|
|
- E t h i c a
o r d i n e g e o m e t r i c o
d e m o n s t r a t a
E t h i c e s p a r s p r i m a
D e D e o
- ______________________________________
- DEFINITIONES
I. Per causam sui intelligo id, cujus essentia involvit
existentiam, sive id, cujus natura non potest concipi, nisi existens.
II. Ea res dicitur in suo genere finita, quæ alia ejusdem
naturæ terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia aliud
semper majus concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione terminatur. At
corpus non terminatur cogitatione, nec cogitatio corpore.
III. Per substantiam intelligo id, quod in se est, & per se
concipitur: hoc est id, cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei,
a quo formari debeat.
IV. Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia
percipit, tanquam ejusdem essentiam consticuens.
V. Per modum intelligo substantiæ affectiones, sive id, quod in
alio est, per quod etiam concipitur.
VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est,
substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque æternam,
& infinitam essentiam exprimit.
Explicatio
Dico absolute infinitum, non autem in
suo genere; quicquid enim in suo genere tantum infinitum est, infinita
de eo attributa negare possumus; quod autem absolute infinitum est, ad
ejus essentiam pertinet, quicquid essentiam exprimit, & negationem
nullam involvit.
VII. Ea res libera dicitur, quæ ex sola suæ naturæ
necessitate existit, & a se sola ad agendum determinatur:
Necessaria autem, vel potius coacta, quæ ab alio
determinatur ad existendum, & operandum certa, ac determinata ratione.
VIII. Per æternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex
sola rei æternæ definitione necessario sequi concipitur.
Explicatio
Talis enim existentia, ut æterna veritas,
sicut rei essentia, concipitur, proptereaque per durationem, aut tempus
explicari non potest, tametsi duratio principio, & fine carere
concipiatur.
AXIOMATA
I. Omnia, quæ sunt, vel in se, vel in alio sunt.
II. Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet.
III. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, &
contra, si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus
sequatur.
IV. Effectus cognitio a cognitione causæ dependet, & eandem
involvit.
V. Quæ nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem
intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non
involvit.
VI. Idea vera debet cum suo ideato convenire.
VII. Quicquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non
involvit existentiam.
PROPOSITIO I
Substantia
prior est natura suis affectionibus.
Demonstratio
Patet ex Definitione 3
& 5.
PROPOSITIO II
Duæ
substantiæ, diversa attributa habentes, nihil inter se commune
habent.
Demonstratio
Patet etiam ex Defin. 3.
Unaquæque enim in se debet esse, & per se debet concipi, sive
conceptus unius conceptum alterius non involvit.
PROPOSITIO III
Quæ res
nihil commune inter se habent, earum una alterius causa esse non
potest.
Demonstratio
Si nihil commune cum se
invicem habent, ergo (per Axiom. 5) nec per se invicem possunt intelligi;
adeoque (per Axiom. 4) una alterius causa esse non potest.
Q.E.D.
PROPOSITIO IV
Duæ, aut
plures res distinctæ, vel inter se distinguuntur ex diversitate
attributorum substantiarum, vel ex diversitate earundem affectionum.
Demonstratio
Omnia, quæ sunt, vel in
se, vel in alio sunt (per Axiom. 1), hoc est (per Defin. 3 & 5) extra
intellectum nihil datur præter substantias, earumque affectiones. Nihil
ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui inter se
possunt præter substantias, sive quod idem est (per Defin. 4) earum
attributa, earumque affectiones. Q.E.D.
PROPOSITIO V
In rerum natura non possunt dari duæ, aut plures substantiæ
ejusdem naturæ, sive attributi.
Demonstratio
Si darentur plures
distinctæ, deberent inter se distingui, vel ex diversitate attributorum,
vel ex diversitate affectionum (per Prop. præced.). Si tantum ex
diversitate attributorum, concedetur ergo, non dari, nisi unam ejusdem
attributi. At si ex diversitate affectionum, cum substantia sit prior
natura suis affectionibus (per Prop. 1), depositis ergo affectionibus,
& in se considerata, hoc est (per Defin. 3 & Axiom. 6) vere
considerata, non poterit concipi ab alia distingui, hoc est (per Prop.
præced.) non poterunt dari plures, sed tantum una.
Q.E.D.
PROPOSITIO VI
Una
substantia non potest produci ab alia substantia.
