|
|
- E t h i c a
o r d i n e g e o m e t r i c o
d e m o n s t r a t a
E t h i c e s p a r s s e c u n d a
D e N a t u r a &
O r i g i n e M e n t i s
- ______________________________________
- [ PRAEFATIO ]
Transeo jam ad ea explicanda, quæ ex Dei, sive Entis
æterni, & infiniti essentia necessario debuerunt sequi. Non quidem
omnia; infinita enim infinitis modis ex ipsa debere sequi Prop. 16 Part. 1
demonstravimus: sed ea solummodo, quæ nos ad Mentis humanæ, ejusque
summæ beatitudinis cognitionem, quasi manu, ducere possunt.
DEFINITIONES
I. Per corpus intelligo modum, qui Dei essentiam,
quatenus, ut res extensa, consideratur, certo, & determinato modo
exprimit; vide Coroll. Prop. 25 p. 1.
II. Ad essentiam alicujus rei id pertinere dico,
quo dato res necessario ponitur, & quo sublato res necessario
tollitur; vel id, sine quo res, & vice versa quod sine re nec esse,
nec concipi potest.
III. Per ideam intelligo Mentis conceptum, quem
Mens format, propterea quod res est cogitans.
Explicatio
Dico potius
conceptum, quam perceptionem, quia perceptionis nomen
indicare videtur, Mentem ab objecto pati. At conceptus actionem
Mentis exprimere videtur.
IV. Per ideam adæquatam intelligo ideam, quæ,
quatenus in se sine relatione ad objectum consideratur, omnes veræ ideæ
proprietates, sive denominationes intrinsecas habet.
Explicatio
Dico
intrinsecas, ut illam secludam, quæ extrinseca est, nempe
convenientiam ideæ cum suo ideato.
V. Duratio est indefinita existendi
continuatio.
Explicatio
Dico
indefinitam, quia per ipsam rei existentis naturam determinari
nequaquam potest, neque etiam a causa efficiente, quæ scilicet rei
existentiam necessario ponit, non autem tollit.
VI. Per realitatem, & perfectionem idem
intelligo.
VII. Per res singulares intelligo res, quæ
finitæ sunt, & determinatam habent existentiam. Quod si plura
Individua in una actione ita concurrant, ut omnia simul unius effectus
sint causa, eadem omnia eatenus, ut unam rem singularem, considero.
AXIOMATA
I. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam,
hoc est, ex naturæ ordine, tam fieri potest, ut hic, & ille homo
existat, quam ut non existat.
II. Homo cogitat.
III. Modi cogitandi, ut amor, cupiditas, vel quicunque
nomine affectus animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem Individuo
detur idea rei amatæ, desideratæ, &c. At idea dari potest, quamvis
nullus alius detur cogitandi modus.
IV. Nos corpus quoddam multis modis affici
sentimus.
V. Nullas res singulares præter corpora, & cogitandi
modos, sentimus, nec percipimus.
Postulata vide post Propositionem 13.
PROPOSITIO I
Cogitatio attributum Dei est, sive Deus est res
cogitans.
Demonstratio
Singulares
cogitationes, sive hæc, & illa cogitatio modi sunt, qui Dei naturam
certo, & determinato modo exprimunt (per Coroll. Prop. 25 p. 1).
Competit ergo Deo (per Defin. 5 p. 1) attributum, cujus conceptum
singulares omnes cogitationes involvunt, per quod etiam concipiuntur. Est
igitur Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, quod Dei æternam,
& infinitam essentiam exprimit (vide Defin. 6 p. 1), sive Deus est res
cogitans. Q.E.D.
Scholium
Patet etiam
hæc Propositio ex hoc, quod nos possumus ens cogitans infinitum
concipere. Nam quo plura ens cogitans potest cogitare, eo plus realitatis,
sive perfectionis idem continere concipimus; ergo ens, quod infinita
infinitis modis cogitare potest, est necessario virtute cogitandi
infinitum. Cum itaque, ad solam cogitationem attendendo, Ens infinitum
concipiamus, est necessario (per Defin. 4 & 6 p. 1) Cogitatio unum ex
infinitis Dei attributis, ut volebamus.
PROPOSITIO II
Extensio attributum Dei est, sive Deus est res
extensa.
Demonstratio
Hujus
eodem modo procedit, ac demonstratio præcedentis Propositionis.
PROPOSITIO III
In Deo datur necessario idea, tam ejus essentiæ, quam omnium,
quæ ex ipsius essentia necessario sequuntur.
Demonstratio
Deus enim
(per Prop. 1 hujus) infinita infinitis modis cogitare, sive (quod idem
est, per Prop. 16 p. 1) ideam suæ essentiæ, & omnium, quæ
necessario ex ea sequuntur, formare potest. Atqui omne id, quod in Dei
potestate est, necessario est (per Prop. 35 p. 1); ergo datur necessario
talis idea, & (per Prop. 15 p. 1) non nisi in Deo.
Q.E.D.
Scholium
Vulgus per Dei
potentiam intelligit Dei liberam voluntatem, & jus in omnia, quæ
sunt, quæque propterea communiter, ut contingentia, considerantur. Deum
enim potestatem omnia destruendi habere dicunt, & in nihilum
redigendi. Dei porro potentiam cum potentia Regum sæpissime comparant.
Sed hoc in Corollario 1 & 2 Propositionis 32 partis 1 refutavimus,
& Propositione 16 partis 1 ostendimus, Deum eadem necessitate agere,
qua seipsum intelligit, hoc est, sicuti ex necessitate divinæ naturæ
sequitur (sicut omnes uno ore statuunt), ut Deus seipsum intelligat, eadem
etiam necessitate sequitur, ut Deus infinita infinitis modis agat. Deinde
Propositione 34 partis 1 ostendimus, Dei potentiam nihil esse, præterquam
Dei actuosam essentiam; adeoque tam nobis impossibile est concipere, Deum
non agere, quam Deum non esse. Porro si hæc ulterius persequi liberet,
possem hic etiam ostendere potentiam illam, quam vulgus Deo affingit, non
tantum humanam esse (quod ostendit Deum hominem, vel instar hominis a
vulgo concipi), sed etiam impotentiam involvere. Sed nolo de eadem re
toties sermonem instituere. Lectorem solummodo iterum atque iterum rogo,
ut, quæ in prima parte, ex Propositione 16 usque ad finem de hac re dicta
sunt, semel, atque iterum perpendat. Nam nemo ea, quæ volo, percipere
recte poterit, nisi magnopere caveat, ne Dei potentiam cum humana Regum
potentia, vel jure confundat.
PROPOSITIO IV
Idea Dei, ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica
tantum esse potest.
Demonstratio
Intellectus infinitus nihil, præter Dei attributa, ejusque
affectiones, comprehendit (per Prop. 30 p. 1). Atqui Deus est unicus (per
Coroll. 1 Prop. 14 p. 1). Ergo idea Dei, ex qua infinita infinitis modis
sequuntur, unica tantum esse potest. Q.E.D.
PROPOSITIO V
Esse formale idearum Deum, quatenus tantum, ut res cogitans,
consideratur, pro causa agnoscit, & non, quatenus alio attributo
explicatur. Hoc est, tam Dei attributorum, quam rerum singularium ideæ
non ipsa ideata, sive res perceptas pro causa efficiente agnoscunt, sed
ipsum Deum, quatenus est res cogitans.
Demonstratio
Patet
quidem ex Propositione 3 hujus. Ibi enim concludebamus, Deum ideam suæ
essentiæ, & omnium, quæ ex ea necessario sequuntur, formare posse ex
hoc solo, nempe, quod Deus est res cogitans, & non ex eo, quod sit
suæ ideæ objectum. Quare esse formale idearum Deum, quatenus est res
cogitans, pro causa agnoscit. Sed aliter hoc modo demonstratur. Esse
formale idearum modus est cogitandi (ut per se notum), hoc est (per
Coroll. Prop. 25 p. 1) modus, qui Dei naturam, quatenus est res cogitans,
certo modo exprimit, adeoque (per Prop. 10 p. 1) nullius alterius
attributi Dei conceptum involvit, & consequenter (per Axiom. 4 p. 1)
nullius alterius attributi, nisi cogitationis, est effectus: adeoque esse
formale idearum Deum, quatenus tantum, ut res cogitans, consideratur,
&c. Q.E.D.
PROPOSITIO VI
Cujuscunque attributi modi Deum, quatenus tantum sub illo
attributo, cujus modi sunt, & non, quatenus sub ullo alio
consideratur, pro causa habent.
Demonstratio
Unumquodque enim attributum per se absque alio concipitur (per
Prop. 10 p. 1). Quare uniuscujusque attributi modi conceptum sui
attributi, non autem alterius involvunt; adeoque (per Axiom. 4 p. 1) Deum,
quatenus tantum sub illo attributo, cujus modi sunt, & non, quatenus
sub ullo alio consideratur, pro causa habent.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc
sequitur, quod esse formale rerum, quæ modi non sunt cogitandi, non
sequitur ideo ex divina natura, quia res prius cognovit, sed eodem modo,
eademque necessitate res ideatæ ex suis attributis consequuntur, &
concluduntur, ac ideas ex attributo Cogitationis consequi
ostendimus.
PROPOSITIO VII
Ordo, & connexio idearum idem est, ac ordo, & connexio
rerum.
Demonstratio
Patet ex
Axiom. 4 p. 1. Nam cujuscunque causati idea a cognitione causæ, cujus est
effectus, dependet.
Corollarium
Hinc
sequitur, quod Dei cogitandi potentia æqualis est ipsius actuali agendi
potentiæ. Hoc est, quicquid ex infinita Dei natura sequitur formaliter,
id omne ex Dei idea eodem ordine, eademque connexione sequitur in Deo
objective.
Scholium
Hic, antequam
ulterius pergamus, revocandum nobis in memoriam est id, quod supra
ostendimus; nempe, quod quicquid ab infinito intellectu percipi potest,
tanquam substantiæ essentiam constituens, id omne ad unicam tantum
substantiam pertinet, & consequenter quod substantia cogitans, &
substantia extensa una, eademque est substantia, quæ jam sub hoc, jam sub
illo attributo comprehenditur. Sic etiam modus extensionis, & idea
illius modi una, eademque est res, sed duobus modis expressa; quod quidam
Hebræorum quasi per nebulam vidisse videntur, qui scilicet statuunt,
Deum, Dei intellectum, resque ab ipso intellectas unum, & idem esse.
Ex. gr. circulus in natura existens, & idea circuli existentis, quæ
etiam in Deo est, una, eademque est res, quæ per diversa attributa
explicatur; & ideo sive naturam sub attributo Extensionis, sive sub
attributo Cogitationis, sive sub alio quocunque concipiamus, unum,
eundemque ordinem, sive unam, eandemque causarum connexionem, hoc est,
easdem res invicem sequi reperiemus. Nec ulla alia de causa dixi, quod
Deus sit causa ideæ ex. gr. circuli, quatenus tantum est res cogitans,
& circuli, quatenus tantum est res extensa, nisi quia esse formale
ideæ circuli non, nisi per alium cogitandi modum, tanquam causam
proximam, & ille iterum per alium, & sic in infinitum, potest
percipi, ita ut, quamdiu res, ut cogitandi modi considerantur, ordinem
totius naturæ, sive causarum connexionem, per solum Cogitationis
attributum explicare debemus, & quatenus, ut modi Extensionis,
considerantur, ordo etiam totius naturæ per solum Extensionis attributum
explicari debet, & idem de aliis attributis intelligo. Quare rerum, ut
in se sunt, Deus revera est causa, quatenus infinitis constat attributis;
nec impræsentiarum hæc clarius possum explicare.
PROPOSITIO VIII
Ideæ rerum singularium, sive modorum non existentium ita
debent comprehendi in Dei infinita idea, ac rerum singularium, sive
modorum essentiæ formales in Dei attributis continentur.
Demonstratio
Hæc
Propositio patet ex præcedenti, sed intelligitur clarius ex præcedenti
Scholio.
Corollarium
Hinc
sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei
attributis comprehenduntur, earum esse objectivum, sive ideæ non
existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit; & ubi res
singulares dicuntur existere, non tantum quatenus in Dei attributis
comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideæ etiam
existentiam, per quam durare dicuntur, involvent.
Scholium
Si quis ad uberiorem hujus rei explicationem
exemplum desideret, nullum sane dare potero, quod rem, de qua hic loquor,
utpote unicam, adæquate explicet; conabor tamen rem, ut fieri potest,
illustrare. Nempe circulus talis est naturæ, ut omnium linearum rectarum,
in eodem sese invicem secantium, rectangula sub segmentis sint inter se
æqualia; quare in circulo infinita inter se æqualia rectangula
continentue: attamen nullum eorum potest dici existere, nisi quatenus
circulus existit, nec etiam alicujus horum rectangulorum idea potest dici
existere, nisi quatenus in circuli idea comprehenditur. Concipiantur jam
ex infinitis illis duo tantum, nempe E & D existere.
