diversæ naturæ individuis componitur,
atque adeo (per Axiom. 1 post Lem. 3, quod vide post Prop. 13 p. 2) ab
uno, eodemque corpore plurimis, diversisque modis potest affici; &
contra, quia una, eademque res multis modis potest affici, multis ergo
etiam, diversisque modis unam, eandemque corporis partem afficere poterit.
Ex quibus facile concipere possumus, unum, idemque objectum posse esse
causam multorum, contrariorumque affectuum.
PROPOSITIO XVIII
Homo ex imagine rei præteritæ, aut futuræ eodem Lætitiæ,
& Tristitiæ affectu afficitur, ac ex imagine rei
præsentis.
Demonstratio
Quamdiu homo
rei alicujus imagine affectus est, rem ut præsentem, tametsi non existat,
contemplabitur (per Prop. 17 p. 2 cum ejusdem Coroll.), nec ipsam ut
præteritam, aut futuram imaginatur; nisi quatenus ejus imago juncta est
imagini temporis præteriti, aut futuri (vide Schol. Prop. 44 p. 2). Quare
rei imago, in se sola considerata, eadem est, sive ad tempus futurum, vel
præteritum, sive ad præsens referatur, hoc est (per Coroll. 2 Prop. 16
p. 2), Corporis constitutio, seu affectus idem est, sive imago sit rei
præteritæ, vel futuræ, sive præsentis; atque adeo affectus Lætitiæ
& Tristitiæ idem est, sive imago sit rei præteritæ, aut futuræ,
sive præsentis. Q.E.D.
Scholium I
Rem eatenus
præteritam, aut futuram hic voco, quatenus ab eadem affecti fuimus, aut
afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus, aut videbimus, nos refecit,
aut reficiet, nos læsit, aut lædet, &c. Quatenus enim eandem sic
imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus, hoc est, Corpus nullo
affectu afficitur, qui rei existentiam secludat; atque adeo (per Prop. 17
p. 2) Corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa
præsens adesset. Verumenimvero, quia plerumque fit, ut ii, qui plura sunt
experti, fluctuent, quamdiu rem, ut futuram, vel præteritam
contemplantur, deque rei eventu ut plurimum dubitent (vide Schol. Prop. 44
p. 2), hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur,
non sint adeo constantes, sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus
perturbentur, donec homines de rei eventu certiores fiant.
Scholium II
Ex modo dictis
intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas, Desperatio, Gaudium, &
Conscientiæ morsus. Spes namque nihil aliud est, quam inconstans
Lætitia, orta ex imagine rei futuræ, vel præteritæ, de cujus eventu
dubitamus. Metus contra inconstans Tristitia, ex rei dubiæ
imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio tollatur, ex
Spe fit Securitas, & ex Metu Desperatio; nempe
Lætitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam metuimus, vel
speravimus. Gaudium deinde est Lætitia, orta ex imagine rei
præteritæ, de cujus eventu dubitavimus. Conscientiæ denique
morsus est tristitia, opposita gaudio.
PROPOSITIO XIX
Qui
id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur; si autem conservari,
lætabitur.
Demonstratio
Mens, quantum
potest, ea imaginari conatur, quæ Corporis agendi potentiam augent, vel
juvant (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ea, quæ
amat. At imaginatio ab iis juvatur, quæ rei existentiam ponunt, &
contra coercetur iis, quæ rei existentiam secludunt (per Prop. 17 p. 2);
ergo rerum imagines, quæ rei amatæ existentiam ponunt, Mentis conatum,
quo rem amatam imaginari conatur, juvant, hoc est (per Schol. Prop. 11
hujus), Lætitia Mentem afficiunt; & quæ contra rei amatæ
existentiam secludunt, eundem Mentis conatum coercent, hoc est (per idem
Schol.), Tristitia Mentem afficiunt. Qui itaque id, quod amat, destrui
imaginatur, contristabitur, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XX
Qui
id, quod odio habet, destrui imaginatur, lætabitur.
Demonstratio
Mens (per Prop.
13 hujus) ea imaginari conatur, quæ rerum existentiam, quibus Corporis
agendi potentia minuitur, vel coercetur, secludunt, hoc est (per Schol.
ejusdem Prop.), ea imaginari conatur, quæ rerum, quas odio habet,
existentiam secludunt; atque adeo rei imago, quæ existentiam ejus, quod
Mens odio habet, secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol.
Prop. 11 hujus), Mentem Lætitia afficit. Qui itaque id, quod odio habet,
destrui imaginatur, lætabitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XXI
Qui
id, quod amat, Lætitia, vel Tristitia affectum imaginatur, Lætitia
etiam, vel Tristitia afficietur; & uterque hic affectus major, aut
minor erit in amante, prout uterque major, aut minor est in re
amata.
Demonstratio
Rerum imagines
(at in Prop. 19 hujus demonstravimus), quæ rei amatæ existentiam ponunt,
Mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed
Lætitia existentiam rei lætæ ponit, & eo magis, quo Lætitiæ
affectus major est: est enim (per Schol. Prop. 11 hujus) transitio ad
majorem perfectionem: ergo imago Lætitiæ rei amatæ in amante ipsius
Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), amantem
Lætitia afficit, & eo majori, quo major hic affectus in re amata
fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua Tristitia afficitur,
eatenus destruitur, & eo magis, quo majori afficitur Tristitia (per
idem Schol. Prop. 11 hujus); adeoque (per Prop. 19 hujus) qui id, quod
amat, Tristitia affici imaginatur, Tristitia etiam afficietur, & eo
majori, quo major hic affectus in re amata fuerit.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXII
Si
aliquem imaginamur Lætitia afficere rem, quam amamus, Amore erga eum
afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem afficere, econtra
Odio etiam contra ipsum afficiemur.
Demonstratio
Qui rem, quam
amamus Lætitia, vel Tristitia afficit, ille nos Lætitia, vel Tristitia
etiam afficit, si nimirum rem amatam Lætitia illa, vel Tristitia affectam
imaginamur (per Prop. præced.). At hæc Lætitia, vel Tristitia in nobis
supponitur dari, concomitante idea causæ externæ; ergo (per Schol. Prop.
13 hujus), si aliquem imaginamur Lætitia, vel Tristitia afficere rem,
quam amamus, erga eundem Amore, vel Odio afficiemur.
Q.E.D.
Scholium
Propositio 21 nobis
explicat, quid sit Commiseratio, quam definire possumus, quod
sit Tristitia orta ex alterius damno. Quo autem nomine appellanda
sit Lætitia, quæ ex alterius bono oritur, nescio. Porro Amorem erga
illum, qui alteri bene fecit, Favorem, & contra Odium erga
illum, qui alteri male fecit, Indignationem appellabimus. Denique
notandum, nos non tantum misereri rei, quam amavimus (ut in Prop. 21
ostendimus), sed etiam ejus, quam antea nullo affectu prosecuti sumus;
modo eam nobis similem judicemus (ut infra ostendam). Atque adeo ei etiam
favere, qui simili bene fecit, & contra in eum indignari, qui simili
damnum intulit.
PROPOSITIO XXIII
Qui id, quod odio habet, Tristitia affectum imaginatur,
lætabitur; si contra idem Lætitia affectum esse imaginetur,
contristabitur; & uterque hic affectus major, aut minor erit, prout
ejus contrarius major, aut minor est in eo, quod odio habet.
Demonstratio
Quatenus res
odiosa Tristitia afficitur, eatenus destruitur, & eo magis, quo majori
Tristitia afficitur (per Schol. Prop. 11 hujus). Qui igitur (per Prop. 20
hujus) rem, quam odio habet, Tristitia affici imaginatur, Lætitia contra
afficietur; & eo majori, quo majori Tristitia rem odiosam affectam
esse imaginatur; quod erat primum. Deinde Lætitia existentiam rei lætæ
ponit (per idem Schol. Prop. 11 hujus), & eo magis, quo major Lætitia
concipitur. Si quis eum, quem odio habet, Lætitia affectum imaginatur,
hæc imaginatio (per Prop. 13 hujus) ejusdem conatum coercebit, hoc est
(per Schol. Prop. 11 hujus), is, qui odio habet, Tristitia afficietur,
& Q.E.D.
Scholium
Hæc Lætitia vix
solida, & absque ullo animi conflictu esse potest. Nam (ut statim in
Propositione 27 hujus ostendam) quatenus rem sibi similem Tristitiæ
affectu affici imaginatur, eatenus contristari debet; & contra, si
eandem Lætitia affici imaginetur. Sed hic ad solum Odium
attendimus.
PROPOSITIO XXIV
Si
aliquem imaginamur Lætitia afficere rem, quam odio habemus, Odio etiam
erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem rem
afficere, Amore erga ipsum afficiemur.
Demonstratio
Demonstratur
eodem modo hæc Propositio, ac Propositio 22 hujus, quam vide.
Scholium
Hi, & similes
Odii affectus ad Invidiam referuntur, quæ propterea nihil aliud
est, quam ipsum Odium, quatenus id consideratur hominem ita disponere,
ut malo alterius gaudeat, & contra ut ejusdem bono
contristetur.
PROPOSITIO XXV
Id
omne de nobis, deque re amata affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam
Lætitia afficere, imaginamur; & contra id omne negare, quod nos, vel
rem amatam Tristitia afficere, imaginamur.
Demonstratio
Quod rem amatam
Lætitia, vel Tristitia afficere imaginamur, id nos Lætitia, vel
Tristitia afficit (per Prop. 21 hujus). At Mens (per Prop. 12 hujus) ea,
quæ nos Lætitia afficiunt, quantum potest, conatur imaginari, hoc est
(per Prop. 17 p. 2 & ejus Coroll.), ut præsentia contemplari; &
contra (per Prop. 13 hujus), quæ nos Tristitia afficiunt, eorum
existentiam secludere; ergo id omne de nobis, deque re amata affirmare
conamur, quod nos, vel rem amatam Lætitia afficere, imaginamur, &
contra. Q.E.D.
PROPOSITIO XXVI
Id
omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod ipsam Tristitia
afficere imaginamur, & id contra negare, quod ipsam Lætitia afficere
imaginamur.
Demonstratio
Sequitur hæc
Propositio ex Propositione 23 ut præcedens ex Propositione 21
hujus.
Scholium
His videmus, facile
contingere, ut homo de se, deque re amata plus justo, & contra de re,
quam odit, minus justo sentiat, quæ quidem imaginatio, quando ipsum
hominem respicit, qui de se plus justo sentit, Superbia vocatur, &
species Delirii est, quia homo oculis apertis somniat, se omnia illa
posse, quæ sola imaginatione assequitur, quæque propterea, veluti
realia, contemplatur, iisque exultat, quamdiu ea imaginari non potest,
quæ horum existentiam secludunt, & ipsius agendi potentiam
determinant. Est igitur Superbia Lætitia ex eo orta, quod homo de se
plus justo sentit. Deinde Lætitia, quæ ex eo oritur, quod homo de
alio plus justo sentit, Existimatio vocatur; & illa denique
Despectus, quæ ex eo oritur, quod de alio minus justo
sentit.
PROPOSITIO XXVII
Ex eo, quod rem nobis similem, & quam nullo affectu
prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu
afficimur.
Demonstratio
Rerum imagines
sunt Corporis humani affectiones, quarum ideæ corpora externa, veluti
nobis præsentia, repræsentant (per Schol. Prop. 17 p. 2), hoc est (per
Prop.16 p. 2), quarum ideæ naturam nostri Corporis, & simul
præsentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi
natura similis sit naturæ nostri Corporis, tum idea corporis externi,
quod imaginamur, affectionem nostri Corporis involvet similem affectioni
corporis externi; & consequenter, si aliquem nobis similem aliquo
affectu affectum imaginamur, hæc imaginatio affectionem nostri Corpus
huic affectui similem exprimet; adeoque ex hoc, quod rem aliquam nobis
similem aliquo affectu affici imaginamur, simili cum ipsa affectu
afficimur. Quod si rem nobis similem odio habeamus, eatenus (per Prop. 23
hujus) contrario affectu cum ipsa afficiemur, non autem simili.
Q.E.D.