Demonstratio
In rerum natura non
possunt dari duæ substantiæ ejusdem attributi (per Prop. præced.), hoc
est (per Prop. 2), quæ aliquid inter se commune habent. Adeoque (per
Prop. 3) una alterius causa esse nequit, sive ab alia non potest produci.
Q.E.D.
Corollarium
Hinc sequitur substantiam ab alio produci non
posse. Nam in rerum natura nihil datur præter substantias, earumque
affectiones, ut patet ex Axiom. 1 & Defin. 3 & 5. Atqui a
substantia produci non potest (per Prop. præced.). Ergo substantia
absolute ab alio produci non potest. Q.E.D.
Aliter
Demonstratur hoc etiam facilius ex absurdo
contradictorio. Nam si substantia ab alio posset produci, ejus cognitio a
cognitione suæ causæ deberet pendere (per Axiom. 4); adeoque (per Defin.
3) non esset substantia.
PROPOSITIO VII
Ad naturam
substantiæ pertinet existere.
Demonstratio
Substantia non potest
produci ab alio (per Coroll. Prop. præced.); erit itaque causa sui, id
est (per Defin. 1), ipsius essentia involvit necessario existentiam, sive
ad ejus naturam pertinet existere. Q.E.D.
PROPOSITIO VIII
Omnis
substantia est necessario infinita.
Demonstratio
Substantia unius
attributi non, nisi unica, existit (per Prop. 5), & ad ipsius naturam
pertinet existere (per Prop. 7). Erit ergo de ipsius natura, vel finita,
vel infinita existere. At non finita. Nam (per Defin. 2) deberet terminari
ab alia ejusdem naturæ, quæ etiam necessario deberet existere (per Prop.
7); adeoque darentur duæ substantiæ ejusdem attributi, quod est absurdum
(per Prop. 5). Existit ergo infinita. Q.E.D.
Scholium I
Cum finitum esse revera sit ex parte negatio,
& infinitum absoluta affirmatio existentiæ alicujus naturæ, sequitur
ergo ex sola Prop. 7 omnem substantiam debere esse infinitam.
Scholium II
Non dubito, quin omnibus, qui de rebus confuse
judicant, nec res per primas suas causas noscere consueverunt, difficile
sit, demonstrationem Prop. 7 concipere; nimirum quia
non distinguunt inter modificationes substantiarum, & ipsas
substantias, neque sciunt, quomodo res producuntur. Unde fit, ut
principium, quod res naturales habere vident, substantiis affingant; qui
enim veras rerum causas ignorant, omnia confundunt, & sine ulla mentis
repugnantia tam arbores, quam homines, loquentes fingunt, & homines
tam ex lapidibus, quam ex semine, formari, &, quascunque formas in
alias quascunque mutari, imaginantur. Sic etiam, qui naturam divinam cum
humana confundunt, facile Deo affectus humanos tribuunt, præsertim
quamdiu etiam ignorant, quomodo affectus in mente producuntur. Si autem
homines ad naturam substantiæ attenderent, minime de veritate Prop. 7
dubitarent; imo hæc Prop. omnibus axioma esset, & inter notiones
communes numeraretur. Nam per substantiam intelligerent id, quod in se
est, & per se concipitur, hoc est, id, cujus cognitio non indiget
cognitione alterius rei. Per modificationes autem id, quod in alio est,
& quarum conceptus a conceptu rei, in qua sunt, formatur: quocirca
modificationum non existentium veras ideas possumus habere; quandoquidem,
quamvis non existant actu extra intellectum, earum tamen essentia ita in
alio comprehenditur, ut per idem concipi possint. Verum substantiarum
veritas extra intellectum non est, nisi in se ipsis, quia per se
concipiuntur. Si quis ergo diceret, se claram, & distinctam, hoc est,
veram ideam substantiæ habere, & nihilominus dubitare, num talis
substantia existat, idem hercle esset, ac si diceret, se veram habere
ideam, & nihilominus dubitare, num falsa sit (ut satis attendenti fit
manifestum); vel, si quis statuat, substantiam creari, simul statuit,
ideam falsam factam esse veram, quo sane nihil absurdius concipi potest;
adeoque fatendum necessario est, substantiæ existentiam, sicut ejus
essentiam, æternam esse veritatem. Atque hinc alio modo concludere
possumus, non dari, nisi unicam, ejusdem naturæ, quod hic ostendere,
operæ pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine faciam, notandum est, I.
veram uniuscujusque rei definitionem nihil involvere, neque exprimere
præter rei definitæ naturam. Ex quo sequitur hoc II., nempe nullam
definitionem certum aliquem numerum individuorum involvere, neque
exprimere, quandoquidem nihil aliud exprimit, quam naturam rei definitæ.
Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit, quam simplicem naturam
trianguli; at non certum aliquem triangulorum numerum. III. Notandum, dari
necessario uniuscujusque rei existentis certam aliquam causam, propter
quam existit. IV. Denique notandum, hanc causam, propter quam aliqua res
existit, vel debere contineri in ipsa natura, & definitione rei
existentis (nimirum quod ad ipsius naturam pertinet existere), vel debere
extra ipsam dari. His positis sequitur, quod, si in natura certus aliquis
numerus individuorum existat, debeat necessario dari causa, cur illa
individua, & cur non plura, nec pauciora existunt. Si ex. gr. in rerum
natura 20 homines existant (quos, majoris perspicuitatis causa, suppono
simul existere, nec alios antea in natura exstitisse), non satis erit (ut
scilicet rationem reddamus, cur 20 homines existant) causam naturæ
humanæ in genere ostendere; sed insuper necesse erit, causam ostendere,
cur non plures, nec pauciores, quam 20 existant; quandoquidem (per Notam
III) uniuscujusque debet necessario dari causa, cur existat. At hæc causa
(per Notam II & III) non potest in ipsa natura humana contineri,
quandoquidem vera hominis definitio numerum vicenarium non involvit;
adeoque (per Notam IV) causa, cur hi viginti homines existunt, &
consequenter cur unusquisque existit, debet necessario extra unumquemque
dari, & propterea absolute concludendum, omne id, cujus naturæ plura
individua existere possunt, debere necessario, ut existant, causam
externam habere. Jam quoniam ad naturam substantiæ (per jam ostensa in
hoc Schol.) pertinet existere, debet ejus definitio necessariam
existentiam involvere, & consequenter ex sola ejus definitione debet
ipsius existentia concludi. At ex ipsius definitione (ut jam ex Nota II
& III ostendimus) non potest sequi plurium substantiarum existentia;
sequitur ergo ex ea necessario, unicam tantum ejusdem naturæ existere, ut
proponebatur.
PROPOSITIO IX
Quo plus
realitatis, aut esse unaquæque res habet, eo plura attributa ipsi
competunt.
Demonstratio
Patet ex Defin. 4.
PROPOSITIO X
Unumquodque
unius substantiæ attributum per se concipi debet.
Demonstratio
Attributum enim est id,
quod intellectus de substantia percipit, tanquam ejus essentiam
constituens (per Defin. 4), adeoque (per Defin. 3) per se concipi debet.
Q.E.D.
Scholium
Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa
realiter distincta concipiantur, hoc est, unum sine ope alterius, non
possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia, sive duas diversas
substantias constituere; id enim est de natura substantiæ, ut unumquodque
ejus attributorum per se concipiatur; quandoquidem omnia, quæ habet,
attributa simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab alio produci potuit;
sed unumquodque realitatem, sive esse substantiæ exprimit. Longe ergo
abest, ut absurdum sit, uni substantiæ plura attributa tribuere; quin
nihil in natura clarius, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo
debeat concipi, &, quo plus realitatis, aut esse habeat, eo plura
attributa, quæ & necessitatem, sive æternitatem, & infinitatem
exprimunt, habeat; & consequenter nihil etiam clarius, quam quod ens
absolute infinitum necessario sit definiendum (ut Defin. 6 tradidimus)
ens, quod constat infinitis attributis, quorum unumquodque æternam, &
infinitam certam essentiam exprimit. Si quis autem jam quærit, ex quo
ergo signo diversitatem substantiarum poterimus dignoscere, legat
sequentes Propositiones, quæ ostendunt in rerum natura non, nisi unicam
substantiam, existere, eamque absolute infinitam esse, quapropter id
signum frustra quæreretur.
PROPOSITIO XI
Deus, sive
substantia constans infinitis attributis, quorum unumquodque æternam,
& infinitam essentiam exprimit, necessario existit.