Sane eorum etiam ideæ jam non tantum existunt, quatenus solummodo in
circuli idea comprehenduntur, sed etiam, quatenus illorum rectangulorum
existentiam involvunt, quo fit, ut a reliquis reliquorum rectangulorum
ideis distinguantur.
PROPOSITIO IX
Idea rei singularis, actu existentis, Deum pro causa habet, non
quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis actu existentis
idea affectus consideratur, cujus etiam Deus est causa, quatenus alia
tertia affectus est, & sic in infinitum.
Demonstratio
Idea rei
singularis, actu existentis, modus singularis cogitandi est, & a
reliquis distinctus (per Coroll. & Schol. Prop. 8 hujus), adeoque (per
Prop. 6 hujus) Deum, quatenus est tantum res cogitans, pro causa habet. At
non (per Prop. 28 p. 1), quatenus est res absolute cogitans, sed quatenus
alio cogitandi modo affectus consideratur, & hujus etiam Deus est
causa, quatenus alio affectus est, & sic in infinitum. Atqui ordo,
& connexio idearum (per Prop. 7 hujus) idem est, ac ordo, &
connexio causarum; ergo unius singularis ideæ alia idea, sive Deus,
quatenus alia idea affectus consideratur, est causa, & hujus etiam,
quatenus alia affectus est, & sic in infinitum.
Q.E.D.
Corollarium
Quiequid in
singulari cujuscunque ideæ objecto contingit, ejus datur in Deo cognitio,
quatenus tantum ejusdem objecti ideam habet.
Demonstratio
Quicquid
in objecto cujuscunque ideæ contingit, ejus datur in Deo idea (per Prop.
3 hujus), non, quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis
idea affectus consideratur (per Prop. præced.), sed (per Prop: 7 hujus)
ordo, & connexio idearum idem est, ac ordo, & connexio rerum; erit
ergo cognitio ejus, quod in singulari aliquo objecto contingit, in Deo,
quatenus tantum ejusdem objecti habet ideam.
Q.E.D.
PROPOSITIO X
Ad essentiam hominis non pertinet esse substantiæ, sive
substantia formam hominis non constituit.
Demonstratio
Esse enim
substantiæ involvit necessariam existentiam (per Prop. 7 p. 1). Si igitur
ad hominis essentiam pertineret esse substantiæ, data ergo substantia,
daretur necessario homo (per Defin. 2 hujus), & consequenter homo
necessario existeret, quod (per Axiom. 1 hujus) est absurdum. Ergo &c.
Q.E.D.
Scholium
Demonstratur
etiam hæc Propositio ex Propositione 5 p. 1 nempe, quod duæ ejusdem
naturæ substantiæ non dentur. Cum autem plures homines existere possint,
ergo id, quod hominis formam constituit, non est esse substantiæ. Patet
præterea hæc Propositio ex reliquis substantiæ proprietatibus,
videlicet, quod substantia sit sua natura infinita, immutabilis,
indivisibilis &c., ut facile unusquisque videre potest.
Corollarium
Hinc
sequitur essentiam hominis constitui a certis Dei attributorum
modificationibus.
Demonstratio
Nam esse
substantiæ (per Prop. præced.) ad essentiam hominis non pertinet. Est
ergo (per Prop. 15 p. 1) aliquid, quod in Deo est, & quod sine Deo nec
esse, nec concipi potest, sive (per Coroll. Prop. 25 p. 1) affectio, sive
modus, qui Dei naturam certo, & determinato modo exprimit.
Scholium
Omnes sane
concedere debent, nihil sine Deo esse, neque concipi posse. Nam apud omnes
in confesso est, quod Deus omnium rerum, tam earum essentiæ, quam earum
existentiæ, unica est causa, hoc est, Deus non tantum est causa rerum
secundum fieri, ut ajunt, sed etiam secundum esse. At interim plerique id
ad essentiam alicujus rei pertinere dicunt, sine quo res nec esse, nec
concipi potest; adeoque vel naturam Dei ad essentiam rerum creatarum
pertinere, vel res creatas sine Deo vel esse, vel concipi posse credunt,
vel, quod certius est, sibi non satis constant. Cujus rei causam fuisse
credo, quod ordinem Philosophandi non tenuerint. Nam naturam divinam, quam
ante omnia contemplari debebant, quia tam cognitione, quam natura prior
est, ordine cognitionis ultimam, & res, quæ sensuum objecta vocantur,
omnibus priores esse crediderunt; unde factum est, ut, dum res naturales
contemplati sunt, de nulla re minus cogitaverint, quam de divina natura,
&, cum postea animum ad divinam naturam contemplandum appulerint, de
nulla re minus cogitare potuerint, quam de primis suis figmentis, quibus
rerum naturalium cognitionem superstruxerant; utpote quæ ad cognitionem
divinæ naturæ nihil juvare poterant; adeoque nihil mirum, si sibi passim
contradixerint. Sed hoc mitto. Nam meum intentum hic tantum fuit, causam
reddere, cur non dixerim, id ad essentiam alicujus rei pertinere, sine quo
res nec esse, nec concipi potest; nimirum, quia res singulares non possunt
sine Deo esse, nec concipi; & tamen Deus ad earum essentiam non
pertinet; sed id necessario essentiam alicujus rei constituere dixi, quo
dato res ponitur, & quo sublato res tollitur: vel id, sine quo res,
& vice versa id, quod sine re nec esse, nec concipi potest.
PROPOSITIO XI
Primum, quod actuale Mentis humanæ esse constituit, nihil
aliud est, quam idea rei alicujus singularis actu existentis.
Demonstratio
Essentia
hominis (per Coroll. Prop. præced.) a certis Dei attributorum modis
constituitur; nempe (per Axiom. 2 hujus) a modis cogitandi, quorum omnium
(per Axiom. 3 hujus) idea natura prior est, &, ea data, reliqui modi
(quibus scilicet idea natura prior est) in eodem debent esse individuo
(per Axiom. 3 hujus). Atque adeo idea primum est, quod humanæ Mentis esse
constituit. At non idea rei non existentis. Nam tum (per Coroll. Prop. 8
hujus) ipsa idea non posset dici existere; erit ergo idea rei actu
existentis. At non rei infinitæ. Res namque infinita (per Prop. 21 &
22 p. 1) debet semper necessario existere; atqui hoc (per Axiom. 1 hujus)
est absurdum; ergo primum, quod esse humanæ Mentis actuale constituit,
est idea rei singularis actu existentis.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc
sequitur Mentem humanam partem esse infiniti intellectus Dei; ac proinde
cum dicimus, Mentem humanam hoc, vel illud percipere, nihil aliud dicimus,
quam quod Deus, non quatenus infinitus est, sed quatenus per naturam
humanæ Mentis explicatur, sive quatenus humanæ Mentis essentiam
constituit, hanc, vel illam habet ideam; & cum dicimus Deum hanc, vel
illam ideam habere, non tantum, quatenus naturam humanæ Mentis
constituit, sed quatenus simul cum Mente humana alterius rei etiam habet
ideam, tum dicimus Mentem humanam rem ex parte, sive inadæquate
percipere.
Scholium
Hic sine dubio
Lectores hærebunt, multaque comminiscentur, quæ moram injiciant, &
hac de causa ipsos rogo, ut lento gradu mecum pergant, nec de his judicium
ferant, donec omnia perlegerint.
PROPOSITIO XII
Quicquid in objecto ideæ, humanam Mentem constituentis,
contingit, id ab humana Mente debet percipi, sive ejus rei dabitur in
Mente necessario idea: Hoc est, si objectum ideæ, humanam Mentem
constituentis, sit corpus, nihil in eo corpore poterit contingere, quod a
Mente non percipiatur.
Demonstratio
Quicquid
enim in objecto cujuscunque ideæ contingit, ejus rei datur necessario in
Deo cognitio (per Coroll. Prop. 9 hujus), quatenus ejusdem objecti idea
affectus consideratur, hoc est (per Prop. 11 hujus), quatenus mentem
alicujus rei constituit. Quicquid igitur in objecto ideæ, humanam Mentem
constituentis, contingit, ejus datur necessario in Deo cognitio, quatenus
naturam humanæ Mentis constituit, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus),
ejus rei cognitio erit necessario in Mente, sive Mens id percipit.
Q.E.D.
Scholium
Hæc
Propositio patet etiam, & clarius intelligitur ex Schol. Prop. 7
hujus, quod vide.
PROPOSITIO XIII
Objectum ideæ, humanam Mentem constituentis, est Corpus, sive
certus Extensionis modus actu existens, & nihil aliud.
Demonstratio
Si enim
Corpus non esset humanæ Mentis objectum, ideæ affectionum Corporis non
essent in Deo (per Coroll. Prop. 9 hujus), quatenus Mentem nostram, sed
quatenus alterius rei mentem constitueret, hoc est (per Coroll. Prop. 11
hujus), ideæ affectionum Corporis non essent in nostra Mente; atqui (per
Axiom. 4 hujus) ideas affectionum corporis habemus. Ergo objectum ideæ,
humanam Mentem constituentis, est Corpus, idque (per Prop. 11 hujus) actu
existens. Deinde, si præter Corpus etiam aliud esset Mentis objectum, cum
nihil (per Prop. 36 p. 1) existat, ex quo aliquis effectus non sequatur,
deberet (per Prop. 12 hujus) necessario alicujus ejus effectus idea in
Mente nostra dari; atqui (per Axiom. 5 hujus) nulla ejus idea datur. Ergo
objectum nostræ Mentis est Corpus existens, & nihil aliud.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc
sequitur hominem Mente, & Corpore constare, & Corpus humanum,
prout ipsum sentimus, existere.
Scholium
Ex his non
tantum intelligimus, Mentem humanam unitam esse Corpori, sed etiam, quid
per Mentis, & Corporis unionem intelligendum sit. Verum ipsam
adæquate, sive distincte intelligere nemo poterit, nisi prius nostri
Corporis naturam adæquate cognoscat. Nam ea, quæ hucusque ostendimus,
admodum communia sunt, nec magis ad homines, quam ad reliqua Individua
pertinent, quæ omnia, quamvis diversis gradibus, animata tamen sunt. Nam
cujuscunque rei datur necessario in Deo idea, cujus Deus est causa, eodem
modo, ac humani Corporis ideæ: atque adeo, quicquid de idea humani
Corporis diximus, id de cujuscunque rei idea necessario dicendum est.
Attamen nec etiam negare possumus, ideas inter se, ut ipsa objecta,
differre, unamque alia præstantiorem esse, plusque realitatis continere,
prout objectum unius objecto alterius præstantius est, plusque realitatis
continet; ac propterea ad determinandum, quid Mens humana reliquis
intersit, quidque reliquis præstet, necesse nobis est, ejus objecti, ut
diximus, hoc est, Corporis humani naturam cognoscere. Eam autem hic
explicare nec possum, nec id ad ea, quæ demonstrare volo, necesse est.
Hoc tamen in genere dico, quo Corpus aliquod reliquis aptius est ad plura
simul agendum, vel patiendum, eo ejus Mens reliquis aptior est ad plura
simul percipiendum; & quo unius corporis actiones magis ab ipso solo
pendent, & quo minus alia corpora cum eodem in agendo concurrunt, eo
ejus mens aptior est ad distincte intelligendum. Atque ex his præstantiam
unius mentis præ aliis cognoscere possumus: deinde causam etiam videre,
cur nostri Corporis non, nisi admodum confusam, habeamus cognitionem,
& alia plura, quæ in sequentibus ex his deducam. Qua de causa operæ
pretium esse duxi, hæc ipsa accuratius explicare, & demonstrare, ad
quod necesse est, pauca de natura corporum præmittere.
Axioma I
Omnia corpora
vel moventur, vel quiescunt.
Axioma II
Unumquodque
corpus jam tardius, jam celerius movetur.
Lemma I
Corpora ratione motus, & quietis, celeritatis, &
tarditatis, & non ratione substantiæ ab invicem
distinguuntur.
Demonstratio
Primam
partem hujus per se notam suppono. At, quod ratione substantiæ non
distinguantur corpora, patet, tam ex Prop. 5 quam 8 p. 1. Sed clarius ex
iis, quæ in Schol. Prop. 15 p. 1 dicta sunt.
Lemma II
Omnia corpora in qaibusdam conveniunt.
Demonstratio
In his
enim omnia corpora conveniunt, quod unius, ejusdemque attributi conceptum
involvunt (per Defin. 1 hujus). Deinde, quod jam tardius, jam celerius,
& absolute jam moveri, jam quiescere possunt.