Scholium
Hæc affectuum
imitatio, quando ad Tristitiam refertur, vocatur Commiseratio (de
qua vide Schol. Prop. 22 hujus); sed ad Cupiditatem relata
Aemulatio, quæ proinde nihil aliud est, quam alicujus
res Cupiditas, quæ in nobis ingeneratur ex eo, quod alios nobis similes
eandem Cupiditatem habere imaginamur.
Corollarium I
Si aliquem,
quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur Lætitia afficere rem nobis
similem, Amore erga eundem afficiemur. Si contra eundem imaginamur eandem
Tristitia afficere, Odio erga ipsum afficiemur.
Demonstratio
Hoc eodem modo
ex Propositione præcedente demonstratur, ac Propositio 22 hujus ex
Propositione 21.
Corollarium II
Rem, cujus
nos miseret, odio habere non possumus ex eo, quod ipsius miseria nos
Tristitia afficit.
Demonstratio
Si enim ex eo
nos eandem odio habere possemus, tum (per Prop. 23 hujus) ex ipsius
Tristitia lætaremur, quod est contra Hypothesin.
Corollarium III
Rem, cujus
nos miseret, a miseria, quantum possumus, liberare conabimur.
Demonstratio
Id, quod rem,
cujus nos miseret, Tristitia afficit, nos simili etiam Tristitia afficit
(per Prop. præced.); adeoque omne id, quod ejus rei existentiam tollit,
sive quod rem destruit, comminisci conabimur (per Prop. 13 hujus), hoc est
(per Schol. Prop. 9 hujus) id destruere appetemus, sive ad id destruendum
determinabimur; atque adeo rem, cujus miseremur, a sua miseria liberare
conabimur. Q.E.D.
Scholium
Hæc voluntas, sive
appetitus benefaciendi, qui ex eo oritur, quod rei, in quam beneficium
conferre volumus, nos miseret, Benevolentia vocatur, quæ proinde
nihil aliud est, quam Cupiditas ex commiseratione orta.
Cæterum de Amore, & Odio erga illum, qui rei, quam nobis similem esse
imaginamur, bene, aut male fecit, vide Schol. Prop. 22 hujus.
PROPOSITIO XXVIII
Id omne, quod ad Lætitiam conducere imaginamur, conamur
promovere, ut fiat; quod vero eidem repugnare, sive ad Tristitiam
conducere imaginamur, amovere, vel destruere conamur.
Demonstratio
Quod ad
Lætitiam conducere imaginamur, quantum possumus, imaginari conamur (per
Prop. 12 hujus), hoc est (per Prop. 17 p. 2), id, quantum possumus,
conabimur ut præsens, sive ut actu existens contemplari. Sed Mentis
conatus, seu potentia in cogitando æqualis, & simul natura est cum
Corporis conatu, seu potentia in agendo (ut clare sequitur ex Coroll.
Prop. 7 & Coroll. Prop. 11 p. 2): ergo, ut id existat, absolute
conamur, sive (quod per Schol. Prop. 9 hujus idem est) appetimus, &
intendimus; quod erat primum. Deinde si id, quod Tristitiæ causam esse
credimus, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), si id, quod odio habemus,
destrui imaginamur, lætabimur (per Prop. 20 hujus), adeoque idem (per
primam hujus partem) conabimur destruere, sive (per Prop.13 hujus) a nobis
amovere, ne ipsum, ut præsens contemplemur; quod erat secundum. Ergo id
omne, quod ad Lætitiam, & Q.E.D.
PROPOSITIO XXIX
Nos id omne etiam agere conabimur,
quod* homines cum Lætitia aspicere imaginamur, & contra
id agere aversabimur, quod homines aversari imaginamur.
( * N.B.
Intellige hic, & in seqq. homines, quos nullo affectu prosequuti
sumus.)
Demonstratio
Ex eo, quod
imaginamur homines aliquid amare, vel odio habere, nos idem amabimus, vel
odio habebimus (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus),
eo ipso ejus rei præsentia lætabimur, vel contristabimur; adeoque (per
Prop. præced.) id omne, quod homines amare, sive cum Lætitia aspicere
imaginamur, conabimur agere, &c. Q.E.D.
Scholium
Hic conatus aliquid
agendi, & etiam omittendi, ea sola de causa, ut hominibus placeamus,
vocatur Ambitio, præsertim quando adeo impense vulgo placere
conamur, ut cum nostro, aut alterius damno quædam agamus, vel omittamus;
alias Humanitas appellari solet. Deinde Lætitiam, qua alterius
actionem, qua nos conatus est delectari, imaginamur, Laudem voco;
Tristitiam vero, qua contra ejusdem actionem aversamur, Vituperium
voco.
PROPOSITIO XXX
Si
quis aliquid egit, quod reliquos Lætitia afficere imaginatur, is
Lætitia, concomitante idea sui, tanquam causa, afficietur; sive se ipsum
cum Lætitia contemplabitur. Si contra aliquid egit, quod reliquos
Tristitia afficere imaginatur, se ipsum cum Tristitia contra
contemplabitur.
Demonstratio
Qui se reliquos
Lætitia, vel Tristitia afficere imaginatur, eo ipso (per Prop. 27 hujus)
Lætitia, vel Tristitia afficietur. Cum autem homo (per Prop. 19 & 23
p. 2) sui sit conscius per affectiones, quibus ad agendum determinatur,
ergo, qui aliquid egit, quod ipse imaginatur, reliquos Lætitia afficere,
Lætitia cum conscientia sui, tanquam causa, afficietur, sive seipsum cum
Lætitia contemplabitur, & contra. Q.E.D.
Scholium
Cum Amor (per
Schol. Prop. 13 hujus) sit Lætitia, concomitante idea causæ externæ,
& Odium Tristitia concomitante etiam idea causæ externæ, erit ergo
hæc Lætitia, & Tristitia Amoris, & Odii species. Sed quia Amor,
& Odium ad objecta externa referuntur, ideo hos Affectus aliis
nominibus significabimus; nempe Lætitiam, concomitante idea causæ
externæ, Gloriam, & Tristitiam huic contrariam Pudorem
appellabimus: Intellige, quando Lætitia, vel Tristitia ex eo oritur, quod
homo, se laudari, vel vituperari credit, alias Lætitiam, concomitante
idea causæ internæ, Acquiescentiam in se ipso, Tristitiam vero
eidem contrariam Poenitentiam vocabo. Deinde quia (per Coroll.
Prop. 17 p. 2) fieri potest, ut Lætitia, qua aliquis se reliquos afficere
imaginatur, imaginaria tantum sit, & (per Prop. 25 hujus) unusquisque
de se id omne conatur imaginari, quod se Lætitia afficere imaginatur,
facile ergo fieri potest, ut gloriosus superbus sit, & se omnibus
gratum esse imaginetur, quando omnibus molestus est.
PROPOSITIO XXXI
Si
aliquem imaginamur amare, vel cupere, vel odio habere aliquid, quod ipsi
amamus, cupimus, vel odio habemus, eo ipso rem constantius amabimus,
&c. Si autem id, quod amamus, eum aversari imaginamur, vel contra, tum
animi fluctuationem patiemur.
Demonstratio
Ex eo solo,
quod aliquem aliquid amare imaginamur, eo ipso idem amabimus (per Prop. 27
hujus). At sine hoc nos idem amare supponimus; accedit ergo Amori nova
causa, a qua fovetur; atque adeo id, quod amamus, hoc ipso constantius
amabimus. Deinde ex eo, quod aliquem aliquid aversari imaginamur, idem
aversabimur (per eandem Prop.). At si supponamus, nos eodem tempore id
ipsum amare, eodem ergo tempore hoc idem amabimus, & aversabimur, sive
(vide Schol. Prop. 17 hujus) animi fluctuationem patiemur.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc, & ex.
Prop. 28 hujus sequitur, unumquemque, quantum potest, conari, ut
unusquisque id, quod ipse amat, amet, & quod ipse odit, odio etiam
habeat; unde illud Poetæ:
Speremus pariter, pariter metuamus amantes;
Ferreus est, si quis, quod sinit alter,
amat.
Scholium
Hic conatus
efficiendi, ut unusquisque probet id, quod ipse amat, vel odio habet,
revera est Ambitio (vide Schol. Prop. 29 hujus); atque adeo videmus,
unumquemque ex natura appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, quod
dum omnes pariter appetunt, pariter sibi impedimento, & dum omnes ab
omnibus laudari, seu amari volunt, odio invicem sunt.
PROPOSITIO XXXII
Si aliquem re aliqua, qua unus solus potiri potest, gaudere
imaginamur, conabimur efficere, ne ille illa re potiatur.
Demonstratio
Ex eo solo,
quod aliquem re aliqua gaudere imaginamur (per Prop. 27 hujus cum ejusdem
Coroll. 1), rem illam amabimus, eaque gaudere cupiemus. At (per
Hypothesin) huic Lætitiæ obstare imaginamur, quod ille eadem hac re
gaudeat; ergo (per Prop. 2& hujus), ne ille eadem potiatur, conabimur.
Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque, cum
hominum natura plerumque ita comparatum esse, ut eorum, quibus male est,
misereantur, & quibus bene est, invideant, & (per Prop. præced.)
eo majore odio, quo rem, qua alium potiri imaginantur, magis amant.
Videmus deinde, ex eadem naturæ humanæ proprietate, ex qua sequitur,
homines esse misericordes, sequi etiam eosdem esse invidos, &
ambitiosos. Denique, si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam hæc
omnia docere experiemur; præsertim si ad priores nostræ ætatis annos
attenderimus. Nam pueros, quia eorum corpus continuo veluti in æquilibrio
est, ex hoc solo ridere, vel flere experimur, quod alios ridere, vel flere
vident; & quicquid præterea vident alios facere, id imitari statim
cupiunt, & omnia denique sibi cupiunt, quibus alios delectari
imaginantur; nimirum quia rerum imagines, uti diximus, sunt ipsæ humani
Corporis affectiones, sive modi, quibus Corpus humanum a causis externis
afficitur, disponiturque ad hoc, vel illud agendum.
PROPOSITIO XXXIII
Cum rem nobis similem amamus, conamur, quantum possumus,
efficere, ut nos contra amet.
Demonstratio
Rem, quam
amamus, præ reliquis, quantum possumus, imaginari conamur (per Prop. 12
hujus). Si igitur res nobis sit similis, ipsam præ reliquis Lætitia
afficere conabimur (per Prop. 29 hujus) sive conabimur, quantum possumus,
efficere, ut res amata Lætitia afficiatur, concomitante idea nostri, hoc
est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut nos contra amet.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIV
Quo majori affectu rem amatam erga nos affectam esse
imaginamur, eo magis gloriabimur.
Demonstratio
Nos (per Prop.
præced.) conamur, quantum possumus, ut res amata nos contra amet, hoc est
(per Schol. Prop. 13 hujus), ut res amata Lætitia afficiatur,
concomitante idea nostri. Quo itaque rem amatam majori Lætitia nostra de
causa affectam esse imaginamur, eo magis hic conatus juvatur, hoc est (per
Prop. 11 hujus cum ejus Schol.), eo majore Lætitia afficimur. At cum ex
eo lætemur, quod alium nobis similem Lætitia affecimus, tum nosmet cum
Lætitia contemplamur (per Prop. 30 hujus): ergo quo majori affectu rem
amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo majori Lætitia nosmet
contemplabimur, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) eo magis gloriabimur.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXV
Si
quis imaginatur rem amatam eodem, vel arctiore vinculo Amicitiæ, quo ipse
eadem solus potiebatur, alium sibi jungere, Odio erga ipsam rem amatam
afficietur, & illi alteri invidebit.
Demonstratio
Quo quis majore
amore rem amatam erga se affectam esse imaginatur, eo magis gloriabitur
(per Prop. præced.), hoc est (per Schol. Prop. 30 hujus), lætabitur;
adeoque (per Prop. 28 hujus) conabitur, quantum potest, imaginari, rem
amatam ipsi quam arctissime devinctam, qui quidem conatus, sive appetitus
fomentatur, si alium idem sibi cupere imaginatur (per Prop. 31 hujus). At
hic conatus, sive appetitus ab ipsius rei amatæ imagine, concomitante
imagine illius, quem res amata sibi jungit, coerceri supponitur; ergo (per
Schol. Prop. 11 hujus) eo ipso Tristitia afficietur, concomitante idea rei
amatæ, tanquam causa, & simul imagine alterius, hoc est (per Schol.