Demonstratio
Si negas, concipe, si
fieri potest, Deum non existere. Ergo (per Axiom. 7) ejus essentia non
involvit existentiam. Atqui hoc (per Prop. 7) est absurdum: Ergo Deus
necessario existit. Q.E.D.
Aliter
Cujuscunque rei assignari debet causa, seu ratio,
tam cur existit, quam cur non existit. Ex. gr. si triangulus existit,
ratio, seu causa dari debet, cur existit; si autem non existit, ratio
etiam, seu causa dari debet, quæ impedit, quominus existat, sive quæ
ejus existentiam tollat. Hæc vero ratio, seu causa, vel in natura rei
contineri debet, vel extra ipsam. Ex. gr. rationem, cur circulus quadratus
non existat, ipsa ejus natura indicat; nimirum, quia contradictionem
involvit. Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam ejus natura
sequitur, quia scilicet existentiam involvit (vide Prop. 7). At ratio, cur
circulus, vel triangulus existit, vel cur non existit, ex eorum natura non
sequitur, sed ex ordine universæ naturæ corporeæ; ex eo enim sequi
debet, vel jam triangulum necessario existere, vel impossibile esse, ut
jam existat. Atque hæc per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id
necessario existere, cujus nulla ratio, nec causa datur, quæ impedit,
quominus existat. Si itaque nulla ratio, nec causa dari possit, quæ
impedit, quominus Deus existat, vel quæ ejus existentiam tollat, omnino
concludendum est, eundem necessario existere. At si talis ratio, seu causa
daretur, ea, vel in ipsa Dei natura, vel extra ipsam dari deberet, hoc
est, in alia substantia alterius naturæ. Nam si ejusdem naturæ esset, eo
ipso concederetur dari Deum. At substantia, quæ alterius esset naturæ,
nihil cum Deo commune habere (per Prop. 2), adeoque neque ejus existentiam
ponere, neque tollere posset. Cum igitur ratio, seu causa, quæ divinam
existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit
necessario dari, siquidem non existit, in ipsa ejus natura, quæ propterea
contradictionem involveret. Atqui hoc de Ente absolute infinito, &
summe perfecto affirmare, absurdum est; ergo nec in Deo, nec extra Deum
ulla causa, seu ratio datur, quæ ejus existentiam tollat, ac proinde Deus
necessario existit. Q.E.D.
Aliter
Posse non existere impotentia est, & contra
posse existere potentia est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam
necessario existit, non nisi entia finita sunt, sunt ergo entia finita
potentiora Ente absolute infinito: atque hoc (ut per se notum) absurdum
est; ergo vel nihil existit, vel Ens absolute infinitum necessario etiam
existit. Atqui nos, vel in nobis, vel in alio, quod necessario existit,
existimus (vide Axiom. 1 & Prop. 7). Ergo Ens absolute infinitum, hoc
est (per Defin. 6), Deus necessario existit. Q.E.D.
Scholium
In hac ultima Demonstratione Dei existentiam a
posteriori ostendere volui, ut Demonstratio facilius perciperetur; non
autem propterea, quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia a priori non
sequatur. Nam, cum posse existere potentia sit, sequitur, quo plus
realitatis alicujus rei naturæ competit, eo plus virium a se habere, ut
existat; adeoque Ens absolute infinitum, sive Deum infinitam absolute
potentiam existendi a se habere, qui propterea absolute existit. Multi
tamen forsan non facile hujus demonstrationis evidentiam videre poterunt,
quia assueti sunt, eas solummodo res contemplari, quæ a causis externis
fluunt; & ex his, quæ cito fiunt, hoc est, quæ facile existunt, eas
etiam facile perire vident, & contra eas res factu difficiliores
judicant, hoc est, ad existendum non adeo faciles, ad quas plura pertinere
concipiunt. Verum, ut ab his præjudiciis liberentur, non opus habeo hic
ostendere, qua ratione hoc enunciatum, quod cito fit, cito perit,
verum sit, nec etiam, an respectu totius naturæ omnia æque facilia sint,
an secus. Sed hoc tantum notare sufficit, me hic non loqui de rebus, quæ
a causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quæ (per Prop. 6) a
nulla causa externa produci possunt. Res enim, quæ a causis externis
fiunt, sive eæ multis partibus constent, sive paucis, quicquid
perfectionis, sive realitatis habent, id omne virtuti causæ externæ
debetur, adeoque earum existentia ex sola perfectione causæ externæ, non
autem suæ oritur. Contra, quicquid substantia perfectionis habet, nulli
causæ externæ debetur; quare ejus etiam existentia ex sola ejus natura
sequi debet, quæ proinde nihil aliud est, quam ejus essentia. Perfectio
igitur rei existentiam non tollit, sed contra ponit; imperfectio autem
contra eandem tollit, adeoque de nullius rei existentia certiores esse
possumus, quam de existentia Entis absolute infiniti, seu perfecti, hoc
est, Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit,
absolutamque perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de
ipsius existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat, quod
mediocriter attendenti perspicuum fore credo.