Lemma III
Corpus motum, vel quiescens ad motum, vel quietem determinari
debuit ab alio corpore, quod etiam ad motum, vel quietem determinatum fuit
ab alio, & illud iterum ab alio, & sic in infinitum.
Demonstratio
Corpora
(per Defin. 1 hujus) res singulares sunt, quæ (per Lem. 1) ratione motus,
& quietis ab invicem distinguuntur; adeoque (per Prop. 28 p. 1)
unumquodque ad motum, vel quietem necessario determinari debuit ab alia re
singulari, nempe (per Prop. 6 hujus) ab alio corpore, quod (per Axiom. 1 )
etiam vel movetur, vel quiescit. At hoc etiam (per eandem rationem)
moveri, vel quiescere non potuit, nisi ab alio ad motum, vel quietem
determinatum fuisset, & hoc iterum (per eandem rationem) ab alio,
& sic in infinitum. Q.E.D.
Corollarium
Hinc
sequitur corpus motum tamdiu moveri, donec ab alio corpore ad quiescendum
determinetur; & corpus quiescens tamdiu etiam quiescere, donec ab alio
ad motum determinetur. Quod etiam per se notum est. Nam, cum suppono,
corpus ex. gr. A quiescere, nec ad alia corpora mota attendo, nihil
de corpore A dicere potero, nisi quod quiescat. Quod si postea
contingat, ut corpus A moveatur, id sane evenire non potuit ex eo,
quod quiescebat; ex eo enim nil aliud sequi poterat, quam ut corpus
A quiesceret. Si contra supponatur A moveri, quotiescunque
ad A tantum attendimus, nihil de eodem affirmare poterimus, nisi
quod moveatur. Quod si postea contingat, ut A quiescat, id sane
evenire etiam non potuit ex motu, quem habebat; ex motu enim nihil aliud
sequi poterat, quam ut A moveretur: contingit itaque a re, quæ non
erat in A, nempe a causa externa, a qua ad quiescendum determinatum
fuit.
Axioma I
Omnes modi,
quibus corpus aliquod ab alio afficitur corpore, ex natura corporis
affecti, & simul ex natura corporis afficientis sequuntur; ita ut
unum, idemque corpus diversimode moveatur pro diversitate naturæ corporum
moventium, & contra ut diversa corpora ab uno, eodemque corpore
diversimode moveantur.
Axioma II
Cum corpus
motum alteri quiescenti, quod dimovere nequit, impingit, reflectitur, ut
moveri pergat, & angulus lineæ motus reflectionis cum plano corporis
quiescentis, cui impegit, æqualis erit angulo, quem linea motus
incidentiæ cum eodem plano efficit.
Atque hæc de
corporibus simplicissimis, quæ scilicet solo motu, & quiete,
celeritate, & tarditate ab invicem distinguuntur: jam ad composita
ascendamus.
Definitio
Cum corpora
aliquot ejusdem, aut diversæ magnitudinis a reliquis ita coercentur, ut
invicem incumbant, vel si eodem, aut diversis celeritatis gradibus
moventur, ut motus suos invicem certa quadam ratione communicent, illa
corpora invicem unita dicemus, & omnia simul unum corpus, sive
Individuum componere, quod a reliquis per hanc corporum unionem
distinguitur.
Axioma III
Quo partes
Individui, vel corporis compositi secundum majores, vel minores
superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius, vel facilius cogi
possunt, ut situm suum mutent, & consequenter eo difficilius, vel
facilius effici potest, ut ipsum Individuum aliam figuram induat. Atque
hinc corpora, quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt,
dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia, &
quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.
Lemma IV
Si
corporis, sive Individui, quod ex pluribus corporibus componitur, quædam
corpora segregentur, & simul totidem alia ejusdem naturæ eorum loco
succedant, retinebit Individuum suam naturam, uti antea, absque ulla ejus
formæ mutatione.
Demonstratio
Corpora
enim (per Lem. 1) ratione substantiæ non distinguuntur; id autem, quod
formam Individui constituit, in corporum unione (per Defin. præced.)
consistit; atqui hæc (per Hypothesin), tametsi corporum continua fiat
mutatio, retinetur: retinebit ergo Individuum, tam ratione substantiæ,
quam modi, suam naturam, uti ante. Q.E.D.
Lemma V
Si
partes, Individuum componentes, majores, minoresve evadant, ea tamen
proportione, ut omnes eandem, ut antea, ad invicem motus, & quietis
rationem servent, retinebit itidem Individuum suam naturam, ut antea,
absque ulla formæ mutatione.
Demonstratio
Hujus
eadem est, ac præcedentis Lemmatis.
Lemma VI
Si
corpora quædam, Individuum componentia, motum, quem versus unam partem
habent, aliam versus flectere cogantur, at ita, ut motus suos continuare
possint, atque invicem eadam, qua antea, ratione communicare, retinebit
itidem Individuum suam naturam, absque ulla formæ mutatione.
Demonstratio
Per se
patet. Id enim omne retinere supponitur, quod in ejusdem definitione
formam ipsius constituere diximus.
Lemma VII
Retinet præterea Individuum, sic compositum, suam naturam,
sive id secundum totum moveatur, sive quiescat, sive versus hanc, sive
versus illam partem moveatur, dummodo unaquæque pars motum suum retineat,
eumque, uti antea, reliquis communicet.
Demonstratio
Patet ex
ipsius definitione, quam vide ante Lem. 4.
Scholium
His itaque
videmus, qua ratione Individuum compositum possit multis modis affici,
ejus nihilominus natura servata. Atque hucusque Individuum concepimus,
quod non, nisi ex corporibus, quæ solo motu, & quiete, celeritate,
& tarditate inter se distinguuntur, hoc est, quod ex corporibus
simplicissimis componitur. Quod si jam aliud concipiamus, ex pluribus
diversæ naturæ Individuis compositum, idem pluribus aliis modis posse
affici, reperiemus, ipsius nihilominus natura servata. Nam quandoquidem
ejus unaquæque pars ex pluribus corporibus est composita, poterit ergo
(per Lem. præced.) unaquæque pars, absque ulla ipsius naturæ mutatione
jam tardius, jam celerius moveri, & consequenter motus suos citius,
vel tardius reliquis communicare. Quod si præterea tertium Individuorum
genus, ex his secundis compositum, concipiamus, idem multis aliis modis
affici posse, reperiemus, absque ulla ejus formæ mutatione. Et si sic
porro in infinitum pergamus, facile concipiemus, totam naturam unum esse
Individuum, cujus partes, hoc est, omnia corpora infinitis modis variant,
absque ulla totius Individui mutatione. Atque hæc, si animus fuisset, de
corpore ex professo agere, prolixius explicare, & demonstrare
debuissem. Sed jam dixi me aliud velle, nec alia de causa hæc adferre,
quam quia ex ipsis ea, quæ demonstraxe constitui, facile possum
deducere.
POSTULATA
I. Corpus
humanum componitur ex plurimis (diversæ naturæ) individuis, quorum
unumquodque valde compositum est.
II. Individuorum, ex quibus Corpus humanum
componitur, quædam fluida, quædam mollia, & quædam denique dura
sunt.
III. Individua, Corpus humanum componentia, &
consequenter ipsum humanum Corpus a corporibus externis plurimis modis
afficitur.
IV. Corpus humanum indiget, ut conservetur,
plurimis aliis corporibus, a quibus continuo quasi regeneratur.
V. Cum Corporis humani pars fluida a corpore
externo determinatur, ut in aliam mollem sæpe impingat, ejus planum
mutat, & veluti quædam corporis externi impellentis vestigia eidem
imprimit.
VI. Corpus humanum potest corpora externa plurimis
modis movere, plurimisque modis disponere.
PROPOSITIO XIV
Mens humana apta est ad plurima percipiendum, & eo aptior,
quo ejus Corpus pluribus modis disponi potest.
Demonstratio
Corpus
enim humanum (per Post. 3 & 6) plurimis modis a corporibus externis
afficitur, disponiturque ad corpora externa plurimis modis afficiendum. At
omnia, quæ in Corpore humano contingunt (per Prop. j12 hujus), Mens
humana percipere debet; est ergo Mens humana apta ad plurima percipiendum,
& eo aptior. Q.E.D.
PROPOSITIO XV
Idea, quæ esse formale humanæ Mentis constituit, non est
simplex, sed ex plurimis ideis composita.
Demonstratio
Idea, quæ
esse formale humanæ Mentis constituit, est idea corporis (per Prop. 13
hujus), quod (per Post. 1) ex plurimis valde compositis Individuis
componitur. At cujuscunque Individui, corpus componentis, datur necessario
(per Coroll. Prop. 8 hujus) in Deo idea; ergo (per Prop. 7 hujus) idea
Corporis humani ex plurimis hisce partium componentium ideis est
composita. Q.E.D.
PROPOSITIO XVI
Idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum a corporibus externis
afficitur, involvere debet naturam Corporis humani, & simul naturam
corporis externi.
Demonstratio
Omnes enim
modi, quibus corpus aliquod afficitur, ex natura corporis affecti, &
simul ex natura corporis afficientis sequuntur (per Axiom. 1 post Coroll.
Lem. 3): quare eorum idea (per Axiom. 4 p. 1) utriusque corporis naturam
necessario involvet; adeoque idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum a
corpore externo afficitur, Corporis humani, & corporis externi naturam
involvit. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc
sequitur primo Mentem humanam plurimorum corporum naturam una cum sui
corporis natura percipere.
Corollarium II
Sequitur
secundo, quod ideæ, quas corporum externorum habemus, magis nostri
corporis constitutionem, quam corporum externorum naturam indicant; quod
in Appendice partis primæ multis exemplis explicui.
PROPOSITIO XVII
Si humanum Corpus affectum est modo, qui naturam Corporis
alicujus externi involvit, Mens humana idem corpus externum, ut actu
existens, vel ut sibi præsens, contemplabitur, donec Corpus afficiatur
affectu, qui ejusdem corporis existentiam, vel præsentiam
secludat.
Demonstratio
Patet. Nam
quamdiu Corpus humanum sic affectum est, tamdiu Mens humana (per Prop. 12
hujus) hanc corporis affectionem contemplabitur, hoc est (per Prop.
præced.), ideam habebit modi, actu existentis, quæ naturam corporis
externi involvit, hoc est, ideam, quæ existentiam, vel præsentiam
naturæ corporis externi non secludit, sed ponit, adeoque Mens (per
Coroll. 1 præced.) corpus externum, ut actu existens, vel ut præsens,
contemplabitur, donec afficiatur, &c.
Q.E.D.
Corollarium
Mens
corpora externa, a quibus Corpus humanum semel affectum fuit, quamvis non
existant, nec præsentia sint, contemplari tamen poterit, velut præsentia
essent.
Demonstratio
Dum
corpora externa Corporis humani partes fluidas ita determinant, ut in
molliores sæpe impingant, earum plana (per Post. 5) mutant, unde fit
(vide Axiom. 2 post Coroll. Lem. 3), ut inde alio modo reflectantur, quam
antea solebant, & ut etiam postea, iisdem novis planis spontaneo suo
motu occurrendo, eodem modo reflectantur, ac cum a corporibus externis
versus illa plana impulsæ sunt, & consequenter, ut Corpus humanum,
dum sic reflexæ moveri pergunt, eodem modo afficiant, de quo Mens (per
Prop. 12 hujus) iterum cogitabit, hoc est (per Prop. 17 hujus), Mens
iterum corpus externum, ut præsens, contemplabitur; & hoc toties,
quoties Corporis humani partes fluidæ spontaneo suo motu iisdem planis
occurrent. Quare, quamvis corpora externa, a quibus Corpus humanum
affectum semel fuit, non existant, Mens tamen eadem toties, ut præsentia,
contemplabitur, quoties hæc corporis actio repetetur.
Q.E.D.