Prop. 13 hujus), odio erga rem amatam afficietur, & simul erga illum
alterum (per Coroll. Prop. 15 hujus), cui propterea (per Prop. 23 hujus)
quod re amata delectatur, invidebit. Q.E.D.
Scholium
Hoc Odium erga rem
amatam Invidiæ junctum Zelotypia vocatur, quæ proinde nihil aliud
est, quam animi fluctuatio orta ex Amore, & Odio simul, concomitante
idea alterius, cui invidetur. Præterea hoc Odium erga xem amatam majus
erit pro ratione Lætitiæ, qua Zelotypus ex reciproco rei amatæ Amore
solebat affici, & etiam pro ratione affectus, quo erga illum, quem
sibi rem amatam jungere imaginatur, affectus erat. Nam si eum oderat, eo
ipso rem amatam (per Prop. 24 hujus) odio habebit, quia ipsam id, quod
ipse odio habet, Lætitia afficere imaginatur; & etiam (per Coroll.
Prop. 15 hujus) ex eo, quod rei amatæ imaginem imagini ejus, quem odit,
jungere cogitur, quæ ratio plerumque locum habet in Amore erga fæminam;
qui enim imaginatur mulierem, quam amat, alteri sese prostituere, non
solum ex eo, quod ipsius appetitus coercetur, contristabitur; sed etiam,
quia rei amatæ imaginem pudendis, & excrementis alterius jungere
cogitur, eandem aversatur; ad quod denique accedit, quod Zelotypus non
eodem vultu, quem res amata ei præbere solebat, ab eadem excipiatur, qua
etiam de causa amans contristatur, ut jam ostendam.
PROPOSITIO XXXVI
Qui rei, qua semel delectatus est, recordatur, cupit eadem cum
iisdem potiri circumstantiis, ac cum primo ipsa delectatus est.
Demonstratio
Quicquid homo
simul cum re, quæ ipsum delectavit, vidit, id omne (per Prop. 15 hujus)
erit per accidens Lætitiæ causa; adeoque (per Prop. 28 hujus) omni eo
simul cum re, quæ ipsum delectavit, potiri cupiet, sive re cum omnibus
iisdem circumstantiis potiri cupiet, ac cum primo eadem delectatus est.
Q.E.D.
Corollarium
Si itaque unam
ex iis circumstantiis deficere compererit, amans contristabitur.
Demonstratio
Nam quatenus
aliquam circumstantiam deficere comperit, eatenus aliquid imaginatur, quod
ejus rei existentiam secludit. Cum autem ejus rei, sive circumstantiæ
(per Prop. præced.) sit præ amore cupidus, ergo (per Prop. 19 hujus),
quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur.
Q.E.D.
Scholium
Hæc Tristitia,
quatenus absentiam ejus, quod amamus, respicit, Desiderium
vocatur.
PROPOSITIO XXXVII
Cupiditas, quæ præ Tristitia, vel Lætitia, præque Odio, vel
Amore oritur, eo est major, quo affectus major est.
Demonstratio
Tristitia
hominis agendi potentiam (per Schol. Prop. 11 hujus) minuit, vel coercet,
hoc est (per Prop. 7 hujus), conatum, quo homo in suo esse perseverare
conatur, minuit, vel coercet; adeoque (per Prop. 5 hujus) huic conatui est
contraria; & quicquid homo Tristitia affectus conatur, est Tristitiam
amovere. At (per Tristitiæ Defin.) quo Tristitia major est, eo majori
parti hominis agendi potentiæ necesse est opponi; ergo quo major
Tristitia est, eo majore agendi potentia conabitur homo eontra Tristitiam
amovere, hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus), eo majore cupiditate, sive
appetitu conabitur Tristitiam amovere. Deinde, quoniam Lætitia (per idem
Schol. Prop. 11 hujus) hominis agendi potentiam auget, vel juvat, facile
eadem via demonstratur, quod homo, Lætitia affectus, nihil aliud cupit,
quam eandem conservare, idque eo majore Cupiditate, quo Lætitia major
erit. Denique, quoniam Odium, & Amor sunt ipsi Tristitiæ, vel
Lætitiæ affectus, sequitur eodem modo, quod conatus, appetitus, sive
Cupiditas, quæ præ Odio, vel Amore oritur, major erit pro ratione Odii,
& Amoris. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXVIII
Si quis rem amatam odio habere inceperit, ita ut Amor plane
aboleatur, eandem majore odio, ex pari causa, prosequetur, quam si ipsam
nunquam amavisset, & eo majori, quo Amor antea major
fuerat.
Demonstratio
Nam si quis
rem, quam amat, odio habere incipit, plures ejus appetitus coercentur,
quam si eandem non amavisset. Amor namque Lætitia est (per Schol. Prop.
13 hujus), quam homo, quantum potest (per Prop. 28 hujus) conservare
conatur; idque (per idem Schol.) rem amatam, ut præsentem, contemplando,
eandemque (per Prop. 21 hujus) Lætitia, quantum potest, afficiendo, qui
quidem conatus (per Prop. præced.) eo est major, quo amor major est, ut
& conatus efficiendi, ut res amata ipsum contra amet (vide Prop. 33
hujus). At hi conatus odio erga rem amatam coercentur (per Coroll. Prop.
13 & per Prop. 23 hujus); ergo amans (per Schol. Prop. 11 hujus) hac
etiam de causa Tristitia afficietur, & eo majori, quo Amor major
fuerat, hoc est, præter Tristitiam, quæ Odii fuit causa, alia ex eo
oritur, quod rem amavit; & consequenter majore Tristitiæ affectu rem
amatam contemplabitur, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), majori odio
prosequetur, quam si eandem non amavisset, & eo majori, quo amor major
fuerat. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIX
Qui aliquem Odio habet, ei malum inferre conabitur, nisi ex eo
majus sibi malum oriri timeat; & contra, qui aliquem amat, ei eadem
lege benefacere conabitur.
Demonstratio
Aliquem odio
habere est (per Schol. Prop. 13 hujus) aliquem, ut Tristitiæ causam,
imaginari; adeoque (per Prop. 28 hujus) is, qui aliquem odio habet, eundem
amovere, vel destruere conabitur. Sed si inde aliquid tristius, sive (quod
idem est) majus malum sibi timeat, idque se vitare posse credit, non
inferendo ei, quem odit, malum, quod meditabatur, a malo inferendo (per
eandem Prop. 28 hujus) abstinere cupiet; idque (per Prop. 37 hujus) majore
conatu, quam quo tenebatur inferendi malum, qui propterea prævalebit, ut
volebamus. Secundæ partis demonstratio eodem modo procedit. Ergo qui
aliquem odio habet, &c. Q.E.D.
Scholium
Per bonum
hic intelligo omne genus Lætitiæ, & quicquid porro ad eandem
conducit, & præcipue id, quod desiderio, qualecunque illud sit,
satisfacit. Per malum autem omne Tristitiæ genus, & præcipue
id, quod desiderium frustratur. Supra enim (in Schol. Prop. 9 hujus)
ostendimus, nos nihil cupere, quia id bonum esse judicamus, sed contra id
bonum vocamus, quod cupimus; & consequenter id, quod aversamur, malum
appellamus; quare unusquisque ex suo affectu judicat, seu æstimat, quid
bonum, quid malum, quid melius, quid pejus, & quid denique optimum,
quidve pessimum sit. Sic Avarus argenti copiam optimum, ejus autem inopiam
pessimum judicat. Ambitiosus autem nihil æque, ac Gloriam cupit, &
contra nihil æque, ac Pudorem, reformidat. Invido deinde nihil jucundius,
quam alterius infelicitas, & nihil molestius, quam aliena felicitas;
ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam, aut malam, utilem,
aut inutilem esse judicat. Cæterum hic affectus, quo homo ita disponitur,
ut id, quod vult, nolit, vel ut id, quod non vult, velit, Timor,
vocatur, qui proinde nihil aliud est, quam metus, quatenus homo ab eodem
disponitur, ad malum, quod futurum judicat, minore vitandum (vide Prop. 28
hujus). Sed si malum, quod timet, Pudor sit, tum Timor appellatur
Verecundia. Denique si cupiditas malum futurum vitandi coercetur Timore
alterius mali, ita ut quid potius velit, nesciat, tum Metus vocatur
Consternatio, præcipue si utrumque malum, quod timetur, ex maximis
sit.
PROPOSITIO XL
Qui se odio haberi ab aliquo imaginatur, nec se ullam odii causam
illi dedisse credit, eundem odio contra habebit.
Demonstratio
Qui
aliquem odio affectum imaginatur, eo ipso etiam odio afficietur (per Prop.
27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, concomitante
idea causæ externæ. At ipse (per Hypothesin) nullam hujus Tristitiæ
causam imaginatur præter illum, qui ipsum odio habet; ergo ex hoc, quod
se odio haberi ab aliquo imaginatur, Tristitia afficietur, concomitante
idea ejus, qui ipsum odio habet, sive (per idem Schol.) eundem odio
habebit. Q.E.D.
Scholium
Quod si
se justam Odii causam præbuisse imaginatur, tum (per Prop. 30 hujus &
ejusdem Schol.) Pudore afficietur. Sed hoc (per Prop. 25 hujus) raro
contingit. Præterea hæc Odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo, quod
Odium sequatur conatus malum inferendi ei, qui odio habetur (per Prop. 39
hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicujus
mali, sive Tristitiæ causam imaginabitur; atque adeo Tristitia
afficietur, seu Metu, concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet,
tanquam causa, hoc est, odio contra afficietttr, ut supra.
Corollarium I
Qui,
quem amat, odio erga se affectum imaginatur, Odio, & Amore simul
conflictabitur. Nam quatenus imaginatur, ab eodem se odio haberi,
determinatur (per Prop. præced.), ad eundem contra odio habendum. At (per
Hypothesin) ipsum nihilominus amat: ergo Odio, & Amore simul
conflictabitur.
Corollarium II
Si
aliquis imaginatur, ab aliquo, quem antea nullo affectu prosecutus est,
malum aliquod præ Odio sibi illatum esse, statim idem malum eidem referre
conabitur.
Demonstratio
Qui aliquem
Odio erga se affectum esse imaginatur, eum contra (per Prop. præced.)
odio habebit, & (per Prop. 26 hujus) id omne comminisci conabitur,
quod eundem possit Tristitia afficere, atque id eidem (per Prop. 39 hujus)
inferre studebit. At (per Hypothesin) primum, quod hujusmodi imaginatur,
est malum sibi illatum; ergo idem statim eidem inferre conabitur.
Q.E.D.
Scholium
Conatus malum
inferendi ei, quem odimus, Ira vocatur; conatus autem malum nobis
illatum referendi Vindicta appellatur.
PROPOSITIO XLI
Si
quis ab aliquo se amari imaginatur, nec se ullam ad id causam dedisse
credit (quod per Coroll. Prop. 15 & per Prop. 16 hujus fieri
potest), eundem contra amabit.
Demonstratio
Hæc Propositio
eadem via demonstratur, ac præcedens. Cujus etiam Scholium vide.
Scholium
Quod si se justam
Amoris causam præbuisse crediderit gloriabitur (per Prop. 30 hujus cum
ejusdem Schol.), quod quidem (per Prop. 25 hujus) frequentius contingit,
& cujus contrarium evenire diximus, quando aliquis ab aliquo se odio
haberi imaginatur (vide Schol. Prop. præced.). Porro hic reciprocus Amor,
& consequenter (per Prop. 39 hujus) conatus benefaciendi ei, qui nos
amat, quique (per eandem Prop. 39 hujus) nobis benefacere conatur, Gratia,
seu Gratitudo vocatur; atque adeo apparet, homines longe paratiores esse
ad Vindictam, quam ad referendum beneficium.
Corollarium
Qui ab eo, quem
odio habet, se amari imaginatur, Odio, & Amore simul conflictabitur.
Quod eadem via, qua primum Propositionis præcedentis Coroll.
demonstratur.
Scholium
Quod si Odium
prævaluerit, ei, a quo amatur, malum inferre conabitur, qui quidem
affectus Crudelitas appellatur, præcipue si illum, qui amat,
nullam Odii communem causam præbuisse creditur.