PROPOSITIO XII
Nullum
substantiæ attributum potest vere concipi, ex quo sequatur, substantiam
posse dividi.
Demonstratio
Partes enim, in quas
substantia, sic concepta, divideretur, vel naturam substantiæ retinebunt,
vel non. Si primum, tum (per Prop. 8) unaquæque pars debebit esse
infinita, & (per Prop. 6) causa sui, & (per Prop. 5) constare
debebit ex diverso attributo, adeoque ex una substantia plures constitui
poterunt, quod (per Prop. 6) est absurdum. Adde, quod partes (per Prop. 2)
nihil commune cum suo toto haberent, & totum (per Defin. 4 & Prop.
10) absque suis partibus, & esse, & concipi posset, quod absurdum
esse, nemo dubitare poterit. Si autem secundum ponatur, quod scilicet
partes naturam substantiæ non retinebunt; ergo, cum tota substantia in
æquales partes esset divisa, naturam substantiæ amitteret, & esse
desineret, quod (per Prop. 7) est absurdum.
PROPOSITIO XIII
Substantia
absolute infinita est indivisibilis.
Demonstratio
Si enim divisibilis
esset, partes, in quas divideretur, vel naturam substantiæ absolute
infinitæ retinebunt, vel non. Si primum, dabuntur ergo plures substantiæ
ejusdem naturæ, quod (per Prop. 5) est absurdum. Si secundum ponatur,
ergo (ut supra) poterit substantia absolute infinita desinere esse, quod
(per Prop. 11) est etiam absurdum.
Corollarium
Ex his sequitur, nullam substantiam, &
consequenter nullam substantiam corpoream, quatenus substantia est, esse
divisibilem.
Scholium
Quod substantia sit indivisibilis, simplicius ex
hoc solo intelligitur, quod natura substantiæ non potest concipi, nisi
infinita, & quod per partem substantiæ nihil aliud intelligi potest,
quam substantia finita, quod (per Prop. 8) manifestam contradictionem
implicat.
PROPOSITIO XIV
Præter Deum
nulla dari, neque concipi potest substantia.
Demonstratio
Cum Deus sit ens
absolute infinitum, de quo nullum attributum, quod essentiam substantiæ
exprimit, negari potest (per Defin. 6), isque necessario existat (per
Prop. 11), si aliqua substantia præter Deum daretur, ea explicari deberet
per aliquod attributum Dei, sicque duæ substantiæ ejusdem attributi
existerent, quod (per Prop. 5) est absurdum; adeoque nulla substantia
extra Deum dari potest, & consequenter non etiam concipi. Nam si
posset concipi, deberet necessario concipi, ut existens; atqui hoc (per
primam partem hujus Demonstrat.) est absurdum. Ergo extra Deum nulla dari,
neque concipi potest substantia. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc clarissime sequitur Iº. Deum esse
unicum, hoc est (per Defin. 6) in rerum natura non, nisi unam substantiam,
dari, eamque absolute infinitam esse, ut in Scholio Prop. 10 jam innuimus.
Corollarium II
Sequitur IIº. rem extensam, & rem
cogitantem, vel Dei attributa esse, vel (per Axiom. 1) affectiones
attributorum Dei.
PROPOSITIO XV
Quicquid est,
in Deo est, & nihil sine Deo esse, neque concipi potest.
Demonstratio
Præter Deum nulla
datur, neque concipi potest substantia (per Prop. 14), hoc est (per Defin.