Scholium
Videmus
itaque, qui fieri potest, ut ea, quæ non sunt, veluti præsentia
contemplemur, ut sæpe fit. Et fieri potest, ut hoc aliis de causis
contingat; sed mihi hic sufficit ostendisse unam, per quam rem sic possim
explicare, ac si ipsam per veram causam ostendissem; nec tamen credo, me a
vera longe aberrare, quandoquidem omnia illa, quæ sumpsi, postulata vix
quicquam continent, quod non constet experientia, de qua nobis non licet
dubitare, postquam ostendimus Corpus humanum, prout ipsum sentimus,
existere (vide Coroll. post Prop. 13 hujus). Præterea (ex Coroll.
præced. & Coroll. 2 Prop. 16 hujus) clare intelligimus, quænam sit
differentia inter ideam ex. gr. Petri, quæ essentiam Mentis ipsius Petri
constituit, & inter ideam ipsius Petri, quæ in alio homine, puta in
Paulo, est. Illa enim essentiam Corporis ipsius Petri directe explicat,
nec existentiam involvit, nisi quamdiu Petrus existit; hæc autem magis
constitutionem corporis Pauli, quam Petri naturam indicat, & ideo,
durante illa corporis Pauli constitutione, Mens Pauli, quam vis Petrus non
existat, ipsum tamen, ut sibi præsentem contemplabitur. Porro, ut verba
usitata retineamus, Corporis humani affectiones, quarum ideæ Corpora
externa, velut nobis præsentia repræsentant, rerum imagines vocabimus,
tametsi rerum figuras non referunt. Et cum Mens hac ratione contemplatur
corpara, eandem imaginari dicemus. Atque hic, ut, quid sit error, indicare
incipiam, notetis velim, Mentis imaginationes in se spectatas, nihil
erroris continere, sive Mentem ex eo, quod imaginatur, non errare; sed
tantum, quatenus consideratur, carere idea, quæ existentiam illarum
rerum, quas sibi præsentes imaginatur, secludat. Nam si Mens, dum res non
existentes, ut sibi præsentes, imaginatur, simul sciret, res illas revera
non existere, hanc sane imaginandi potentiam virtuti suæ naturæ, non
vitio tribueret; præsertim si hæc imaginandi facultas a sola sua natura
penderet, hoc est (per Defin. 7 p. 1), si hæc Mentis imaginandi facultas
libera esset.
PROPOSITIO XVIII
Si Corpus humanum a duobus, vel pluribus corporibus simul
affectum fuerit semel, ubi Mens postea eorum aliquod imaginabitur, statim
& aliorum recordabitur.
Demonstratio
Mens (per
Coroll. præced.) corpus aliquod ea de causa imaginatur, quia scilicet
humanum Corpus a corporis externi vestigiis eodem modo afficitur,
disponiturque, ac affectum est, cum quædam ejus partes ab ipso corpore
externo fuerunt impulsæ: sed (per Hypothesin) Corpus tum ita fuit
dispositum, ut Mens duo simul corpora imaginaretur; ergo jam etiam duo
simul imaginabitur, atque Mens ubi alterutrum imaginabitur, statim &
alterius recordabitur. Q.E.D.
Scholium
Hinc clare
intelligimus, quid sit Memoria. Est enim nihil aliud, quam quædam
concatenatio idearum, naturam rerum, quæ extra Corpus humanum sunt,
involventium, quæ in Mente fit secundum ordinem, & concatenationem
affectionum Corporis humani. Dico primo concatenationem esse illarum
tantum idearum, quæ naturam rerum, quæ extra Corpus humanum sunt,
involvunt; non autem idearum, quæ earundem rerum naturam explicant. Sunt
enim revera (per Prop. 16 hujus) ideæ affectionum Corporis humani, quæ
tam hujus, quam corporum externorum naturam involvunt. Dico secundo hanc
concatenationem fieri secundum ordinem, & concatenationem affectionum
Corporis humani, ut ipsam distinguerem a concatenatione idearum, quæ fit
secundum ordinem intellectus, quo res per primas suas causas Mens
percipit, & qui in omnibus hominibus idem est. Atque hinc porro clare
intelligimus, cur Mens ex cogitatione unius rei statim in alterius rei
cogitationem incidat, quæ nullam cum priore habet similitudinem; ut, ex.
gr. ex cogitatione vocis pomi homo Romanus statim in cogitationem
fructus incidet, qui nullam cum articulato illo sono habet similitudinem,
nec aliquid commune, nisi quod ejusdem hominis Corpus ab his duobus
affectum sæpe fuit, hoc est, quod ipse homo sæpe vocem pomum
audivit, dum ipsum fructum videret, & sic unusquisque ex una in aliam
cogitationem incidet, prout rerum imagines uniuscujusque consuetudo in
corpore ordinavit. Nam miles ex. gr. visis in arena equi vestigiis statim
ex cogitatione equi in cogitationem equitis, & inde in cogitationem
belli, &c. incidet. At Rusticus ex cogitatione equi in cogitationem
aratri, agri, &c. incidet, & sic unusquisque, prout rerum imagines
consuevit hoc, vel alio modo jungere, & concatenare, ex una in hanc,
vel in aliam incidet cogitationem.
PROPOSITIO XIX
Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit, nec ipsum
existere scit, nisi per ideas affectionum, quibus Corpus
afficitur.
Demonstratio
Mens enim
humana est ipsa idea, sive cognitio Corporis humani (per Prop. 13 hujus),
quæ (per Prop. 9 hujus) in Deo quidem est, quatenus alia rei singularis
idea affectus consideratur; vel quia (per Post. 4) Corpus humanum plurimis
corporibus indiget, a quibus continuo quasi regeneratur; & ordo, &
connexio idearum idem est (per Prop. 7 hujus), ac ordo, & connexio
causarum; erit hæc idea in Deo, quatenus plurimarum rerum singularium
ideis affectus consideratur. Deus itaque ideam Corporis humani habet, sive
Corpus humanum cognoscit, quatenus plurimis aliis ideis affectus est,
& non quatenus naturam humanæ Mentis constituit; hoc est (per Coroll.
Prop. 11 hujus), Mens humana Corpus humanum non cognoscit. At ideæ
affectionum Corporis in Deo sunt, quatenus humanæ Mentis naturam
constituit, sive Mens humana easdem affectiones percipit (per Prop. 12
hujus), & consequenter (per Prop. 16 hujus) ipsum Corpus humanum,
idque (per Prop. 17 hujus), ut actu existens; percipit ergo eatenus tantum
Mens humana ipsum humanum Corpus. Q.E.D.
PROPOSITIO XX
Mentis humanæ datur etiam in Deo idea, sive cognitio, quæ in
Deo eodem modo sequitur, & ad Deum eodem modo refertur, ac idea sive
cognitio Corporis humani.
Demonstratio
Cogitatio
attributum Dei est (per Prop. 1 hujus), adeoque (per Prop. 3 hujus) tam
ejus, quam omnium ejus affectionum, & consequenter (per Prop. 11
hujus) Mentis etiam humanæ debet necessario in Deo dari idea. Deinde hæc
Mentis idea, sive cognitio non sequitur in Deo dari, quatenus infinitus,
sed quatenus alia rei singularis idea affectus est (per Prop. 9 hujus).
Sed ordo, & connexio idearum idem est, ac ordo, & connexio
causarum (per Prop. 7 hujus); sequitur ergo hæc Mentis idea, sive
cognitio in Deo, & ad Deum eodem modo refertur, ac idea, sive cognitio
Corporis. Q.E.D.
PROPOSITIO XXI
Hæc Mentis idea eodem modo unita est Menti, ac ipsa Mens unita
est Corpori.
Demonstratio
Mentem
unitam esse Corpori ex eo ostendimus, quod scilicet Corpus Mentis sit
objectum (vide Prop. 12 & 13 hujus): adeoque per eandem illam rationem
idea Mentis cum suo objecto, hoc est, cum ipsa Mente eodem modo unita esse
debet, ac ipsa Mens unita est Corpori. Q.E.D.
Scholium
Hæc
Propositio longe clarius intelligitur ex dictis in Schol. Prop. 7 hujus;
ibi enim ostendimus Corporis ideam, & Corpus, hoc est (per Prop. 13
hujus) Mentem, & Corpus unum, & idem esse Individuum, quod jam sub
Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur; quare Mentis idea,
& ipsa Mens una, eademque est res, quæ sub uno, eodemque attributo,
nempe Cogitationis, concipitur. Mentis, inquam, idea, & ipsa Mens in
Deo eadem necessitate ex eadem cogitandi potentia sequuntur dari. Nam
revera idea Mentis, hoc est, idea ideæ nihil aliud est, quam forma ideæ,
quatenus hæc, ut modus cogitandi, absque relatione ad objectum
consideratur; simulac enim quis aliquid scit, eo ipso scit, se id scire,
& simul scit, se scire, quod scit, & sic in infinitum. Sed de his
postea.
PROPOSITIO XXII
Mens humana non tantum Corporis affectiones, sed etiam harum
affectionum ideas percipit.
Demonstratio
Affectionum idearum ideæ in Deo eodem modo sequuntur, & ad
Deum eodem modo referuntur, ac ipsæ affectionum ideæ; quod eodem modo
demonstratur, ac Propositio 20 hujus. At ideæ affectionum Corporis in
Mente humana sunt (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Coroll. Prop. 11
hujus), in Deo, quatenus humanæ Mentis essentiam constituit; ergo harum
idearum ideæ in Deo erunt, quatenus humanæ Mentis cognitionem, sive
ideam habet, hoc est (per Prop. 21 hujus), in ipsa Mente humana, quæ
propterea non tantum Corporis affectiones, sed earum etiam ideas percipit.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXIII
Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus Corporis affectionum
ideas percipit.
Demonstratio
Mentis
idea, sive cognitio (per Prop. 20 hujus) in Deo eodem modo sequitur, &
ad Deum eodem modo refertur, ac corporis idea, sive cognitio. At quoniam
(,per Prop. 19 hujus) Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit, hoc
est (per Coroll. Prop. 11 hujus), quoniam cognitio Corporis humani ad Deum
non refertur, quatenus humanæ Mentis naturam constituit; ergo nec
cognitio Mentis ad Deum refertur, quatenus essentiam Mentis humanæ
constituit; atque adeo (per idem Coroll. Prop. 11 hujus) Mens humana
eatenus se ipsam non cognoscit. Deinde affectionum, quibus Corpus
afficitur, ideæ naturam ipsius Corporis humani involvunt (per Prop. 16
hujus), hoc est (per Prop. 13 hujus), cum natura Mentis conveniunt; quare
harum idearum cognitio cognitionem Mentis necessario involvet: at (per
Prop. præced.) harum idearum cognitio in ipsa humana Mente est; ergo Mens
humana eatenus tantum se ipsam novit. Q.E.D.
PROPOSITIO XXIV
Mens humana partium, Corpus humanum componentium, adæquatam
cognitionem non involvit.
Demonstratio
Partes,
Corpus humanum componentes, ad essentiam ipsius Corporis non pertinent,
nisi quatenus motus suos certa quadam ratione invicem communicant (vide
Defin. post Coroll. Lem. 3), & non quatenus, ut Individua, absque
relatione ad humanum Corpus considerari possunt. Sunt enim partes humani
Corporis (per Post. 1) valde composita Individua, quorum partes (per Lem.
4) a Corpore humano, servata omnino ejusdem natura, & forma, segregari
possunt, motusque suos (vide Axiom. 1 post Lem. 3) aliis corporibus alia
ratione communicare; adeoque (per Prop. 3 hujus) cujuscunque partis idea,
sive cognitio in Deo erit, & quidem (per Prop. 9 hujus), quatenus
affectus consideratur alia idea rei singularis, quæ res singularis ipsa
parte, ordine naturæ, prior est (per Prop. 7 hujus). Quod idem præterea
etiam de quacunque parte ipsius Individui, Corpus humanum componentis, est
dicendum; adeoque cujuscunque partis, Corpus humanum componentis, cognitio
in Deo est, quatenus plurimis rerum ideis affectus est, & non quatenus
Corporis humani tantum habet ideam, hoc est (per Prop. 13 hujus) ideam,
quæ humanæ Mentis naturam constituit; atque adeo (per Coroll. Prop. 11
hujus) humana Mens partium, Corpus humanum componentium, adæquatam
cognitionem non involvit. Q.E.D.
PROPOSITIO XXV
Idea cujuscunque affectionis Corporis humani adæquatam
corporis externi cognitionem non involvit.
Demonstratio
Ideam
affectionis Corporis humani eatenus corporis externi naturam involvere
ostendimus (vide Prop.16 hujus), quatenus externum ipsum humanum Corpus
certo quodam modo determinat. At quatenus externum corpus Individuum est,
quod ad Corpus humanum non refertur, ejus idea, sive cognitio in Deo est
(per Prop. 9 hujus), quatenus Deus affectus consideratur alterius rei
idea, quæ (per Prop. 7 hujus) ipso corpore externo prior est natura.
Quare corporis externi adæquata cognitio in Deo non est, quatenus ideam
affectionis humani Corporis habet, sive idea affectionis Corporis humani
adæquatam corporis externi cognitionem non involvit.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXVI
Mens humana nullum corpus externum, ut actu existens, percipit,
nisi per ideas affectionum sui Corporis.
Demonstratio
Si a
corpore aliquo externo Corpus humanum nullo modo affectum est, ergo (per
Prop. 7 hujus) nec idea Corporis humani, hoc est (per Prop: 13 hujus), nec
Mens humana idea existentiæ illius corporis ullo etiam modo affecta est,
sive existentiam illius corporis externi ullo modo percipit. At quatenus
Corpus humanum a corpore aliquo externo aliquo modo afficitur, eatenus
(per Prop. 16 hujus cum Coroll. 1 ejusdem) corpus externum percipit.
Q.E.D.