PROPOSITIO XLII
Qui in aliquem, Amore, aut spe Gloriæ motus, beneficium
contulit, contristabitur, si viderit, beneficium ingrato animo
accipi.
Demonstratio
Qui rem aliquam
sibi similem amat, conatur, quantum potest, efficere, ut ab ipsa contra
ametur (per Prop. 33 hujus). Qui igitur præ amore in aliquem beneficium
contulit, id facit desiderio, quo tenetur, ut contra ametur, hoc est (per
Prop. 34 hujus) spe Gloriæ, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) Lætitiæ;
adeoque (per Prop.12 hujus) hanc Gloriæ causam, quantum potest,
imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur. At (per
Hypothesin) aliud imaginatur, quod ejusdem causæ existentiam secludit:
ergo (per Prop. 19 hujus) eo ipso contristabitur.
Q.E.D.
PROPOSITIO XLIII
Odium reciproco odio augetur, & Amore contra deleri
potest.
Demonstratio
Qui eum, quem
odit, Odio contra erga se affectum esse imaginatur, eo ipso (per Prop. 40
hujus) novum Odium oritur, durante (per Hypothesin) adhuc primo. Sed si
contra eundem amore erga se affectum esse imaginetur, quatenus hoc
imaginatur, eatenus (per Prop. 30 hujus) se ipsum cum Lætitia
contemplatur, & eatenus (per Prop. 29 hujus) eidem placere conabitur,
hoc est, (per Prop. 41 hujus) eatenus conatur ipsum odio non habere,
nullaque Tristitia afficere; qui quidem conatus (per Prop. 37 hujus)
major, vel minor erit, pro ratione affectus, ex quo oritur; atque adeo si
major fuerit illo, qui ex odio oritur, & quo rem, quam odit (per Prop.
26 hujus) Tristitia afficere conatur, ei prævalebit, & Odium ex animo
delebit. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIV
Odium, quod Amore plane vincitur, in Amorem transit; & Amor
propterea major est, quam si Odium non præcessisset.
Demonstratio
Eodem modo
procedit, ac Propositionis 38 hujus. Nam qui rem, quam odit, sive quam cum
Tristitia contemplari solebat, amare incipit, eo ipso, quod amat,
lætatur, & huic Lætitiæ, quam Amor involvit (vide ejus Defin. in
Schol. Prop. 13 hujus), illa etiam accedit, quæ ex eo oritur, quod
conatus amovendi Tristitiam, quam odium involvit (ut in Prop. 37 hujus
ostendimus), prorsus juvatur, concomitante idea ejus, quem odio habuit,
tanquam causa.
Scholium
Quamvis res ita se
habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere, vel Tristitia
affici, ut majori hac Lætitia fruatur; hoc est, nemo spe damnum
recuperandi, damnum sibi inferri cupiet, nec ægrotare desiderabit spe
convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare, & Tristitiam,
quantum potest, amovere semper conabitur. Quod si contra concipi posset,
hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea majori amore
prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quo Odium
majus fuerit, eo Amor erit major, atque adeo desiderabit semper, ut Odium
magis magisque augeatur, & eadem de causa homo magis ac magis
ægrotare conabitur, ut majori Lætitia ex restauranda valetudine postea
fruatur; atque adeo semper ægrotare conabitur, quod (per Prop. 6 hujus)
est absurdum.
PROPOSITIO XLV
Si
quis aliquem sibi similem Odio in rem sibi similem, quam amat, affectum
esse imaginatur, eum odio habebit.
Demonstratio
Nam res amata
eum, qui ipsam odit, odio contra habet (per Prop. 40 hujus), adeoque
amans, qui aliquem imaginatur rem amatam odio habere, eo ipso rem amatam
Odio, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), Tristitia affectam esse
imaginatur, & consequenter (per Prop. 21 hujus) contristatur, idque
concomitante idea ejus, qui rem amatam odit tanquam causa, hoc est (per
Schol. Prop. 13 hujus), ipsum odio habebit.
Q.E.D.
PROPOSITIO XLVI
Si
quis ab aliquo cujusdam classis, sive nationis a sua diversæ, Lætitia,
vel Tristitia affectus fuerit, concomitante ejus idea, sub nomine
universali classis, vel nationis, tanquam causa: is non tantum illum, sed
omnes ejusdem classis, vel nationis amabit, vel odio habebit.
Demonstratio
Hujus rei
demonstratio patet ex Propositione 16 hujus Partis.
PROPOSITIO XLVII
Lætitia, quæ ex eo oritur, quod scilicet rem, quam odimus,
destrui, aut alio malo affici imaginamur, non oritur absque ulla animi
Tristitia.
Demonstratio
Patet ex Prop.
27 hujus. Nam quatenus rem nobis similem Tristitia affici imaginamur,
eatenus contristamur.
Scholium
Potest hæc
Propositio etiam demonstrari ex Corollario Propositionis 17 Partis 2.
Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tamen
ut præsentem contemplamur, Corpusque eodem modo afficitur; quare quatenus
rei memoria viget, eatenus homo determinatur, ad eandem cum Tristitia
contemplandum, quæ determinatio, manente adhuc rei imagine, coercetur
quidem memoria illarum rerum, quæ hujus existentiam secludunt; sed non
tollitur: atque adeo homo eatenus tantum lætatur, quatenus hæc
determinatio coercetur; & hinc fit, ut hæc Lætitia, quæ ex rei,
quam odimus, malo oritur, toties repetatur, quoties ejusdem rei
recordamur. Nam, uti diximus, quando ejusdem rei imago excitatur, quia
hæc ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat, ad rem cum eadem
Tristitia contemplandum, qua eandem contemplari solebat, cum ipsa
existeret. Sed quia ejusdem rei imagini alias junxit, quæ ejusdem
existentiam secludunt, ideo hæc ad Tristitiam determinatio statim
coercetur, & homo de novo lætatur, & hoc toties, quoties hæc
repetitio fit. Atque hæc eadem est causa, cur homines lætantur, quoties
alicujus jam præteriti mali recordantur, & cur pericula; a quibus
liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur,
idem veluti adhuc futurum contemplantur, & ad id metuendum
determinantur, quæ determinatio de novo eoercetur idea libertatis, quam
hujus periculi ideæ junxerunt, eum æodem liberati sunt, quæque eos de
novo securos reddit, atque adeo de novo lætantur.
PROPOSITIO XLVIII
Amor, & Odium, ex. gr. erga Petrum destruitur, si
Tristitia, quam hoc, & Lætitia, quam ille involvit, ideæ alterius
causæ jungatur; & eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur
Petrum non solum fuisse alterutrius causam.
Demonstratio
Patet ex sola
Amoris, & Odii definitione; quam vide in Schol. Prop. 13 hujus. Nam
propter hoc solum Lætitia vocarur Amor & Trisritia Odium erga Petrum,
quia scilicet Petrus hujus, vel illius affectus causa esse consideratur.
Hoc itaque prorsus, vel ex parte sublato, affectus quoque erga Petrum
prorsus, vel ex parte diminuitur. Q.E.D.
PROPOSITIO XLIX
Amor, & Odium erga rem, quam liberam esse imaginamur, major
ex pari causa uterque debet esse, quam erga necessariam.
Demonstratio
Res, quam
liberam esse imaginamur, debet (per Defin. 7 p. 1) per se absque aliis
percipi. Si igitur eandem Lætitiæ, vel Tristitiæ causam esse
imaginemur, eo ipso (per Schol. Prop. 13 hujus) eandem amabimus, vel odio
habebimus, idque (per Prop. præced.) summo Amore, vel Odio, qui ex dato
affectu oriri potest. Sed si rem, quæ ejusdem affectus est causa, ut
necessariam imaginemur, tum (per eandem Defin. 7 p. 1) ipsam non solam,
sed cum aliis ejusdem affectus causam esse imaginabimur, atque adeo (per
Prop. præced.) Amor, & Odium erga ipsam minor erit.
Q.E.D.
Scholium
Hinc sequitur,
homines, quia se liberos esse existimant, majore Amore, vel Odio se
invicem prosequi, quam alia; ad quod accedit affectuum imitatio, de qua
vide Prop. 27, 34, 40 & 43 hujus.
PROPOSITIO L
Res
quæcunque potest esse per accidens Spei, aut Metus causa.
Demonstratio
Hæc Propositio
eadem via demonstratur, qua PROPOSITIO 15 hujus, quam vide una cum Schol.
2 Propositionis 18 hujus.
Scholium
Res, quæ per
accidens Spei, aut Metus sunt causæ, bona, aut mala omina
vocantur. Deinde quatenus hæc eadem omina sunt Spei, aut Metus causa,
eatenus (per Defin. Spei & Metus, quam vide in Schol. 2 Prop. 18
hujus) Lætitiæ, aut Tristitiæ sunt causa, & consequenter (per
Coroll. Prop. 15 hujus) eatenus eadem amamus, vel odio habemus, & (per
Prop. 28 hujus) tanquam media ad ea, quæ speramus, adhibere, vel tanquam
obstacula, aut Metus causas amovere conamur. Præterea ex Propositione 25
hujus sequitur nos natura ita esse constitutos, ut ea, quæ speramus,
facile, quæ autem timemus, difficile credamus, & ut de iis plus,
minusve justo sentiamus. Atque ex his ortæ sunt Superstitiones, quibus
homines ubique conflictantur. Cæterum non puto operæ esse pretium, animi
hic ostendere fluctuationes, quæ ex Spe, & Metu oriuntur;
quandoquidem ex sola horum affectuum definitione sequitur, non dari Spem
sine Metu, neque Metum sine Spe (ut fusius suo loco explicabimus); &
præterea quandoquidem quatenus aliquid speramus, aut metuimus, eatenus
idem amamus, vel odio habemus; atque adeo quicquid de Amore, & Odio
diximus, facile unusquisque Spei, & Metui applicare poterit.
PROPOSITIO LI
Diversi homines ab uno, eodemque objecto diversimode affici
possunt, & unus, idemque homo ab uno, eodemque objecto potest diversis
temporibus diversimode affici.
Demonstratio
Corpus humanum
(per Post. 3 p. 2) a corporibus externis plurimis modis afficitur. Possunt
igitur eodem tempore duo homines diversimode esse affecti; atque adeo (per
Axiom. 1, quod est post Lem. 3, quod vide post Prop. 13 p. 2) ab uno,
eodemque objecto possunt diversimode affici. Deinde (per idem Post.)
Corpus humanum potest jam hoc, jam alio modo esse affectum; &
consequenter (per idem Axiom.) ab uno, eodemque objecto diversis
temporibus diversimode affici. Q.E.D.
Scholium
Videmus itaque
fieri posse, ut quod hic amat, alter odio habeat; & quod hic metuit,
alter non metuat; & ut unus, idemque homo, jam amet, quod antea
oderit, & ut jam audeat, quod antea timuit, &c. Deinde, quia
unusquisque ex suo affectu judicat, quid bonum, quid malum, quid melius,
& quid pejus sit (vide Schol. Prop. 39 hujus), sequitur homines tam
judicio, quam affectu variare* ( * N. B. Posse hoc fieri, tametsi
Mens humana pars esset divini intellectus, ostendimus in Schol. Prop. 13
p. 2.) posse; & hinc fit, ut cum alios aliis comparamus, ex
sola affectuum differentia a nobis distinguantur, & ut alios
intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus. Ex. gr.
illum ego intrepidum vocabo, qui malum contemnit, quod ego timere
soleo; & si præterea ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas malum
inferendi ei, quem odit, & benefaciendi ei, quem amat, non coercetur
timore mali, a quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo.
Deinde ille mihi timidus videbitur, qui malum timet, quod ego
contemnere soleo, & si insuper ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas
coercetur timore mali, quod me continere nequit, ipsum pusillanimem
esse dicam, & sic unusquisque judicabit. Denique ex hac hominis
natura, & judicii inconstantia, ut & quod homo sæpe ex solo
affectu de rebus judicat, & quod res, quas ad Lætitiam, vel
Tristitiam facere credit, quasque propterea (per Prop. 28 hujus), ut
fiant, promovere, vel amovere conatur, sæpe non nisi imaginariæ sint, ut
jam taceam alia, quæ in 2. Parte ostendimus, de rerum incertitudine,
facile concipimus hominem posse sæpe in causa esse, tam ut contristetur,
quam ut lætetur, sive ut tam Tristitia, quam Lætitia afficiatur,
concomitante idea sui, tanquam causa; atque adeo facile intelligimus, quid
Poenitentia, & quid Acquiescentia in se ipso sit. Nempe Poenitentia
est Tristitia, concomitante idea sui, & Acquiescentia in se ipso est
Lætitia, concomitante idea sui, tanquam causa, & hi affectus
vehementissimi sunt, quia homines si liberos esse credunt. (Vide Prop. 49
hujus.)
PROPOSITIO LII
Objectum, quod simul cum aliis antea vidimus, vel quod nihil
habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non tamdiu
contemplabimur, ac illud, quod aliquid singulare habere
imaginamur.
Demonstratio
Simulatque
objectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim & aliorum
recordamur (per Prop. 18 p. 2., cujus etiam Schol. vide), & sic ex
unius contemplatione statim in contemplationem alterius incidimus. Atque
eadem est ratio objecti, quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune
est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo contemplari, quod
antea cum aliis non viderimus. Verum cum supponimus, nos in objecto aliquo
aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud
dicimus, quam quod Mens, dum illud objectum contemplatur, nullum aliud in
se habeat, in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere
potest; atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo
objectum, &c. Q.E.D.
Scholium
Hæc Mentis
affectio, sive rei singularis imaginatio, quatenus sola in Mente versatur,
vocatur Admiratio, quæ si ab objecto, quod timemus, moveatur,
Consternatio dicitur, quia mali Admiratio hominem suspensum in sola
sui contemplatione ita tenet, ut de aliis cogitare non valeat, quibus
illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit hominis alicujus
prudentia, industria, vel aliquid hujusmodi, quia eo ipso hominem nobis
longe antecellere contemplamur, tum Admiratio vocatur Veneratio;
alias Horror, si hominis iram, invidiam, &c. admiramur. Deinde,
si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam, &c. admiramur, Amor
eo ipso (per Prop. 12 hujus), major erit, & hunc Amorem Admirationi,
sive Venerationi junctum Devotionem vocamus. Et ad hunc modum
concipere etiam possumus, Odium, Spem, Securitatem, & alios Affectus
Admirationi junctos; atque adeo plures Affectus deducere poterimus, quam
qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet, Affectuum nomina
inventa esse magis ex eorum vulgari usu, quam ex eorundem accurata
cognitione.
Admirationi opponitur
Contemptus, cujus tamen causa hæc plerumque est, quod sc. ex eo,
quod aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere &c. videmus, vel ex
eo, quod res aliqua primo aspectu apparet similis rebus, quas admiramur,
amamus, metuimus &c. (per Prop. 15 cum ejus Coroll. & Prop. 27
hujus) determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum &c.
Sed si ex ipsius rei præsentia, vel accuratiore contemplatione, id omne
de eadem negare cogamur, quod causa Admirationis, Amoris, Metus &c.
esse potest, tum Mens ex ipsa rei præsentia magis ad ea cogitandum, quæ
in objecto non sunt, quam quæ in ipso sunt, determinata manet; cum tamen
contra ex objecti præsentia id præcipue cogitare soleat, quod in objecto
est. Porro sicut Devotio ex rei, quam amamus, Admiratione, sic
Irrisio ex rei, quam odimus, vel metuimus, Contemptu oritur, &
Dedignatio ex stultitiæ Contemptu, sicuti Veneratio ex Admiratione
prudentiæ. Possumus denique Amorem, Spem, Gloriam, & alios Affectus
junctos Contemptui concipere, atque inde alios præterea Affectus
deducere, quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguere
solemus.
PROPOSITIO LIII
Cum Mens se ipsam, suamque agendi potentiam contemplatur,
lætatur, & eo magis, quo se, suamque agendi potentiam distinctius
imaginatur.
Demonstratio
Homo se ipsum
non cognoscit, nisi per affectiones sui Corporis, earumque ideas (per
Prop. 19 & 23 p. 2). Cum ergo fit, ut Mens se ipsam possit
contemplari, eo ipso ad majorem perfectionem transire, hoc est (per Schol.
Prop. 11 hujus), lætitia affici supponitur, & eo majori, quo se,
suamque agendi potentiam distinctius imaginari potest.
Q.E.D.
Corollarium
Hæc Lætitia
magis magisque fovetur, quo magis homo se ab aliis laudari imaginatur. Nam
quo magis se ab aliis laudari imaginatur, eo majori Lætitia alios ab ipso
affici imaginatur, idque concomitante idea sui (per Schol. Prop. 29
hujus); atque adeo (per Prop. 27 hujus) ipse majore Lætitia, concomitante
idea sui, afficitur. Q.E.D.
PROPOSITIO LIV
Mens ea tantum imaginari conatur, quæ ipsius agendi potentiam
ponunt.
Demonstratio
Mentis conatus,
sive potentia est ipsa ipsius Mentis essentia (per Prop. 7 hujus); Mentis
autem essentia (ut per se notum) id tantum, quod Mens est, & potest,
affirmat; at non id, quod non est, neque potest; adeoque id tantum
imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam affirmat, sive ponit.
Q.E.D.
PROPOSITIO LV
Cum
Mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.
Demonstratio
Mentis essentia
id tantum, quod Mens est, & potest, affirmat, sive de natura Mentis
est ea tantummodo imaginari, quæ ipsius agendi potentiam ponunt (per
Prop. præced.). Cum itaque dicimus, quod Mens, dum se ipsam contemplatur,
suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quam quod, dum Mens
aliquid imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam ponit, hic ejus
conatus coercetur, sive (per Schol. Prop. 11 hujus) quod ipsa
contristatur. Q.E.D.
Corollarium
Hæc Tristitia
magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari imaginatur; quod eodem
modo demonstratur, ac Coroll. Prop. 53 hujus.
Scholium
Hæc Tristitia,
concomitante idea nostræ imbecillitatis, Humilitas appellatur;
Lætitia autem, quæ ex contemplatione nostri oritur, Philautia,
vel Acquiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam hæc toties
repetitur, quoties homo suas virtutes, sive suam agendi potentiam
contemplatur, hinc ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare,
suique tam corporis, quam animi vires ostentare gestiat, & ut homines
hac de causa sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur, homines
natura esse invidos (vide Schol. Prop. 24 & Schol. Prop. 32 hujus),
sive ob suorum æqualium imbecillitatem gaudere, & contra propter
eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones
imaginatur, toties Lætitia (per Prop. 53 hujus) afficitur, & eo
majore, quo actiones plus perfectionis exprimere, & easdem distinctius
imaginatur, hoc est (per illa, quæ in Schol. 1 Prop. 40 p. 2 dicta sunt),
quo magis easdem ab aliis distinguere, & ut res singulares contemplari
potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maxime gaudebit,
quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis negat. Sed si id, quod
de se affirmat, ad universalem hominis, vel animalis ideam refert, non
tantopere gaudebit; & contra contristabitur, si suas, ad aliorum
actiones comparatas, imbecilliores esse imaginetur, quam quidem Tristitiam
(per Prop. 28 hujus) amovere conabitur, idque suorum æqualium actiones
perperam interpretando, vel suas, quantum potest adornando. Apparet igitur
homines natura proclives esse ad Odium, & Invidiam, ad quam accedit
ipsa educatio. Nam parentes solo Honoris & Invidiæ stimulo liberos ad
virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet, quod non raro
hominum virtutes admiremur, eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam,
sequens addam Corollarium.
Corollarium
Nemo virtutem
alicui, nisi æquali, invidet.
Demonstratio
Invidia est
ipsum Odium (vide Schol. Prop. 24 hujus), sive (per Schol. Prop. 13 hujus)
Tristitia, hoc est (per Schol. Prop. Il hujus) affectio, qua hominis
agendi potentia, seu conatus coercetur. At homo (per Schol. Prop. 9 hujus)
nihil agere conatur, neque cupit, nisi quod ex data sua natura sequi
potest; ergo homo nullam de se agendi potentiam, seu (quod idem est)
virtutem prædicari cupiet, quæ naturæ alterius est propria, & suæ
aliena; adeoque ejus Cupiditas coerceri, hoc est (per Schol. Prop. 11
hujus) ipse contristari nequit ex eo, quod aliquam virtutem in aliquo ipsi
dissimili contemplatur, & consequenter neque ei invidere poterit. At
quidem suo æquali, qui cum ipso ejusdem naturæ supponitur.
Q.E.D.
Scholium
Cum igitur supra in
Scholio Propositionis 52 hujus Partis, dixerimus, nos hominem venerari ex
eo, quod ipsius prudentiam, fortitudinem, &c. admiramur, id fit (ut ex
ipsa Prop. patet), quia has virtutes ei singulariter inesse, & non ut
nostræ naturæ communes imaginamur; adeoque easdem ipsi non magis
invidebimus, quam arboribus altitudinem, & leonibus fortitudinem,
&c.
PROPOSITIO LVI
Lætitiæ, Tristitiæ, & Cupiditatis, & consequenter
uniuscujusque affectus, qui ex his componitur, ut animi fluctuationis, vel
qui ab his derivatur, nempe Amoris, Odii, Spei, Metus, &c. tot species
dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur.
Demonstratio
Lætitia, &
Tristitia, & consequenter affectus, qui ex his componuntux, vel ex his
derivantur, passiones sunt (per Schol. Prop. 11 hujus); nos autem (per
Prop. 1 hujus) necessario patimur, quatenus ideas habemus inadæquatas;
& quatenus easdem habemus (per Prop. 3 hujus), eatenus tantum patimur,
hoc est (vide Schol. Prop. 40 p. 2), eatenus tantum necessario patimur,
quatenus imaginamur, sive (vide Prop. 17 p. 2 cum ejus Schol.) quatenus
afficimur affectu, qui naturam nostri Corporis, & naturam corporis
externi involvit. Natura igitur uniuscujusque passionis ita necessario
debet explicari, ut objecti, a quo afficimur, natura exprimatur. Nempe
Lætitia, quæ ex objecto, ex. gr. A oritur, naturam ipsius objecti
A, & Lætitia, quæ ex objecto B oritur, ipsius objecti
B naturam involvit, atque adeo hi duo Lætitiæ affectus natura
sunt diversi, quia ex causis diversæ naturæ oriuntur. Sic etiam
Tristitiæ affectus, qui uno objecto oritur, diversus natura est a
Tristitia, quæ ab alia causa oritur; quod etiam de Amore, Odio, Spe,
Metu, animi Fluctuatione, &c. intelligendum est: ac proinde Lætitiæ,
Tristitiæ, Amoris, Odii, &c. tot species necessario dantur, quot sunt
species objectorum, a quibus afficimur. At Cupiditas est ipsa
uniuscujusque essentia, seu natura, quatenus ex data quacunque ejus
constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum (vide Schol. Prop.
9 hujus); ergo, prout unusquisque a causis externis hac, aut illa
Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, Odii, &c. specie afficitur, hoc est,
prout ejus natura hoc, aut alio modo constituitur, ita ejus Cupiditas
alia, atque alia esse, & natura unius a natura alterius Cupiditatis
tantum differre necesse est, quantum affectus, a quibus unaquæque oritur,
inter se diffexunt. Dantur itaque tot species Cupiditatis, quot sunt
species Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, &c. & consequenter (per jam
ostensa) quot sunt objectorum species, a quibus afficimur.
Q.E.D.
Scholium
Inter affectuum
species, quæ (per Prop. præced.) perplurimæ esse debent, insignes sunt
Luxuria, Ebrietas, Libido, Avaritia, & Ambitio, quæ non nisi Amoris,
vel Cupiditatis sunt notiones; quæ hujus utriusque affectus naturam
explicant per objecta, ad quæ referuntur. Nam per Luxuriam, Ebrietatem,
Libidinem, Avaritiam, & Ambitionem nihil aliud intelligimus, quam
convivandi, potandi, coeundi, divitiarum, & gloriæ immoderatum Amorem
vel Cupiditatem. Præterea hi affectus, quatenus eos per solum objectum,
ad quod referuntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam
Temperantia, quam Luxuriæ, & Sobrietas, quam Ebrietati, & denique
Castitas, quam Libidini opponere solemus, affectus, seu passiones non
sunt; sed animi indicant potentiam, quæ hos affectus moderatur. Cæterum
reliquas affectuum species hic explicare nec possum (quia tot sunt, quot
objectorum species), nec, si possem, necesse est. Nam ad id, quod
intendimus, nempe ad affectuum vires, & Mentis in eosdem potentiam
determinandum, nobis sufficit, uniuscujusque affectus generalem habere
definitionem. Sufficit, inquam, nobis affectuum, & Mentis communes
proprietates intelligere, ut determinare possimus, qualis, & quanta
sit Mentis potentia in moderandis, & coercendis affectibus. Quamvis
itaque magna sit differentia inter hunc, & illum Amoris, Odii, vel
Cupiditatis affectum, ex. gr. inter Amorem erga liberos, & inter
Amorem erga uxorem, nobis tamen has differentias cognoscere, &
affectuum naturam, & originem ulterius indagare, non est opus.