Corollarium
Quatenus
Mens humana corpus externum imaginatur, eatenus adæquatam ejus
cognitionem non habet.
Demonstratio
Cum Mens
humana per ideas affectionum sui Corporis corpora externa contemplatur,
eandem tum imaginari dicimus (vide Schol. Prop. 17 hujus); nec Mens alia
ratione (per Prop. præced.) corpora externa, ut actu existentia,
imaginari potest. Atque adeo (per Prop. 25 hujus) quatenus Mens corpora
externa imaginatur, eorum adæquatam cognitionem non habet.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXVII
Idea cujuscunque affectionis Corporis humani adæquatam ipsius
humani Corporis cognitionem non involvit.
Demonstratio
Quælibet
idea cujuscunque affectionis humani Corporis eatenus naturam Corporis
humani involvit, quatenus ipsum humanum Corpus certo quodam modo affici
consideratur (vide Prop. 16 hujus). At quatenus Corpus humanum Individuum
est, quod multis aliis modis affici potest, ejus idea, &c. Vide
Demonstrat. Prop. 25 hujus.
PROPOSITIO XXVIII
Ideæ affectionum Corporis humani, quatenus ad humanam Mentem
tantum referuntur, non sunt claræ, & distinctæ, sed
confusæ.
Demonstratio
Ideæ enim
affectionum Corporis humani, tam corporum externorum, quam ipsius humani
Corporis naturam involvunt (per Prop. 16 hujus), nec tantum Corporis
humani, sed ejus etiam partium naturam involvere debent; affectiones
namque modi sunt (per Post. 3), quibus partes Corporis humani, &
consequenter totum Corpus afficitur. At (per Prop. 24 & 25 hujus)
corporum externorum adæquata cognitio, ut & partium, Corpus humanum
componentium, in Deo non est, quatenus humana Mente, sed quatenus aliis
ideis affectus consideratur. Sunt ergo hæ affectionum ideæ, quatenus ad
solam humanam Mentem referuntur, veluti consequentiæ absque præmissis,
hoc est (ut per se notum), ideæ confusæ.
Q.E.D.
Scholium
Idea, quæ
naturam Mentis humanæ constituit, demonstratur eodem modo non esse, in se
sola considerata, clara, & distincta; ut etiam idea Mentis humanæ,
& ideæ idearum affectionum Corporis humani, quatenus ad solam Mentem
referuntur, quod unusquisque facile videre potest.
PROPOSITIO XXIX
Idea ideæ cujuscunque affectionis Corporis humani adæquatam
humanæ Mentis cognitionem non involvit.
Demonstratio
Idea enim
affectionis Corporis humani (per Prop. 27 hujus) adæquatam ipsius
Corporis cognitionem non involvit, sive ejus naturam adæquate non
exprimit, hoc est (per Prop. 13 hujus), cum natura Mentis non convenit
adæquate; adeoque (per Axiom. 6 p. 1) hujus ideæ idea adæquate humanæ
Mentis naturam non exprimit, sive adæquatam ejus cognitionem non
involvit. Q.E.D.
Corollarium
Hinc
sequitur, Mentem humanam, quoties ex communi naturæ ordine res percipit,
nec sui ipsius, nec sui Corporis, nec corporum externorum adæquatam, sed
confusam tantum, & mutilatam habere cognitionem. Nam Mens se ipsam non
cognoscit, nisi quatenus ideas affectionum corporis percipit (per Prop. 23
hujus). Corpus autem suum (per Prop. 19 hujus) non percipit, nisi per
ipsas affectionum ideas, per quas etiam tantum (per Prop. 26 hujus)
corpora externa percipit; atque adeo, quatenus eas habet, nec sui ipsius
(per Prop. 29 hujus), nec sui Corporis (per Prop. 27 hujus), nec corporum
externorum (per Prop. 25 hujus) habet adæquatam cognitionem, sed tantum
(per Prop. 28 hujus cum ejus Schol.) mutilatam, & confusam.
Q.E.D.
Scholium
Dico expresse,
quod Mens nec sui ipsius, nec sui Corporis, nec corporum externorum
adæquatam, sed confusam tantum, cognitionem habeat, quoties ex communi
naturæ ordine res percipit, hoc est, quoties externe, ex rerum nempe
fortuito occursu, determinatur ad hoc, vel illud contemplandum, & non
quoties interne, ex eo scilicet, quod res plures simul contemplatur,
determinatur ad earundem convenientias, differentias, & oppugnantias
intelligendum; quoties enim hoc, vel alio modo interne disponitur, tum res
clare, & distincte contemplatur, ut infra ostendam.
PROPOSITIO XXX
Nos de duratione nostri Corporis nullam, nisi admodum
inadæquatam cognitionem habere possumus.
Demonstratio
Nostri
corporis duratio ab ejus essentia non dependet (per Axiom. 1 hujus), nec
etiam ab absoluta Dei natura (per Prop. 21 p. 1). Sed (per Prop. 28 p. 1)
ad existendum, & operandum determinatur a talibus causis, quæ etiam
ab aliis determinatæ sunt ad existendum, & operandum certa, ac
determinata ratione, & hæ iterum ab aliis, & sic in infinitum.
Nostri igitur Corporis duratio a communi naturæ ordine, & rerum
constitutione pendet. Qua autem ratione constitutæ sint, ejus rei
adæquata cognitio datur in Deo, quatenus earum omnium ideas, & non
quatenus tantum humani Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 hujus),
quare cognitio durationis nostri Corporis est in Deo admodum inadæquata,
quatenus tantum naturam Mentis humanæ constituere consideratur, hoc est
(per Coroll. Prop. 11 hujus), hæc cognitio est in nostra Mente admodum
inadæquata. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXI
Nos de duratione rerum singularium, quæ extra nos sunt,
nullam, nisi admodum inadæquatam cognitionem habere possumus.
Demonstratio
Unaquæque
enim res singularis, sicuti humanum Corpus, ab alia re singulari
determinari debet ad existendum, & operandum certa, ac determinata
ratione; & hæc iterum ab alia, & sic in infinitum (per Prop. 28
p. 1). Cum autem ex hac communi rerum singularium proprietate in
præcedenti Prop. demonstraverimus, nos de duratione nostri Corporis non,
nisi admodum inadæquatam cognitionem habere; ergo hoc idem de rerum
singularium duratione erit concludendum, quod scilicet ejus non, nisi
admodum inadæquatam cognitionem habere possumus.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc
sequitur, omnes res particulares contingentes, & corruptibiles esse.
Nam de earum duratione nullam adæquatam cognitionem habere possumus (per
Prop. præced.), & hoc est id, quod per rerum contingentiam, &
corruptionis possibilitatem nobis est intelligendum (vide Schol. 1 Prop.
33 p. 1). Nam (per Prop. 29 p. 1) præter hoc nullum datur
contingens.
PROPOSITIO XXXII
Omnes ideæ, quatenus ad Deum referuntur, veræ
sunt.
Demonstratio
Omnes enim
ideæ, quæ in Deo sunt, cum suis ideatis omnino conveniunt (per Coroll.
Prop. 7 hujus), adeoque (per Axiom. 6 p. 1) omnes veræ sunt.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIII
Nihil in ideis positivum est, propter quod falsæ
dicuntur.
Demonstratio
Si negas,
concipe, si fieri potest, modum positivum cogitandi, qui formam erroris,
sive falsitatis constituat. Hic cogitandi modus non potest esse in Deo
(per Prop. præced.); extra Deum autem etiam nec esse, nec concipi potest
(per Prop. 15 p. 1). Atque adeo nihil potest dari positivum in ideis,
propter quod falsæ dicuntur. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXIV
Omnis idea, quæ in nobis est absoluta, sive adæquata, &
perfecta, vera est.
Demonstratio
Cum
dicimus, dari in nobis ideam adæquatam, & perfectam, nihil aliud
dicimus (per Coroll. Prop. 11 hujus), quam quod in Deo, quatenus nostræ
Mentis essentiam constituit, detur idea adæquata, & perfecta, &
consequenter (per Prop. 32 hujus), nihil aliud dicimus, quam quod talis
idea sit vera. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXV
Falsitas consistit in cognitionis privatione, quam ideæ
inadæquatæ, sive mutilatæ, & confusæ involvunt.
Demonstratio
Nihil in
ideis positivum datur, quod falsitatis formam constituat (per Prop. 33
hujus); at falsitas in absoluta privatione consistere nequit (Mentes enim,
non Corpora errare, nec falli dicuntur), neque etiam in absoluta
ignorantia; diversa enim sunt, ignorare, & errare; quare in
cognitionis privatione, quam rerum inadæquata cognitio, sive ideæ
inadæquatæ, & confusæ involvunt, consistit.
Q.E.D.
Scholium
In Scholio
Prop. 17 hujus Partis explicui, qua ratione error in cognitionis
privatione consistit; sed ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum
dabo; nempe: Falluntur homines, quod se liberos esse putant, quæ opinio
in hoc solo consistit, quod suarum actionum sint conscii, & ignari
causarum, a quibus determinantur. Hæc ergo est eorum libertatis idea,
quod suarum actionum nullam cognoscant causam. Nam quod ajunt, humanas
actiones a voluntate pendere, verba sunt, quorum nullam habent ideam. Quid
enim voluntas sit, & quomodo moveat Corpus, ignorant omnes, qui aliud
jactant, & animæ sedes, & habitacula fingunt, vel risum, vel
nauseam movere solent. Sic cum solem intuemur, eum ducentos circiter pedes
a nobis distare imaginamur, qui error in hac sola imaginatione non
consistit, sed in eo, quod dum ipsum sic imaginamur, veram ejus
distantiam, & hujus imaginationis causam ignoramus. Nam tametsi postea
cognoscamus, eundem ultra 600 terræ diametros a nobis distare, ipsum
nihilominus prope adesse imaginabimur; nan enim solem adeo propinquum
imaginamur, propterea quod veram ejus distantiam ignoramus, sed propterea,
quod affectio nostri corporis essentiam solis involvit, quatenus ipsum
corpus ab eodem afficitur.
PROPOSITIO XXXVI
Ideæ inadæquatæ, & confusæ eadem necessitate
consequuntur, ac adæquatæ, sive claræ, ac distinctæ ideæ.
Demonstratio
Ideæ
omnes in Deo sunt (per Prop. 15 p. 1); &, quatenus ad Deum referuntur,
sunt veræ (per Prop. 32 hujus), & (per Coroll. Prop. 7 hujus)
adæquatæ; adeoque nullæ inadæquatæ, nec confusæ sunt; nisi quatenus
ad singularem alicujus Mentem referuntur (qua de re vide Prop. 24 & 28
hujus): adeoque omnes tam adæquatæ, quam inadæquatæ eadem necessitate
(per Coroll. Prop. 6 hujus) consequuntur.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXVII
Id, quod omnibus commune (de his vide supra Lem.
2), quodque æque in parte, ac in toto est, nullius rei singularis
essentiam constituit.
Demonstratio
Si negas,
concipe, si fieri potest, id essentiam alicujus rei singularis
constituere; nempe, essentiam B. Ergo (per Defin. 2 hujus) id sine
B non poterit esse, neque concipi; atqui hoc est contra Hypothesin:
Ergo id ad essentiam B non pertinet, nec alterius rei singularis
essentiam constituit. Q.E.D.
PROPOSITIO XXXVIII
Illa, quæ omnibus communia, quæque æque in parte, ac in toto
sunt, non possunt concipi, nisi adæquate.
Demonstratio
Sit
A aliquid, quod omnibus corporibus commune, quodque æque in parte
cujuscunque corporis, ac in toto est. Dico A non posse concipi,
nisi adæquate. Nam ejus idea (per Coroll. Prop. 7 hujus) erit necessario
in Deo adæquata, tam quatenus ideam Corporis humani, quam quatenus ideas
habet ejusdem affectionum, quæ (per Prop. 16, 25 & 27 hujus) tam
Corporis humani, quam corporum externorum naturam ex parte involvunt, hoc
est (per Prop. 12 & 13 hujus), hæc idea erit necessario in Deo
adæquata, quatenus Mentem humanam constituit, sive quatenus ideas habet,
quæ in Mente humana sunt; Mens igitur (per Coroll. Prop. 11 hujus)
A necessario adæquate percipit, idque tam quatenus se, quam
quatenus suum, vel quodcunque externum corpus percipit, nec A alio
modo potest concipi. Q.E.D.
Corollarium
Hinc
sequitur, dari quasdam ideas, sive notiones omnibus hominibus communes.
Nam (per Lem. 2) omnia corpora in quibusdam conveniunt, quæ (per Prop.
præced.) ab omnibus debent adæquate, sive clare, & distincte
percipi.
PROPOSITIO XXXIX
Id, quod Corpori humano, & quibusdam corporibus externis, a
quibus Corpus humanum affici solet, commune est, & proprium, quodque
in cujuscunque horum parte æque, ac in toto est, ejus etiam idea erit in
Mente adæquata.