PROPOSITIO LVII
Quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius
tantum discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius
differt.
Demonstratio
Hæc Propositio
patet ex Axiom. 1, quod vide post Lem. 3 Schol. Prop. 13 p. 2. At
nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus
demonstrabimus. Omnes affectus ad Cupiditatem,
Lætitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum, quas dedimus definitiones
ostendunt. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque natura, seu essentia (vide
ejus Defin. in Schol. Prop. 9 hujus); ergo uniuscujusque individui
Cupiditas, a Cupiditate alterius tantum discrepat, quantum natura, seu
essentia unius ab essentia alterius differt. Lætitia deinde, &
Tristitia passiones sunt, quibus uniuscujusque potentia, seu conatus in
suo esse perseverandi augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur (per
Prop. 11 hujus & ejus Schol.). At per conatum in suo esse
perseverandi, quatenus ad Mentem, & Corpus simul refertur, Appetitum,
& Cupiditatem intelligimus (vide Schol. Prop. 9 hujus); ergo Lætitia,
& Tristitia est ipsa Cupiditas, sive Appetitus, quatenus a causis
externis augetur, vel minuitur, juvatur, vel coercetur, hoc est (per idem
Schol.), est ipsa cujusque natura; atque adeo uniuscujusque Lætitia, vel
Tristitia, a Lætitia, vel Tristitia alterius tantum etiam discrepat,
quantum natura, seu essentia unius ab essentia alterius differt, &
consequenter quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius
tantum discrepat, &c. Q.E.D.
Scholium
Hinc sequitur
affectus animalium, quæ irrationalia dicuntur (bruta enim sentire
nequaquam dubitare possumus, postquam Mentis novimus originem) ab
affectibus hominum tantum differre, quantum eorum natura a natura humana
differt. Fertur quidem equus, & homo Libidine procreandi; at ille
Libidine equina, hic autem humana. Sic etiam Libidines, & Appetitus
Insectorum, piscium, & avium alii atque alii esse debent. Quamvis
itaque unumquodque individuum sua, qua constat natura, contentum vivat,
eaque gaudeat, vita tamen illa, qua unumquodque est contentutn, &
gaudium nihil aliud est, quam idea, seu anima ejusdem individui, atque
adeo gaudium unius a gaudio alterius tantum natura discrepat, quantum
essentia unius ab essentia alterius differt. Denique ex præcedenti
Propositione sequitur, non parum etiam interesse, inter gaudium, quo
ebrius ex. gr. ducitur, & inter gaudium, quo potitur Philosophus, quod
hic in transitu monere volui. Atque hæc de affectibus, qui ad hominem
referuntur, quatenus patitur. Superest, ut pauca addam de iis, qui ad
eundem referuntur, quatenus agit.
PROPOSITIO LVIII
Præter Lætitiam, & Cupiditatem, quæ passiones sunt, alii
Lætitiæ, & Cupiditatis affectus dantur, qui ad nos, quatenus agimus,
referuntur.
Demonstratio
Cum Mens se
ipsam, suamque agendi potentiam concipit, lætatur (per Prop. 53 hujus):
Mens autem se ipsam necessario contemplatur, quando veram, sive adæquatam
ideam concipit (per Prop. 43 p. 2). At Mens quasdam ideas adæquatas
concipit (per Schol. 2 Prop. 40 p. 2): Ergo eatenus etiam lætatur,
quatenus ideas adæquatas concipit, hoc est (per Prop.1 hujus), quatenus
agit. Deinde Mens tam quatenus claras, & distinctas, quam quatenus
confusas habet ideas, in suo esse perseverare conatur (per Prop. 9 hujus):
At per conatum Cupiditatem intelligimus (per ejusdem Schol.); ergo
Cupiditas ad nos refertur, etiam quatenus intelligimus, sive (per Prop. 1
hujus) quatenus agimus. Q.E.D.
PROPOSITIO LIX
Inter omnes affectus, qui ad Mentem, quatenus agit, referuntur,
nulli sunt, quam qui ad Lætitiam, vel Cupiditatem referuntur.
Demonstratio
Omnes affectus
ad Cupiditatem, Lætitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum, quas
dedimus, definitiones ostendunt. Per Tristitiam autem intelligimus, quod
Mentis cogitandi potentia minuit, vel coercet (per Prop. 11 hujus &
ejus Schol.); adeoque Mens, quatenus contristatur, eatenus ejus
intelligendi, hoc est, ejus agendi potentia (per Prop. 1 hujus) minuitur,
vel coercetur; adeoque nulli Tristitiæ affectus ad Mentem referri
possunt, quatenus agit; sed tantum affectus Lætitiæ, & Cupiditatis,
qui (per Prop. præced.) eatenus etiam ad Mentem referuntur.
Q.E.D.
Scholium
Omnes actiones,
quæ sequuntur ex affectibus, qui ad Mentem referuntur, quatenus
intelligit, ad Fortitudinem refero, quam in Animositatem, &
Generositatem distinguo. Nam per Animositatem intelligo
Cupiditatem, qua unusquisque conatur suum esse ex solo rationis
dictamine conservare. Per Generositatem autem
Cupiditatem intelligo, qua unusquisque ex solo rationis
dictamine conatur reliquos homines juvare, & sibi amicitia
jungere. Eas itaque actiones, quæ solum agentis utile intendunt, ad
Animositatem, & quæ alterius etiam utile intendunt, ad Generositatem
refero. Temperantia igitur, Sobrietas, & animi in periculis
præsentia, &c. Animositatis sunt species; Modestia autem, Clementia
&c. species Generositatis sunt. Atque his puto me præcipuos affectus,
animique fluctuationes, quæ ex compositione trium primitivorum affectuum,
nempe Cupiditatis, Lætitiæ, & Tristitiæ oriuntur, explicuisse,
perque primas suas causas ostendisse. Ex quibus apparet, nos a causis
externis multis modis agitari, nosque, perinde ut maris undæ, a
contrariis ventis agitatæ, fluctuari, nostri eventus, atque fati inscios.
At dixi, me præcipuos tantum, non omnes, qui dari possunt, animi
conflictus ostendisse. Nam eadem via, qua supra, procedendo facile
possumus ostendere Amorem esse junctum Poenitentiæ, Dedignationi, Pudori,
&c. Imo unicuique ex jam dictis clare constare credo, affectus tot
modis alii cum aliis posse componi, indeque tot variationes oriri, ut
nullo numero definiri queant. Sed ad meum institutum præcipuos tantum
enumeravisse sufficit; nam reliqui, quos omisi, plus curiositatis, quam
utilitatis haberent. Attamen de Amore hoc notandum restat, quod scilicet
sæpissime contingit, dum re, quam appetebamus, fruimur, ut Corpus ex ea
fruitione novam acquirat constitutionem, a qua aliter determinatur, &
aliæ rerum imagines in eo excitantur, & simul Mens alia imaginari,
aliaque cupere incipit. Ex. gr. cum aliquid, quod nos sapore delectare
solet, imaginamur, eodem frui, nempe comedere cupimus. At quamdiu eodem
sic fruimur, stomachus adimpletur, Corpusque aliter constituitur. Si
igitur Corpore jam aliter disposito, ejusdem cibi imago, quia ipse
præsens adest, fomentetur, & consequenter conatus etiam, sive
Cupiditas eundem comedendi, huic Cupiditati, seu conatui nova illa
constitutio repugnabit, & consequenter cibi, quem appetebamus,
præsentia odiosa erit, & hoc est, quod Fastidium, & Tædium
vocamus. Cæterum Corporis affectiones externas, quæ in affectibus
observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus &c. neglexi, quia
ad solum Corpus absque ulla ad Mentem relatione referuntur. Denique de
affectuum definitionibus quædam notanda sunt, quas propterea hic ordine
repetam, & quid in unaquaque observandum est, iisdem
interponam.
AFFECTUUM DEFINITIONES
I.
Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex data quacunque
ejus affectione determinata concipitur ad aliquid agendum.
Explicatio Diximus supra in
Scholio Propositionis 9 hujus Partis, Cupiditatem esse appetitum cum
ejusdem conscientia; appetitum autem esse ipsam hominis essentiam,
quatenus determinata est ad ea agendum, quæ ipsius conservationi
inserviunt. Sed in eodem Scholio etiam monui, me revera inter humanum
appetitum, & Cupiditatem nullam agnoscere differentiam. Nam sive homo
sui appetitus sit conscius, sive non sit, manet tamen appetitus unus,
idemque; atque adeo, ne tautologiam committere viderer, Cupiditatem per
appetitum explicare nolui; sed eandem ita definire studui, ut omnes
humanæ naturæ conatus, quos nomine appetitus, voluntatis, cupiditatis,
vel impetus significamus, una comprehenderem. Potueram enim dicere,
Cupiditatem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata concipitur
ad aliquid agendum; sed ex hac definitione (per Prop. 23 p. 2) non
sequeretur, quod Mens possit suæ Cupiditatis, sive appetitus esse
conscia. Igitur, ut hujus conscientiæ causam involverem, necesse fuit
(per eandem Prop.) addere, quatenus ex data quacunque ejus affectione
determinata &c. Nam per affectionem humanæ essentiæ quamcunque
ejusdem essentiæ constitutionem intelligimus, sive ea sit innata, sive
quod ipsa per solum Cogitationis, sive per solum Extensionis attributum
concipiatur, sive denique quod ad utrumque simul referatur. Hic igitur
Cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque conatus, impetus,
appetitus, & volitiones, qui pro varia ejusdem hominis constitutione
varii, & non raro adeo sibi invicem oppositi sunt, ut homo diversimode
trahatur, &, quo se vertat, nesciat.
II. Lætitia est hominis transitio a minore
ad majorem perfectionem.
III. Tristitia est hominis transitio a majore ad
minorem perfectionem.
Explicatio Dico
transitionem. Nam Lætitia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum
perfectione, ad quam transit, nasceretur, ejusdem absque Lætitiæ affectu
compos esset; quod clarius apparet ex Tristitiæ affectu, qui huic est
contrarius. Nam quod Tristitia in transitione ad minorem perfectionem
consistit, non autem in ipsa minore perfectione, nemo negare potest,
quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicujus
perfectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod Tristitia in
privatione majoris perfectionis consistat; nam privatio nihil est;
Tristitiæ autem affectus actus est, qui propterea nullus alius esse
potest, quam actus transeundi ad minorem perfectionem, hoc est, actus quo
hominis agendi potentia minuitur, vel coercetur (vide Schol. Prop. 11
hujus). Cæterum definitiones Hilaritatis, Titillationis, Melancholiæ,
& Doloris omitto, quia ad Corpus potissimum referuntur, & non nisi
Lætitiæ, aut Tristitiæ sunt Species.
IV. Admiratio est rei alicujus imaginatio,
in qua Mens defixa propterea manet, quia hæc singularis imaginatio nullam
cum reliquis habet connexionem. Vide Prop. 52 cum ejusdem Schol.
Explicatio In Scholio
Propositionis 18 Partis 2 ostendimus, quænam sit causa, cur Mens, ex
contemplatione unius rei, statim in alterius rei cogitationem incidat,
videlicet, quia earum rerum imagines invicem concatenatæ, & ita
ordinatæ sunt, ut alia aliam sequatur, quod quidem concipi nequit, quando
rei imago nova est; sed Mens in ejusdem rei contemplatione detinebitur,
donec ab aliis causis ad alia cogitandum determinetur. Rei itaque novæ
imaginatio in se considerata ejusdem naturæ est, ac reliquæ, & hac
de causa ego Admirationem inter affectus non numero, nec causam video, cur
id facerem, quandoquidem hæc Mentis distractio ex nulla causa positiva,
quæ Mentem ab aliis distrahat, oritur; sed tantum ex eo, quod causa, cur
Mens ex unius rei contemplatione ad alia cogitandum determinatur,
deficit.
Tres igitur (ut in Schol. Prop. 11 hujus
monui) tantum affectus primitivos, seu primarios agnosco; nempe,
Lætitiæ, Tristitiæ, & Cupiditatis, nec alia de causa verba de
Admiratione feci, quam quia usu factum est, ut quidam affectus, qui ex
tribus primitivis derivantur, aliis nominibus indicari soleant, quando ad
objecta, quæ admiramur, referuntur; quæ quidem ratio me ex æquo movet,
ut etiam Contemptus definitionem his adjungam.
V. Contemptus est rei alicujus imaginatio,
quæ Mentem adeo parum tangit, ut ipsa Mens ex rei præsentia magis
moveatur ad ea imaginandum, quæ in ipsa re non sunt, quam quæ in ipsa
sunt. Vide Schol. Prop. 52 hujus. Definitiones
Venerationis, & Dedignationis missas hic facio, quia nulli, quod
sciam, affectus ex his nomen trahunt.
VI. Amor est Lætitia, concomitante idea
causæ externæ.
Explicatio Hæc Definitio
satis clare Amoris essentiam explicat; illa vero Auctorum, qui definiunt
Amorem esse voluntatem amantis se jungendi rei amatæ, non Amoris
essentiam, sed ejus proprietatem exprimit, &, quia Amoris essentia non
satis ab Auctoribus perspecta fuit, ideo neque ejus proprietatis ullum
clarum conceptum habere potuerunt, & hinc factum, ut eorum
definitionem admodum obscuram esse omnes judicaverint. Verum notandum, cum
dico, proprietatem esse in amante, se voluntate jungere rei amatæ, me per
voluntatem non intelligere consensum, vel animi deliberationem, seu
liberum decretum (nam hoc fictitium esse demonstravimus Propositione 48
Partis 2), nec etiam Cupiditatem sese jungendi rei amatæ, quando abest,
vel perseverandi in ipsius præsentia, quando adest; potest namque amor
absque hac, aut illa Cupiditate concipi: sed per voluntatem me
Acquiescentiam intelligere, quæ est in amante ob rei amatæ præsentiam,
a qua Lætitia amantis corroboratur, aut saltem fovetur.
VII. Odium est Tristitia, concomitante idea
causæ externæ.
Explicatio Quæ hic notanda
sunt, ex dictis in præcedentis Definitionis Explicatione facile
percipiuntur. Vide præterea Schol. Prop.13 hujus.
VIII. Propensio est Lætitia, concomitante
idea alicujus rei, quæ per accidens causa est Lætitiæ.
IX. Aversio est Tristitia, concomitante idea
alicujus rei, quæ per accidens causa est Tristitiæ. De his vide Schol.
Prop. 15 hujus.
X. Devotio est Amor erga eum, quem
admiramur.
Explicatio Admirationem
oriri ex rei novitate, ostendimus Propositione 52 hujus. Si igitur
contingat, ut id, quod admiramur, sæpe imaginemur, idem admirari
desinemus; atque adeo videmus, Devotionis affectum facile in simplicem
Amorem degenerare.
XI. Irrisio est Lætitia orta & eo, quod
aliquid, quod contemnimus, in re, quam odimus, inesse imaginamur.
Explicatio Quatenus rem,
quam odimus, contemnimus, eatenus de eadem existentiam negamus (vide
Schol. Prop. 52 hujus), & eatenus (per Prop. 20 hujus) lætamur. Sed
quoniam supponimus, hominem id, quod irridet, odio tamen habere, sequitur,
hanc Lætitiam solidam non esse. Vide Schol. Prop. 47 hujus.
XII. Spes est inconstans Lætitia, orta ex
idea rei futuræ, vel præteritæ, de cujus eventu aliquatenus
dubitamus.
XIII. Metus est inconstans Tristitia, orta
ex idea rei futuræ, vel præteritæ, de cujus eventu aliquatenus
dubitamus. Vide de his Schol. 2 Prop. 18 hujus.
Explicatio Ex his
definitionibus sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe.
Qui enim Spe pendet, & de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari
supponitur, quod rei futuræ existentiam secludit; atque adeo eatenus
contristari (per Prop. 19 hujus), & consequenter, dum Spe pendet,
metuere, ut res eveniat. Qui autem contra in Metu est, hoc est, de rei,
quam odit, eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur, quod ejusdem rei
existentiam secludit; atque adeo (per Prop. 20 hujus) lætatur, &
consequenter eatenus Spem habet, ne eveniat.
XIV. Securitas est Lætitia, orta ex idea
rei futuræ, vel præteritæ, de qua dubitandi causa sublata est.
XV. Desperatio est Tristitia, orta ex idea
rei futuræ, vel præteritæ, de qua dubitandi causa sublata est.
Explicatio Oritur itaque ex
Spe Securitas, & ex Metu Desperatio, quando de rei eventu dubitandi
causa tollitur, quod fit, quia homo rem præteritam, vel futuram adesse
imaginatur, & ut præsentem contemplatur; vel quia alia imaginatur,
quæ existentiam earum rerum secludunt, quæ ipsi dubium injiciebant. Nam
tametsi de rerum singularium eventu (per Coroll. Prop. 31 p. 2) nunquam
possumus esse certi, fieri tamen potest, ut de earum eventu nan dubitemus.
Aliud enim esse ostendimus (vide Schol. Prop. 49 p. 2) de re non dubitare,
aliud rei certitudinem habere; atque adeo fieri potest, ut ex imagine rei
præteritæ, aut futuræ, eodem Lætitiæ, vel Tristitiæ affectu
afficiamur, ac ex rei præsentis imagine, ut in Propositione 18 hujus
demonstravimus, quam cum ejusdem Scholiis vide.
XVI. Gaudium est Lætitia, concomitante idea
rei præteritæ, quæ præter Spem evenit.
XVII. Conscientiæ morsus est Tristitia,
concomitante idea rei præteritæ, quæ præter Spem evenit.
XVIII. Commiseratio est Tristitia,
concomitante idea mali, quod alteri, quem nobis similem esse imaginamur,
evenit. Vide Schol. Prop. 22. & Schol. Prop. 27 hujus.
Explicatio Inter
Commiserationem & Misericordiam nulla videtur essa differentia, nisi
forte, quod Commiseratio singularem affectum respiciat, Misericordia autem
ejus habitum.
XIX. Favor est Amor erga aliquem, qui alteri
benefecit.
XX. Indignatio est Odium erga aliquem, qui
alteri malefecit.
Explicatio Hæc nomina ex
communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est, verborum
significationem, sed rerum naturam explicare, easque iis vocabulis
indicare, quorum significatio, quam ex usu habent, a significatione, qua
eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat.
Cæterum horum affectuum causam vide in Corollario 1 Propositionis 27
& Scholio Propositionis 22 hujus Partis.
XXI. Existimatio est de aliquo præ Amore
plus justo sentire.
XXII. Despectus est de aliquo præ Odio
minus justo sentire.
Explicatio Est itaque
Existimatio Amoris, & Despectus Odii effectus, sive proprietas; atque
adeo potest Existimatio etiam definiri, quod sit Amor, quatenus
hominem ita afficit, ut de re amata plus justo sentiat, & contra
Despectus, quod sit Odium, quatenus hominem ita afficit, ut de
eo, quem odio habet, minus justo sentiat. Vide de his Schol. Prop. 26
hujus.
XXIII. Invidia est Odium, quatenus hominem
ita afficit, ut ex alterius felicitate contristetur, & contra, ut ex
alterius malo gaudeat.
Explicatio Invidiæ
opponitur communiter Misericordia, quæ proinde, invita vocabuli
significatione, sic definiri potest.
XXIV. Misericordia est Amor, quatenus
hominem ita afficit, ut ex bono alterius gaudeat, & contra ut ex
alterius malo contristetur.
Explicatio Cæterum de
Invidia vide Schol. Prop. 24 & Schol. Prop. 32 hujus. Atque hi
affectus Lætitiæ & Tristitiæ sunt, quos idea rei externæ
comitatur, tanquam causa per se, vel per accidens. Hinc ad alios transeo,
quos idea rei internæ comitatur, tanquam causa.
XXV. Acquiescentia in se ipso est Lætitia,
orta ex eo, quod homo se ipsum, suamque agendi potentiam
contemplatur.
XXVI. Humilitas est Tristitia, orta ex eo,
quod homo suam impotentiam, sive imbecillitatem contemplatur.
Explicatio Acquiescentia in
se ipso Humilitati opponitur, quatenus per eandem intelligimus Lætitiam,
quæ ex eo oritur, quod nostram agendi potentiam contemplamur; sed
quatenus per ipsam etiam intelligimus Lætitiam, concomitante idea
alicujus facti, quod nos ex Mentis libero decreto fecisse credimus, tum
Poenitentiæ opponitur, quæ a nobis sic definitur.
XXVII. Poenitentiæ est Tristitia,
concomitante idea alicujus facti, quod nos ex libero Mentis decreto
fecisse credimus.
Explicatio Horum affectuum
causas ostendimus in Schol. Prop. 31 hujus, & Prop. 53, 54 & 55
hujus, ejusque Schol. De libero autem Mentis decreto vide Schol. Prop. 35
p. 2. Sed hic præterea notandum venit mirum non esse, quod omnes omnino
actus, qui ex consuetudine pravi vocantur, sequatur Tristitia,
& illos, qui recti dicuntur, Lætitia. Nam hoc ab educatione
potissimum pendere, facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum,
illos exprobrando, liberosque propter eosdem sæpe objurgando, hos contra
suadendo, & laudando, effecerunt, ut Tristitiæ commotiones illis,
Lætitiæ vero his jungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur.
Nam consuetudo, & Religio non est omnibus eadem; sed contra quæ apud
alios sacra, apud alios profana, & quæ apud alios honesta, apud alios
turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus
poenitet, vel eodem gloriatur.
XXVIII. Superbia est de se præ amore sui
plus justo sentire.
Explicatio Differt igitur
Superbia ab Existimatione, quod hæc ad objectum externum, Superbia autem
ad ipsum hominem, de se plus justo sentientem, referatur. Cæterum, ut
Existimatio Amoris, sic Superbia Philautiæ effectus, vel
proprietas est, quæ propterea etiam definiri potest, quod sit Amor
sui, sive Acquiescentia in se ipso, quatenus hominem ita afficit, ut de se
plus justo sentiat (vide Schol. Prop. 26 hujus). Huic affectui non
datur contrarius. Nam nemo de se, præ odio sui, minus justo sentit; imo
nemo de se minus justo sentit, quatenus imaginatur, se hoc, vel illud non
posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessario
imaginatur, & hac imaginatione ita disponitur, ut id agere revera non
possit, quod se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc, vel
illud non posse, tamdiu ad agendum non est determinatus; &
consequenter tamdiu impossibile ei est, ut id agat. Verumenimvero si ad
illa attendamus, quæ a sola opinione pendent, concipere poterimus fieri
posse, ut homo de se minus justo sentiat; fieri enim potest, ut aliquis,
dum tristis imbecillitatem contemplatur suam, imaginetur, se ab omnibus
contemni, idque dum reliqui nihil minus cogitant, quam ipsum contemnere.
Potest præterea homo de se minus justo sentire, si aliquid de se in
præsenti neget cum relatione ad futurum tempus, cujus en incertus; ut
quod neget, se nihil certi posse concipere, nihilque nisi prava, vel
turpia posse cupere, vel agere, &c. Possumus deinde dicere, aliquem de
se minus justo sentire, cum videmus, ipsum ex nimio pudoris metu, ea non
audere, quæ alii ipsi æquales audent. Hunc igitur affectum possumus
Superbiæ opponere, quem Abjectionem vocabo, nam ut ex Acquiescentia in se
ipso Superbia, sic ex Humilitate Abjectio oritur, quæ proinde a nobis sic
definitur.
XXIX. Abjectio est de se præ Tristitia
minus justo sentire.