Demonstratio
Sit
A id, quod Corpori humano, & quibusdam corporibus externis
commune est, & proprium, quodque æque in humano Corpore, ac in iisdem
corporibus externis, & quod denique æque in cujuscunque corporis
externi parte, ac in toto est. Ipsius A dabitur in Deo idea
adæquata (per Coroll. Prop. 7 hujus), tam quatenus ideam Corporis humani,
quam quatenus positorum corporum externorum ideas habet. Ponatur jam
humanum Corpus a corpore externo affici per id, quod cum eo habet commune,
hoc est, ab A, hujus affectionis idea proprietatem A
involvet (per Prop.16 hujus), atque adeo (per idem Coroll. Prop. 7 hujus)
idea hujus affectionis, quatenus proprietatem A involvit, erit in
Deo adæquata, quatenus idea Corporis humani affectus est, hoc est (per
Prop. 13 hujus), quatenus Mentis humanæ naturam constituit; adeoque (per
Coroll. Prop. 11 hujus) hæc idea est etiam in Mente humana adæquata.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc
sequitur, quod Mens eo aptior est ad plura adæquate percipiendum, quo
ejus Corpus plura habet cum aliis corporibus communia.
PROPOSITIO XL
Quæcunque ideæ in Mente sequuntur ex ideis, quæ in ipsa sunt
adæquatæ, sunt etiam adæquatæ.
Demonstratio
Patet. Nam
cum dicimus, in Mente humana ideam sequi ex ideis, quæ in ipsa sunt
adæquatæ, nihil aliud dicimus (per Coroll. Prop. 11 hujus), quam quod in
ipso Divino intellectu detur idea, cujus Deus est causa, non quatenus
infinitus est, nec quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus
est, sed quatenus tantum humanæ Mentis essentiam constituit.
Scholium I
His causam
notionum, quæ Communes vocantur, quæque ratiocinii nostri
fundamenta sunt, explicui. Sed aliæ quorundam axiomatum, sive notionum
causæ dantur, quas hac nostra methodo explicare e re foret; ex iis namque
constaret, quænam notiones præ reliquis utiliores, quænam vero vix
ullius usus essent. Deinde quæriam communes, & quænam iis tantum,
qui præjudiciis non laborant, claræ, & distinctæ, & quænam
denique male fundatæ sint. Præterea constaret, unde notiones illæ, quas
Secundas vocant, & consequenter axiomata, quæ in iisdem
fundantur, suam duxerunt originem, & alia, quæ circa hæc aliquando
meditatus sum. Sed quoniam hæc alii dicavi Tractatui, & etiam, ne
propter nimiam hujus rei prolixitatem, fastidium crearem, hac re hic
supersedere decrevi. Attamen ne quid horum omittam, quod scitu necessarium
sit, causas breviter addam, ex quibus termini, Transcendentales
dicti, suam duxerunt originem, ut Ens, Res, aliquid. Hi termini ex hoc
oriuntur, quod scilicet humanum Corpus, quandoquidem limitatum est, tantum
est capax certi imaginum numeri (quid imago sit, explicui in Schol. Prop.
17 hujus) in se distincte simul formandi, qui si excedatur, hæ imagines
confundi incipient, & si hic imaginum numerus, quarum Corpus est
capax, ut eas in se simul distincte formet, longe excedatur, omnes inter
se plane confundentur. Cum hoc ita se habeat, patet ex Coroll. Prop. 17
& Prop. 18 hujus, quod Mens humana tot corpora distincte simul
imaginari poterit, quot in ipsius corpore imagines possunt simul formari.
At, ubi imagines in corpore plane confunduntur, Mens etiam omnia corpora
confuse sine ulla distinctione imaginabitur, & quasi sub uno attributo
comprehendet, nempe sub attributo Entis, Rei, &c. Potest hoc etiam ex
eo deduci, quod imagines non semper æque vigeant, & ex aliis causis
his analogis, quas hic explicare non est opus; nam ad nostrum, ad quem
collimamus, scopum unam tantum sufficit considerare. Nam omnes huc
redeunt, quod hi termini ideas significent summo gradu confusas. Ex
similibus deinde causis ortæ sunt notiones illæ, quas Universales
vocant, ut Homo, Equus, Canis &c., videlicet, quia in Corpore humano
tot imagines, ex gr. hominum formantur simul, ut vim imaginandi, non
quidem penitus, sed eo usque tamen superent, ut singulorum parvas
differentias (videlicet uniuscujusque colorem, magnitudinem, &c.),
eorumque determinatum numerum Mens imaginari nequeat, & id tantum, in
quo omnes, quatenus corpus ab iisdem afficitur, conveniunt, distincte
imaginetur; nam ab eo corpus maxime, scilicet ab unoquoque singulari,
affectum fuit; atque hoc nomine hominis exprimit, hocque de infinitis
singularibus prædicat. Nam singularium determinatum numerum, ut diximus,
imaginari nequit. Sed notandum, has notiones non ab omnibus eodem modo
formari; sed apud unumquemque variare pro ratione rei, a qua corpus
affectum sæpius fuit, quamque facilius Mens imaginatur, vel recordatur.
Ex. gr. qui sæpius cum admiratione hominum staturam contemplati sunt, sub
nomine hominis intelligent animal erectæ staturæ; qui vero aliud
assueti sunt contemplari, aliam hominum communem imaginem formabunt,
nempe, hominem esse animal risibile, animal bipes, sine plumis, animal
rationale; & sic de reliquis unusquisque pro dispositione sui corporis
rerum universales imagines formabit. Quare non mirum est, quod inter
Philosophos, qui res naturales per solas rerum imagines explicare
voluerunt, tot sint ortæ controversiæ.
Scholium II
Ex omnibus
supra dictis clare apparet, nos multa percipere, & notiones
universales formare Iº. Ex singularibus, nobis per sensus mutilate,
confuse, & sine ordine ad intellectum repræsentatis (vide Coroll.
Prop. 29 hujus): & ideo tales perceptiones cognitionem ab experientia
vaga vocare consuevi. IIº. Ex signis, ex. gr. ex eo, quod auditis, aut
lectis quibusdam verbis rerum recordemur, & earum quasdam ideas
formemus similes iis, per quas res imaginamur (vide Schol. Prop. 18
hujus). Utrumque hunc res contemplandi modum cognitionem primi generis,
opinionem, vel imaginationem in posterum vocabo. IIIº. Denique
ex eo, quod notiones communes, rerumque proprietatum ideas adæquatas
habemus (vide Coroll. Prop. 38 & 39 cum ejus Coroll. & Prop. 40
hujus); atque hunc rationem, & secundi generis
cognitionem vocabo. Præter hæc duo cognitionis genera datur, ut in
sequentibus ostendam, aliud tertium, quod scientiam intuitivam
vocabimus. Atque hoc cognoscendi genus procedit ab adæquata idea
essentiæ formalis quorundam Dei attributorum ad adæquatam cognitionem
essentiæ rerum. Hæc omnia unius rei exemplo explicabo. Dantur ex. gr.
tres numeri, ad quartum obtinendum, qui sit ad tertium, ut secundus ad
primum. Non dubitant mercatores secundum in tertium ducere, &
productum per primum dividere; quia scilicet ea, quæ a magistro absque
ulla demonstratione audiverunt, nondum tradiderunt oblivioni, vel quia id
sæpe in numeris simplicissimis experti sunt, vel ex vi Demonstrationis
Prop. 19 lib. 7 Euclid., nempe ex communi proprietate proportionalium. At
in numeris simplicissimis nihil horum opus est. Ex. gr. datis numeris 1,
2, 3 nemo non videt, quartum numerum proportionalem esse 6 atque hoc multo
clarius, quia ex ipsa ratione, quam primum ad secundum habere uno intuitu
videmus, ipsum quartum concludimus.
PROPOSITIO XLI
Cognitio primi generis unica est falsitatis causa, secundi
autem, & tertii est necessario vera.
Demonstratio
Ad primi
generis cognitionem illas omnes ideas diximus in præced. Schol.
pertinere, quæ sunt inadæquatæ, & confusæ; atque adeo (per Prop.
35 hujus) hæc cognitio unica est falsitatis causa. Deinde ad cognitionem
secundi, & tertii illas pertinere diximus, quæ sunt adæquatæ;
adeoque (per Prop. 34 hujus) est necessario vera.
Q.E.D.
PROPOSITIO XLII
Secundi, & tertii, & non primi generis cognitio docet
nos verum a falso distinguere.
Demonstratio
Hæc
Propositio per se patet. Qui enim inter verum, & falsum scit
distinguere, debet adæquatam veri, & falsi habere ideam, hoc est (per
Schol. 2 Prop. 40 hujus) verum, & falsum secundo, aut tertio
cognitionis genere cognoscere.
PROPOSITIO XLIII
Qui veram habet ideam, simul scit se veram habere ideam, nec de
rei veritate potest dubitare.
Demonstratio
Idea vera
in nobis est illa, quæ in Deo, quatenus per naturam Mentis humanæ
explicatur, est adæquata (per Coroll. Prop. 11 hujus). Ponamus itaque,
dari in Deo, quatenus per naturam Mentis humanæ explicatur, ideam
adæquatam A. Hujus ideæ debet necessario dari etiam in Deo idea,
quæ ad Deum eodem modo refertur, ac idea A (per Prop. 20 hujus,
cujus Demonstratio universalis est). At idea A ad Deum referri
supponitur, quatenus per naturam Mentis humanæ explicatur; ergo etiam
idea ideæ A ad Deum eodem modo debet referri, hoc est (per idem
Coroll. Prop. 11 hujus), hæc adæquata idea ideæ A erit in ipsa
Mente, quæ ideam adæquatam A habet; adeoque qui adæquatam habet
ideam, sive (per Prop. 34 hujus) qui vere rem cognoscit, debet simul suæ
cognitionis adæquatam habere ideam, sive veram cognitionem, hoc est (ut
per se manifestum), debet simul esse certus.
Q.E.D.
Scholium
In Scholio
Propositionis 21 hujus Partis explicui, quid sit idea ideæ; sed notandum,
præcedentem Propositionem per se satis esse manifestam. Nam nemo, qui
veram habet ideam, ignorat veram ideam summam certitudinem involvere;
veram namque habere ideam, nihil aliud significat, quam perfecte, sive
optime rem cognoscere; nec sane aliquis de hac re dubitare potest, nisi
putet, ideam quid mutum instar picturæ in tabula, & non modum
cogitandi esse, nempe ipsum intelligere; & quæso, quis scire potest,
se rem aliquam intelligere, nisi prius rem intelligat? hoc est, quis
potest scire, se de aliqua re certum esse, nisi prius de ea re certus sit?
Deinde quid idea vera clarius, & certius dari potest, quod norma sit
veritatis? Sane sicut lux seipsam, & tenebras manifestat, sic veritas
norma sui, & falsi est. Atque his me ad has quæstiones respondisse
puto; nempe, si idea vera, quatenus tantum dicitur cum suo ideato
convenire, a falsa distinguitur, nihil ergo realitatis, aut perfectionis
idea vera habet præ falsa (quandoquidem per solam denominationem
extrinsecam distinguuntur), & consequenter neque etiam homo, qui
veras, præ illo, qui falsas tantum ideas habet? Deinde unde fit, ut
homines falsas habeant ideas? Et denique, unde aliquis certo seire potest,
se ideas habere, quæ cum suis ideatis conveniant. Ad has, inquam,
quæstiones me jam respondisse puto. Nam quod ad differentiam inter ideam
veram, & falsam attinet, constat ex Propositione 35 hujus, illam ad
hanc sese habere, ut ens ad non-ens. Falsitatis autem causas a
Propositione 19 usque ad 35 cum ejus Scholio clarissime ostendi. Ex quibus
etiam apparet, quid homo, qui veras habet ideas, homini, qui non nisi
falsas habet, intersit. Quod denique ultimum attinet, nempe, undenam homo
scire potest se habere ideam, quæ cum suo ideato conveniat, id modo satis
superque ostendi ex hoc solo oriri, quod ideam habet, quæ cum suo deato
convenit, sive quod veritas sui sit norma. His adde, quod Mens nostra,
quatenus res vere percipit, pars est infiniti Dei intellectus (per Coroll.
Prop. 11 hujus); adeoque tam necesse est, ut Mentis claræ, &
distinctæ ideæ veræ sint, ac Dei ideæ.
PROPOSITIO XLIV
De natura Rationis non est res, ut contingentes, sed, ut
necessarias, contemplari.
Demonstratio
De natura
rationis est res vere percipere (per Prop. 41 hujus), nempe (per Axiom. 6
p. 1) ut in se sunt, hoc est (per Prop. 29 p. 1), non ut contingentes, sed
ut necessarias. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc
sequitur, a sola imaginatione pendere, quod res tam respectu præteriti,
quam futuri, ut contingentes contemplemur.
Scholium
Qua autem
ratione hoc fiat, paucis explicabo. Ostendimus supra (Prop. 17 hujus cum
ejus Coroll.) Mentem, quamvis res non existant, eas tamen semper, ut sibi
præsentes, imaginari, nisi causæ occurrant, quæ earum præsentem
existentiam secludant. Deinde (Prop. 18 hujus) ostendimus, quod, si Corpus
humanum semel a duobus corporibus externis simul affectum fuit, ubi Mens
postea eorum alterutrum imaginabitur, statim & alterius recordabitur,
hoc est, ambo, ut sibi præsentia, contemplabitur, nisi causæ occurrant,
quæ eorum præsentem existentiam secludant. Præterea nemo dubitat, quin
etiam tempus imaginemur, nempe, ex eo, quod corpora alia aliis tardius,
vel celerius, vel æque celeriter moveri imaginemur. Ponamus itaque
puerum, qui heri prima vice hora matutina viderit Petrum, meridiana autem
Paulum, & vespertina Simeonem, atque hodie iterum matutina hora
Petrum. Ex Propositione 18 hujus patet, quod simulac matutinam lucem
videt, illico solem eandem cæli, quam die præcedenti viderit, partem
percurrentem, sive diem integrum, & simul cum tempore matutino Petrum,
cum meridiano autem Paulum, & cum vespertino Simeonem imaginabitur,
hoc est, Pauli, & Simeonis existentiam cum relatione ad futurum tempus
imaginabitur; & contra, si hora vespertina Simeonem videat, Paulum,
& Petrum ad tempus præteritum referet, eosdem scilicet simul cum
tempore præterito imaginando; atque hæc eo constantius, quo sæpius eos
eodem hoc ordine viderit. Quod si aliquando contingat, ut alia quadam
vespera loco Simeonis, Jacobum videat, tum sequenti mane cum tempore
vespertino jam Simeonem, jam Jacobum, non vero ambos simul imaginabitur.
Nam alterutrum tantum, non autem ambos simul tempore vespertino vidisse
supponitur. Fluctuabitur itaque ejus imaginatio, & cum futuro tempore
vespertino jam hunc, jam illum imaginabitur, hoc est, neutrum certo, sed
utrumque contingenter futurum contemplabitur. Atque hæc imaginationis
fluctuatio eadem erit, si imaginatio rerum sit, quas eodem modo cum
relatione ad tempus præteritum, vel præsens contemplamur, &
consequenter res tam ad tempus præsens, quam ad præteritum, vel futurum
relatas, ut contingentes, imaginabimur.
Corollarium II
De
natura Rationis est res sub quadam æternitatis specie percipere.
Demonstratio
De natura
enim Rationis est res, ut necessarias, & non, ut contingentes,
contemplari (per Prop. præced.). Hanc autem rerum necessitatem (per Prop.
41 hujus) vere, hoc est (per Axiom. 6 p. 1), ut in se est, percipit. Sed
(per Prop. 16 p. 1) hæc rerum necessitas est ipsa Dei æternæ naturæ
necessitas; ergo de natura Rationis est res sub hac æternitatis specie
contemplari. Adde, quod fundamenta Rationis notiones sint (per Prop. 38
hujus), quæ illa explicant, quæ omnibus communia sunt, quæque (per
Prop. 37 hujus) nullius rei singularis essentiam explicant; quæque
propterea absque ulla temporis relatione, sed sub quadam æternitatis
specie debent concipi. Q.E.D.
PROPOSITIO XLV
Unaquæque cujuscunque corporis, vel rei singularis, actu
existentis, idea Dei æternam, & infinitam essentiam necessario
involvit.
Demonstratio
Idea rei
singularis, actu existentis, ipsius rei tam essentiam, quam existentiam
necessario involvit (per Coroll. Prop. 8 hujus): At res singulares (per
Prop. 15 p. 1) non possunt sine Deo concipi; sed, quia (per Prop. 6 hujus)
Deum pro causa habent, quatenus sub attributo consideratur, cujus res
ipsæ modi sunt, debent necessario earum ideæ (per Axiom. 4 p. 1) ipsarum
attributi conceptum, hoc est (per Defin. 6 p. 1), Dei æternam, &
infinitam essentiam involvere. Q.E.D.
Scholium
Hic per
existentiam non intelligo durationem, hoc est, existentiam, quatenus
abstracte concipitur, & tanquam quædam quantitatis species. Nam
loquor de ipsa natura existentiæ, quæ rebus singularibus tribuitur,
propterea quod ex æterna necessitate Dei naturæ infinita infinitis modis
sequuntur (vide Prop. 16 p. 1). Loquor, inquam, de ipsa existentia rerum
singularium, quatenus in Deo sunt. Nam, etsi unaquæque ab alia re
singulari determinetur ad certo modo existendum, vis tamen, qua unaquæque
in existendo perseverat, ex æterna necessitate naturæ Dei sequitur. Qua
de re vide Coroll. Prop. 24 p. 1.
PROPOSITIO XLVI
Cognitio æternæ, & infinitæ essentiæ Dei, quam
unaquæque idea involvit, est adæquata, & perfecta.
Demonstratio
Demonstratio præcedentis Propositionis Universalis est, &,
sive res, ut pars, sive, ut totum, consideretur, ejus idea, sive totius
sit, sive partis (per Prop. præced.), Dei æternam, & infinitam
essentiam involvet. Quare id, quod cognitionem æternæ, & infinitæ
essentiæ Dei dat, omnibus commune, & æque in parte, ac in toto est,
adeoque (per Prop. 38 hujus) erit hæc cognitio adæquata.
Q.E.D.
PROPOSITIO XLVII
Mens humana adæquatam habet cognitionem æternæ, &
infinitæ essentiæ Dei.
Demonstratio
Mens
humana ideas habet (per Prop. 22 hujus), ex quibus (per Prop. 23 hujus)
se, suumque Corpus (per Prop. 19 hujus), & (per Coroll. 1 Prop. 16
& per Prop. 17 hujus) corpora externa, ut actu existentia, percipit;
adcoque (per Prop: 45 & 46 hujus) cognitionem æternæ, &
infinitæ essentiæ Dei habet adæquatam.
Q.E.D.
Scholium
Hinc videmus,
Dei infinitam essentiam, ejusque æternitatem omnibus esse notam. Cum
autem omnia in Deo sint, & per Deum concipiantur, sequitur, nos ex
cognitione hac plurima posse deducere, quæ adæquate cognoscamus, atque
adeo tertium illud cognitionis genus formare, de quo diximus in Scholio 2
Propositionis 40 hujus Partis, & de cujus præstantia & utilitate
in Quinta Parte erit nobis dicendi locus. Quod autem homines non æque
claram Dei, ac notionum communium habeant cognitionem, inde fit, quod Deum
imaginari nequeant, ut corpora, & quod nomen Deus junxerunt
imaginibus rerum, quas videre solent; quod homines vix vitare possunt,
quia continuo a corporibus externis afficiuntur. Et profecto plerique
errores in hoc solo consistunt, quod scilicet nomina rebus non recte
applicamus. Cum enim aliquis ait, lineas, quæ ex centro circuli ad
ejusdem circumferentiam ducuntur, esse inæquales, ille sane aliud, tum
saltem, per circulum intelligit, quam Mathematici. Sic cum homines in
calculo errant, alios numeros in mente, alios in charta habent. Quare si
ipsorum Mentem spectes, non errant sane; videntur tamen errare, quia ipsos
in mente putamus habere numeros, qui in charta sunt. Si hoc non esset,
nihil eosdem errare crederemus; ut non credidi quendam errare, quem nuper
audivi clamantem, suum atrium volasse in gallinam vicini, quia scilicet
ipsius mens satis perspecta mihi videbatur. Atque hinc pleræque oriuntur
controversiæ, nempe, quia homines mentem suam non recte explicant, vel
quia alterius mentem male interpretantur. Nam revera, dum sibi maxime
contradicunt, vel eadem, vel diversa cogitant, ita ut, quos in alio
errores, & absurda esse putant, non sint.
PROPOSITIO XLVIII
In Mente nulla est absoluta, sive libera voluntas; sed Mens ad
hoc, vel illud volendum determinatur a causa, quæ etiam ab alia
determinata est, & hæc iterum ab alia, & sic in
infinitum.
Demonstratio
Mens
certus, & determinatus modus cogitandi est (per Prop. 11 hujus),
adeoque (per Coroll. 2 Prop. 17 p. 1) suarum actionum non potest esse
causa libera, sive absolutam facultatem volendi, & nolendi habere non
potest; sed ad hoc, vel illud volendum (per Prop. 28 p. 1) determinari
debet a causa, quæ etiam ab alia determinata est, & hæc iterum ab
alia, &c. Q.E.D.
Scholium
Eodem hoc modo
demonstratur in Mente nullam dari facultatem absolutam intelligendi,
cupiendi, amandi, &c. Unde sequitur, has, & similes facultates,
vel prorsus fictitias, vel nihil esse, præter entia Metaphysica, sive
universalia, quæ ex particularibus formare solemus. Adeo ut intellectus,
& voluntas ad hanc, & illam ideam, vel ad hanc, & illam
volitionem eodem modo sese habeant, ac lapideitas ad hunc, & illum
lapidem, vel ut homo ad Petrum, & Paulum. Causam autem, cur homines se
liberos esse putent, explicuimus in Appendice Partis Primæ. Verum,
antequam ulterius pergam, venit hic notandum, me per voluntatem
affirmandi, & negandi facultatem, non autem cupiditatem intelligere;
facultatem, inquam, intelligo, qua Mens, quid verum, quidve falsum sit,
affirmat, vel negat, & non cupiditatem, qua Mens res appetit, vel
aversatur. At postquam demonstravimus, has facultates notiones esse
universales, quæ a singularibus, ex quibus easdem formamus, non
distinguuntur, inquirendum jam est, an ipsæ volitiones aliquid sint,
præter ipsas rerum ideas. Inquirendum, inquam, est, an in Mente alia
affirmatio, & negatio detur præter illam, quam idea, quatenus idea
est, involvit, qua de re vide sequentem Propositionem, ut &
Definitionem 3 hujus, ne cogitatio in picturas incidat. Non enim per ideas
imagines, quales in fundo oculi, &, si placet, in medio cerebro
formantur, sed Cogitationis conceptus intelligo.
PROPOSITIO XLIX
In Mente nulla datur volitio, sive affirmatio, & negatio
præter illam, quam idea, quatenus idea est, involvit.
Demonstratio
In Mente
(per Prop. præced.) nulla datur absoluta facultas volendi, & nolendi,
sed tantum singulares volitiones, nempe hæc, & illa affirmatio, &
hæc, & illa negatio. Concipiamus itaque singularem aliquam
volitionem, nempe modum cogitandi, quo Mens affirmat, tres angulos
trianguli æquales esse duobus rectis. Hæc affirmatio conceptum, sive
ideam trianguli involvit, hoc est, sine idea trianguli non potest concipi.
Idem enim est, si dicam, quod A conceptum B debeat
involvere, ac quod A sine B non possit concipi. Deinde hæc
affirmatio (per Axiom. 3 hujus) non potest etiam sine idea trianguli esse.
Hæc ergo affirmatio sine idea trianguli nec esse, nec concipi potest.
Porro hæc trianguli idea, hanc eandem affirmationem involvere debet,
nempe, quod tres ejus anguli æquentur duobus rectis. Quare & vice
versa hæc trianguli idea, sine hac affirmatione nec esse, nec concipi
pottst, adeoque (per Defin. 2 hujus) hæc affirmatio ad essentiam ideæ
trianguli pertinet, nec aliud præter ipsam est. Et quod de hac volitione
diximus (quandoquidem eam ad libitum sumpsimus), dicendum etiam est de
quacunque volitione, nempe, quod præter ideam nihil sit.
Q.E.D.
Corollarium
Voluntas,
& intellectus unum, & idem sunt.
Demonstratio
Voluntas,
& intellectus nihil præter ipsas singulares volitiones, & ideas
sunt (per Prop. 48 hujus, & ejusdem Schol.). At singularis volitio,
& idea (per Prop. præced.) unum, & idem sunt, ergo voluntas,
& intellectus unum, & idem sunt.
Q.E.D.