Explicatio Salemus tamen
sæpe Superbiæ Humilitatem opponere; sed tum magis ad utriusque effectus,
quam naturam attendimus. Solemus namque illum superbum vocare, qui nimis
gloriatur (vide Schol. Prop. 30 hujus), qui non nisi virtutes suas, &
aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus præferri vult, & qui
denique ea gravitate & ornatu incedit, quo solent alii, qui longe
supra ipsum sant positi. Contra illum humilem vocamus, qui sæpius
erubescit, qui sua vitia fatetur, & aliorum virtutes narrat, qui
omnibus cedit, & qui denique submisso capite ambulat, & se ornare
negligit. Cæterum hi affectus; nempe Humilitas, & Abjectio, rarissimi
sunt. Nam natura humana, in se considerata, contra eosdem, quantum potest,
nititur (vide Prop. 13 & 54 hujus); ideo, qui maxime creduntur
abjecti, & humiles esse, maxime plerumque ambitiosi, & invidi
sunt.
XXX. Gloria est Lætitia, concomitante idea
alicujus nostræ actionis, quam alios laudare imaginamur.
XXXI. Pudor est Tristitia, concomitante idea
alicujus actionis, quam alios vituperare imaginamur.
Explicatio De his vide
Scholium Propositionis 30 hujus Partis. Sed hic notanda est differentia,
quæ est inter Pudorem, & Verecundiam. Est enim Pudor Tristitia, quæ
sequitur factum, cujus pudet. Verecundia autem est Metus, seu Timor
Pudoris, quo homo continetur, ne aliquid turpe committat. Verecundiæ
opponi solet Impudentia, quæ revera affectus non est, ut suo loco
ostendam: sed affectuum nomina (ut jam monui) magis eorum usum, quam
naturam respiciunt. Atque his Lætitiæ, & Tristitiæ affectus, quos
explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos, quos ad Cupiditatem
refero.
XXXII. Desiderium est Cupiditas, sive
Appetitus re aliqua potiundi, quæ ejusdem rei memoria fovetur, &
simul aliarum rerum memoria, quæ ejusdem rei appetendæ existentiam
secludunt, coercetur.
Explicatio Cum alicujus rei
recordamur, ut jam sæpe diximus, eo ipso disponimur, ad eandem eodem
affectu contemplandum, ac si res præsens adesset; sed hæc dispositio,
seu conatus, dum vigilamus, plerumque cohibetur ab imaginibus rerum, quæ
existentiam ejus, cujus recordamur, secludunt. Quando itaque rei
meminimus, quæ nos aliquo Lætitiæ genere afficit, eo ipso conamur
eandem, cum eodem Lætitiæ affectu, ut præsentem contemplari, qui quidem
conatus statim cohibetur memoria rerum, quæ illius existentiam secludunt.
Quare desiderium revera Tristitia est, quæ Lætitiæ opponitur illi, quæ
ex absentia rei, quam odimus, oritur, de qua vide Scholium Propositionis
47 hujus Partis. Sed quia nomen desiderium Cupiditatem respicere videtur,
ideo hunc affectum ad Cupiditatis affectus refero.
XXXIII. Aemulatio est alicujus rei
Cupiditas, quæ nobis ingeneratur ex eo, quod alios eandem Cupiditatem
habere imaginamur.
Explicatio Qui fugit, quia
alios fugere, vel qui timet, quia alios timere videt, vel etiam ille, qui
ex eo, quod aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit,
corpusque movet, quasi ipsius manus combureretur, eum imitari quidem
alterius affectum; sed non eundem æmulari dicemus; non quia aliam
æmulationis, aliam imitationis novimus causam; sed quia usu factum est,
ut illum tantum vocemus æmulum, qui id, quod honestum, utile, vel
jucundum esse judicamus, imitatur. Cæterum de Aemulationis causa vide
Propositionem 27 hujus Partis cum ejus Scholio. Cur autem huic affectui
plerumque juncta sit Invidia, de eo vide Propositionem 32 hujus cum
ejusdem Scholio.
XXXIV. Gratia, seu Gratitudo est
Cupiditas, seu Amoris studium, quo ei benefacere conamur, qui in nos pari
amoris affectu beneficium contulit. Vide Prop. 39 cum Schol. Prop. 41
hujus.
XXXV. Benevolentia est Cupiditas
benefaciendi ei, cujus nos miseret. Vide Schol. Prop. 27 hujus.
XXXVI. Ira est Cupiditas, qua ex Odio
incitamur ad illi, quem odimus, malum inferendum. Vide Prop. 39
hujus.
XXXVII. Vindicta est Cupiditas, qua ex
reciproco Odio concitamur ad malum inferendum ei, qui nobis pari affectu
damnum intulit. Vide Coroll. 2 Prop. 40 hujus cum ejusdem Schol.
XXXVIII. Crudelitas, seu Sævitia est
Cupiditas, qua aliquis concitatur ad malum inferendum ei, quem amamus, vel
cujus nos miseret.
Explicatio Crudelitati
opponitur Clementia, quæ passio non est, sed animi potentia, qua homo
iram, & vindictam moderatur.
XXXIX. Timor est Cupiditas majus, quod
metuimus, malum minore vitandi. Vide Schol. Prop. 39 hujus.
XL. Audacia est Cupiditas, qua aliquis
incitatur ad aliquid agendum cum periculo, quod ejus æquales subire
metuunt.
XLI. Pusillanimitas dicitur de eo, cujus
Cupiditas coercetur timore periculi, quod ejus æquales subire
audent.
Explicatio Est igitur
Pusillanimitas nihil aliud, quam Metus alicujus mali, quod plerique non
solent metuere; quare ipsam ad Cupiditatis affectus non refero. Eandem
tamen hic explicare volui, quia quatenus ad Cupiditatem attendimus,
affectui Audaciæ revera opponitur.
XLII. Consternatio dicitur de eo, cujus
Cupiditas malum vitandi coercetur admiratione mali, quod timet.
Explicatio Est itaque
Consternatio Pusillanimitatis species. Sed quia Consternatio ex duplici
Timore oritur, ideo commodius definiri potest, quod sit Metus, qui
hominem stupefactum, aut fluctuantem ita continet, ut is malum amovere non
possit. Dico stupefactum, quatenus ejus Cupiditatem malum
amovendi admiratione coerceri intelligimus. Fluctuantem autem dico,
quatenus concipimus eandem Cupiditatem coerceri Timore alterius mali, quod
ipsum æque cruciat: unde fit, ut quodnam ex duobus avertat, nesciat. De
his vide Schol. Prop. 39 & Schol. Prop. 52 hujus. Cæterum de
Pusillanimitate, & Audacia vide Schol. Prop. 51 hujus.
XLIII. Humanitas, seu Modestia est
Cupiditas ea faciendi, quæ hominibus placent, & omittendi, quæ
displicent.
XLIV. Ambitio est immodica gloriæ
Cupiditas.
Explicatio Ambitio est
Cupiditas, qua omnes affectus (per Prop. 27 & 31 hujus) foventur,
& corroborantur; & ideo his affectus vix superari potest. Nam
quamdiu homo aliqua Cupiditate tenetur, hac simul necessario tenetur.
Optimus quisque, inquit Cicero, maxime gloria ducitur.
Philosophi etiam libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum
inscribunt, &c.
XLV. Luxuria est immoderata convivandi
Cupiditas, vel etiam Amor.
XLVI. Ebrietas est immoderata potandi
Cupiditas, & Amor.
XLVII. Avaritia est immoderata divitiarum
Cupiditas, & Amor.
XLVIII. Libido est etiam Cupiditas, &
Amor in commiscendis corporibus.
Explicatio Sive hæc coeundi
Cupiditas moderata sit, sive non sit, Libido appellari solet.
Porro hi quinque affectus (ut in Schol. Prop. 56 hujus
monui) contrarios non habent. Nam Modestia species est Ambitionis, de qua
vide Schol. Prop. 29 hujus, Temperantiam deinde, Sobrietatem, &
Castitatem Mentis potentiam, non autem passionem indicare, jam etiam
monui. Et tametsi fieri potest, ut homo avarus, ambitiosus, vel timidus a
nimio cibo, potu, & coitu abstineat, Avaritia tamen, Ambitio, &
Timor luxuriæ, ebrietati, vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in
cibum, & potum alienum se ingurgitare plerumque desiderat. Ambitiosus
autem, modo speret fore clam, in nulla re sibi temperabit, & si inter
ebrios vivat, & libidinosos, ideo quia ambitiosus est, proclivior erit
ad eadem vitia. Timidus denique id, quod non vult, facit. Nam quamvis
mortis vitandæ causa divitias in mare projiciat, manet tamen avarus;
& si libidinosus tristis est, quod sibi morem gerere nequeat, non
desinit propterea libidinosus esse. Et absolute hi affectus non tam ipsos
actus convivandi, potandi &c. respiciunt, quam ipsum Appetitum &
Amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest, præter Generositatem
& Animositatem, de quibus in seqq.
Definitiones Zelotypiæ & reliquarum animi fluctuationum
silentio prætermitto, tam quia ex compositione affectuum, quos jam
definivimus, oriuntur, quam quia pleræque nomina non habent, quod
ostendit ad usum vitæ sufficere, easdem in genere tantummodo noscere.
Cæterum ex Definitionibus affectuum, quos explicuimus, liquet, eos omnes
a Cupiditate, Lætitia, vel Tristitia oriri, seu potius nihil præter hos
tres esse, quorum unusquisque variis nominibus appellari solet propter
varias eorum relationes, & denominationes extrinsecas. Si jam ad hos
primitivos, & ad ea, quæ de natura Mentis supra diximus, attendere
velimus, affectus, quatenus ad solam Mentem referuntur, sic definire
poterimus.
AFFECTUUM GENERALIS DEFINITIO
Affectus, qui animi Pathema dicitur, est confusa idea,
qua Mens majorem, vel minorem sui Corporis, vel alicujus ejus partis
existendi vim, quam antea, affirmat, & qua data ipsa Mens ad hoc
potius, quam ad illud cogitandum determinatur.
Explicatio Dico primo
Affectum, seu passionem animi esse confusam ideam. Nam Mentem
eatenus tantum pati, ostendimus (vide Prop. 3 hujus), quatenus ideas
inadæquatas, sive confusas habet. Dico deinde, qua mens majorem, vel
minorem sui corporis, vel alicujus ejus partis existendi vim, quam antea,
affirmat. Omnes enim corporum ideæ, quas habemus, magis nostri
Corporis actualem constitutionem (per Coroll: 2 Prop. 16 p. 2), quam
corporis externi naturam indicant; at hæc, quæ affectus formam
constituit, Corporis, vel alicujus ejus partis constitutionem indicare,
vel exprimere debet, quam ipsum Corpus, vel aliqua ejus pars habet, ex eo,
quod ipsius agendi potentia, sive existendi vis augetur, vel minuitur,
juvatur, vel coercetur. Sed notandum, cum dico, majorem, vel minorem
existendi vim, quam antea, me non intelligere, quod Mens præsentem
Corporis constitutionem cum præterita comparat; sed quod idea, quæ
affectus formam constituit, aliquid de corpore affirmat, quod plus,
minusve realitatis revera involvit, quam antea: Et quia essentia Mentis in
hoc consistit (per Prop. 11 & 13 p. 2), quod sui Corporis actualem
existentiam affirmat, & nos per perfectionem ipsam rei essentiam
intelligimus, sequitur ergo, quod Mens ad majorem, minoremve perfectionem
transit, quando ei aliquid de suo corpore, vel aliqua ejus parte affirmare
contingit, quod plus, minusve realitatis involvit, quam antea. Cum igitur
supra dixerim, Mentis cogitandi potentiam augeri, vel minui; nihil aliud
intelligere volui, quam quod Mens ideam sui Corporis, vel alicujus ejus
partis formaverit, quæ plus minusve realitatis exprimit, quam de suo
Corpore affirmaverat. Nam idearum præstantia, & actualis cogitandi
potentia ex objecti præstantia æstimatur. Addidi denique, & qua
data ipsa Mens ad hoc potius, quam ad aliud cogitandum determinatur,
ut præter Lætitiæ, & Tristitiæ naturam, quam prima definitionis
pars explicat, Cupiditatis etiam naturam exprimerem.
Finis Tertiae Partis.
|
|