Scholium
His causam,
quæ communiter erroris esse statuitur, sustulimus. Supra autem
ostendimus, falsitatem in sola privatione, quam ideæ mutilatæ, &
confusæ involvunt, consistere. Quare idea falsa, quatenus falsa est,
certitudinem non involvit. Cum itaque dicimus, hominem in falsis
acquiescere, nec de iis dubitare, non ideo ipsum certum esse, sed tantum
non dubitare dicimus, vel quod in falsis acquiescit, quia nullæ causæ
dantur, quæ efficiant, ut ipsius imaginatio fluctuetur. Qua de re vide
Scholium Propositionis 44 hujus Partis. Quantumvis igitur homo falsis
adhærere supponatur, nunquam tamen ipsum certum esse dicemus. Nam per
certitudinem quid positivum intelligimus (vide Prop. 43 hujus cum ejusdem
Schol.), non vero dubitationis privationem. At per certitudinis
privationem falsitatem intelligimus. Sed ad uberiorem explicationem
præcedentis Propositionis quædam monenda supersunt. Superest deinde, ut
ad objectiones, quæ in nostram hanc doctrinam objici possunt, respondeam;
& denique, ut omnem amoveam scrupulum, operæ pretium esse duxi, hujus
doctrinæ quasdam utilitates indicare. Quasdam, inquam; nam præcipuæ ex
iis, quæ in Quinta Parte dicemus, melius intelligentur.
Incipio igitur a primo, Lectoresque moneo, ut accurate
distinguant inter ideam, sive Mentis conceptum, & inter imagines
rerum, quas imaginamur. Deinde necesse est, ut distinguant inter ideas,
& verba, quibus res significamus. Nam quia hæc tria, imagines
scilicet, verba, & ideæ a multis vel plane confunduntur, vel non
satis accurate, vel denique non satis caute distinguuntur, ideo hanc de
voluntate doctrinam, scitu prorsus necessariam, tam ad speculationem, quam
ad vitam sapienter instituendam, plane ignorarunt. Quippe, qui putant
ideas consistere in imaginibus, quæ in nobis ex corporum occursu
formantur, sibi persuadent, ideas illas rerum, quarum similem nullam
imaginem formare possumus, non esse ideas, sed tantum figmenta, quæ ex
libero voluntatis arbitrio fingimus; ideas igitur, veluti picturas in
tabula mutas, aspiciunt, &, hoc præjudicio præoccupati, non vident,
ideam, quatenus idea est, affirmationem, aut negationem involvere. Deinde,
qui verba confundunt cum idea, vel cum ipsa affirmatione, quam idea
involvit, putant se posse contra id, quod sentiunt, velle; quando aliquid
solis verbis contra id, quod sentiunt, affirmant, aut negant. Hæc autem
præjudicia exuere facile is poterit, qui ad naturam cogitationis
attendit, quæ extensionis conceptum minime involvit; atque adeo clare
intelliget, ideam (quandoquidem modus cogitandi est) neque in rei alicujus
imagine, neque in verbis consistere. Verborum namque, & imaginum
essentia a solis motibus corporeis constituitur, qui cogitationis
conceptum minime involvunt. Atque hæc pauca de his monuisse sufficiat,
quare ad prædictas objectiones transeo.
Harum prima est, quod constare putant, voluntatem latius se extendere,
quam intellectum, atque adeo ab eodem diversam esse. Ratio autem, cur
putant, voluntatem latius se extendere, quam intellectum, est, quia se
experiri ajunt, se non majore assentiendi, sive affirmandi, & negandi
facultate indigere ad infinitis aliis rebus, quas non percipimus,
assentiendum, quam jam habemus, at quidem majore facultate intelligendi.
Distinguitur ergo voluntas ab intellectu, quod finitus hic sit, illa autem
infinita.
Secundo nobis objici potest,
quod experientia nihil clarius videatur docere, quam quod nostrum judicium
possumus suspendere, ne rebus, quas percipimus, assentiamur; quod hinc
etiam confirmatur, quod nemo dicitur decipi, quatenus aliquid percipit,
sed tantum, quatenus assentitur, aut dissentitur. Ex. gr. qui equum alatum
fingit, non ideo concedit dari equum alatum, hoc est, non ideo decipitur,
nisi simul concedat, dari equum alatum; nihil igitur clarius videtur
docere experientia, quam quod voluntas, sive facultas assentiendi libera
sit, & a facultate intelligendi diversa.
Tertio objici potest, quod una affirmatio non plus
realitatis videtur continere, quam alia, hoc est, non majore potentia
indigere videmur ad affirmandum, verum esse id, quod verum est, quam ad
aliquid, quod falsum est, verum esse affirmandum; at unam ideam plus
realitatis, sive perfectionis, quam aliam habere percipimus; quantum enim
objecta alia aliis præstantiora, tantum etiam eorum ideæ aliæ aliis
perfectiores sunt; ex quibus etiam constare videtur differentia inter
voluntatem, & intellectum.
Quarto
objici potest, si homo non operatur ex libertate voluntatis, quid ergo
fiet, si in æquilibrio sit, ut Buridani asina? Famene, & siti
peribit? Quod si concedam, viderer asinam, vel hominis statuam, non
hominem concipere; si autem negem, ergo seipsum determinabit, &
consequenter eundi facultatem, & faciendi quicquid velit, habet.
Præter hæc alia forsan possunt objici; sed quia inculcare non teneor,
quid unusquisque somniare potest, ad has objectiones tantum respondere
curabo, idque quam potero breviter.
Et
quidem ad primam dico, me concedere, voluntatem latius se extendere, quam
intellectum, si per intellectum claras tantummodo, & distinctas ideas
intelligant; sed nego voluntatem latius se extendere, quam perceptiones,
sive concipiendi facultatem; nec sane video, cur facultas volendi potius
dicenda est infinita, quam sentiendi facultas; sicut enim infinita (unum
tamen post aliud; nam infinita simul affirmare non possumus) eadem volendi
facultate possumus affirmare, sic etiam infinita corpora (unum nempe post
aliud) eadem sentiendi facultate possumus sentire, sive percipere. Quod si
dicant, infinita dari, quæ percipere non possumus? regero, nos ea ipsa
nulla cogitatione, & consequenter nulla volendi facultate posse
assequi. At dicunt, si Deus vellex efficere, ut ea etiam perciperemus,
majorem quidem facultatem percipiendi deberet nobis dare, sed non majorem,
quam dedit, volendi facultatem; quod idem est, ac si dicerent, quod si
Deus velit efficere, ut infinita alia entia intelligeremus, necesse quidem
esset, ut nobis daret majorem intellectum; sed non universaliorem entis
ideam, quam dedit, ad eadem infinita entia amplectendum. Ostendimus enim
voluntatem ens esse universale, sive ideam, qua omnes singulares
volitiones, hoc est, id, quod iis omnibus commune est, explicamus. Cum
itaque hanc omnium volitionum communem, sive universalem ideam facultatem
esse credant, minime mirum, si hanc facultatem ultra limites intellectus
in infinitum se extendere dicant. Universale enim æque de uno, ac de
pluribus, ac de infinitis individuis dicitur.
Ad secundam objectionem respondeo negando, nos liberam
habere potestatem judicium suspendendi. Nam cum dicimus, aliquem judicium
suspendere, nihil aliud dicimus, quam quod videt, se rem non adæquate
percipere. Est igitur judicii suspensio revera perceptio, & non libera
voluntas. Quod ut clare intelligatur, concipiamus puerum, equum alatum
imaginantem, nec aliud quicquam percipientem. Quandoquidem hæc imaginatio
equi existentiam involvit (per Coroll. Prop. 17 hujus), nec puer quicquam
percipit, quod equi existentiam tollat, ille necessario equum, ut
præsentem, contemplabitur; nec de ejus existentia poterit dubitare,
quamvis de eadem non sit certus. Atque hoc quotidie in somnis experimur,
nec credo aliquem esse, qui putet, se, dum somniat, liberam habere
potestatem suspendendi de iis, quæ somniat, judicium, efficiendique, ut
ea, quæ se videre somniat, non somniet; & nihilominus contingit, ut
etiam in somnis judicium suspendamus, nempe cum somniamus, nos somniare.
Porro concedo neminem decipi, quatenus percipit, hoc est, Mentis
imaginationes, in se consideratas, nihil erroris involvere concedo (vide
Schol. Prop. 17 hujus); sed nego, hominem nihil affirmare, quatenus
percipit. Nam quid aliud est equum alatum percipere, quam alas de equo
affirmare? Si enim Mens præter equum alatum nihil aliud perciperet,
eundem sibi præsentem contemplaretur, nec causam haberet ullam dubitandi
de ejusdem existentia, nec ullam dissentiendi facultatem, nisi imaginatio
equi alati juncta sit ideæ, quæ existentiam ejusdem equi tollit, vel
quod percipit, ideam equi alati, quam habet, esse inadæquatam, atque tum
vel ejusdem equi existentiam necessario negabit, vel de eadem necessario
dubitabit.
Atque his puto me ad tertiam
etiam objectionem respondisse, nempe, quod voluntas universale quid sit,
quod de omnibus ideis prædicatur; quodque id tantum significat, quod
omnibus ideis commune est, nempe affirmationem. Cujus propterea adæquata
essentia, quatenus sic abstracte concipitur, debet esse in unaquaque idea,
& hac ratione tantum in omnibus eadem; sed non quatenus consideratur
essentiam ideæ constituere; nam eatenus singulares affirmationes æque
inter se differunt, ac ipsæ ideæ. Ex. gr. affirmatio, quam idea circuli
ab illa, quam idea trianguli involvit, æque differt, ac idea circuli ab
idea trianguli. Deinde absolute nego, nos æquali cogitandi potentia
indigere ad affirmandum, verum esse id, quod verum est, quam ad
affirmandum, verum esse id, quod falsum est. Nam hæ duæ affirmationes,
si mentem spectes, se habent ad invicem, ut ens ad non-ens; nihil enim in
ideis positivum est, quod falsitatis formam constituit (vide Prop. 35
hujus cum ejus Schol. & Schol. Prop. 47 hujus). Quare hic apprime
venit notandum, quam facile decipimur, quando universalia cum
singularibus, & entia rationis, & abstracta cum realibus
confundimus.
Quod denique ad quartam
objectionem attinet, dico, me omnino concedere, quod homo in tali
æquilibrio positus (nempe qui nihil aliud percipit, quam sitim, &
famem, talem cibum, & talem potum, qui æque ab eo distant), fame,
& siti peribit. Si me rogant, an talis homo non potius asinus, quam
homo sit æstimandus? dico me nescire, ut etiam nescio, quanti æstimandus
sit ille, qui se pensilem facit, & quanti æstimandi sint pueri,
stulti, vesani, &c.
Superest tandem
indicare, quantum hujus doctrinæ cognitio ad usum vitæ conferat, quod
facile ex his animadvertemus. Nempe
Iº.
Quatenus docet nos ex solo Dei nutu agere, divinæque naturæ esse
participes, & eo magis, quo perfectiores actiones agimus, & quo
magis magisque Deum intelligimus. Hæc ergo doctrina, præterquam quod
animum omnimode quietum reddit, hoc etiam habet, quod nos docet, in quo
nostra summa felicitas, sive beatitudo consistit, nempe in sola Dei
cognitione, ex qua ad ea tantum agenda inducimur, quæ amor, & pietas
suadent. Unde clare intelligimus, quantum illi a vera virtutis
æstimatione aberrant, qui pro virtute, & optimis actionibus, tanquam
pro summa servitute, summis præmiis a Deo decorari exspectant, quasi ipsa
virtus, Deique servitus non esset ipsa felicitas, & summa
libertas.
IIº. Quatenus docet, quomodo
circa res fortunæ, sive quæ in nostra potestate non sunt, hoc est, circa
res, quæ ex nostra natura non sequuntur, nos gerere debeamus; nempe
utramque fortunæ faciem æquo animo exspectare; & ferre: nimirum,
quia omnia ab æterno Dei decreto eadem necessitate sequuntur, ac ex
essentia trianguli sequitur, quod tres ejus anguli sunt æquales duobus
rectis.
IIIº. Confert hæc doctrina ad
vitam socialem, quatenus docet, neminem odio habere, contemnere, irridere,
nemini irasci, invidere. Præterea quatenus docet, ut unusquisque suis sit
contentus, & proximo auxilio, non ex muliebri misericordia,
partialitate, neque superstitione, sed ex solo rationis ductu, prout
scilicet tempus, & res postulat, ut in Quarta Parte ostendam.
IVº. Denique confert etiam hæc doctrina non
parum ad communem societatem: quatenus docet, qua ratione cives gubernandi
sint, & ducendi, nempe non ut serviant, sed ut libere ea, quæ optima
sunt, agant.
Atque his, quæ in hoc Schol.
agere constitueram, absolvi, & eo finem huic nostræ Secundæ Parti
impono, in qua puto me naturam Mentis humanæ, ejusque proprietates satis
prolixe, & quantum rei, difficultas fert, clare explicuisse, atque
talia tradidisse, ex quibus multa præclara, maxime utilia, & cognitu
necessaria concludi possunt, ut panim ex sequentibus constabit.
Finis Secundae Partis.
|
|