3) res, quæ in se est, & per se concipitur. Modi autem (per Defin. 5)
sine substantia nec esse, nec concipi possunt; quare hi in sola divina
natura esse, & per ipsam solam concipi possunt. Atqui præter
substantias, & modos nil datur (per Axiom. 1). Ergo nihil sine Deo
esse, neque concipi potest. Q.E.D.
Scholium
Sunt, qui Deum instar hominis corpore, &
mente constantem, atque passionibus obnoxium fingunt; sed, quam longe hi a
vera Dei cognitione aberrent, satis ex jam demonstratis constat. Sed hos
mitto: nam omnes, qui naturam divinam aliquo modo contemplati sunt, Deum
esse corporeum, negant. Quod etiam optime probant ex eo, quod per corpus
intelligimus quamcunque quantitatem, longam, latam, & profundam, certa
aliqua figura terminatam, quo nihil absurdius de Deo, ente scilicet
absolute infinito, dici potest. Attamen interim aliis rationibus, quibus
hoc idem demonstrare conantur, clare ostendunt, se substantiam ipsam
corpoream, sive extensam a natura divina omnino removere, atque ipsam a
Deo creatam statuunt. Ex qua autem divina potentia creari potuerit,
prorsus ignorant; quod clare ostendit, illos id, quod ipsimet dicunt, non
intelligere. Ego saltem satis clare, meo quidem judicio, demonstravi (vide
Coroll. Prop. 6 & Schol. 2 Prop. 8) nullam substantiam ab alio posse
produci, vel creari. Porro Prop. 14 ostendimus, præter Deum nullam dari,
neque concipi posse substantiam; atque hinc conclusimus, substantiam
extensam unum ex infinitis Dei attributis esse. Verum, ad pleniorem
explicationem, adversariorum argumenta refutabo, quæ omnia huc redeunt.
Primo, quod substantia corporea, quatenus substantia, constat, ut putant,
partibus; & ideo eandem infinitam posse esse, & consequenter, ad
Deum pertinere posse, negant. Atque hoc multis exemplis explicant, ex
quibus unum, aut alterum afferam. Si substantia corporea, ajunt, est
infinita, concipiatur in duas partes dividi; erit unaquæque pars, vel
finita, vel infinita. Si illud, componitur ergo infinitum ex duabus
partibus finitis, quod est absurdum. Si hoc, datur ergo infinitum duplo
majus alio infinito, quod etiam est absurdum. Porro, si quantitas infinita
mensuratur partibus pedes æquantibus, infinitis talibus partibus constare
debebit, ut &, si partibus mensuretur digitos æquantibus; ac
propterea unus numerus infinitus erit duodecies major alio infinito. Denique, si ex uno
puncto infinitæ cujusdam quantitatis concipiatur, duas
lineas, ut AB, AC, certa, ac determinata in initio distantia
in infinitum protendi; certum est, distantiam
inter B & C continuo augeri, & tandem ex determinata
indeterminabilem fore. Cum igitur hæc absurda sequantur, ut putant, ex
eo, quod quantitas infinita supponitur: inde concludunt, substantiam
corpoream debere esse finitam, & consequenter ad Dei essentiam non
pertinere. Secundum argumentum petitur etiam a summa Dei perfectione. Deus
enim, inquiunt, cum sit ens summe perfectum, pati non potest: atqui
substantia corporea, quandoquidem divisibilis est, pati potest; sequitur
ergo, ipsam ad Dei essentiam non pertinere. Hæc sunt, quæ apud
scriptores invenio argumenta, quibus ostendere conantur, substantiam
corpoream divina natura indignam esse, nec ad eandem posse pertinere.
Verumenimvero, si quis recte attendat, me ad hæc jam respondisse
comperiet; quandoquidem hæc argumenta in eo tantum fundantur, quod
substantiam corpoream ex partibus componi supponunt, quod jam (Prop. 12
cum Coroll. Prop. 13) absurdum esse ostendi. Deinde si quis rem recte
perpendere velit, videbit, omnia illa absurda (siquidem omnia absurda
sunt, de quo jam non dispuro), ex quibus concludere volunt, substantiam
extensam finitam esse, minime ex eo sequi, quod quantitas infinita
supponatur: sed quod quantitatem infinitam mensurabilem, & ex partibus
finitis conflari supponunt; quare ex absurdis, quæ inde sequuntur, nihil
aliud concludere possunt, quam quod quantitas infinita non sit
mensurabilis, & quod ex partibus finitis conflari non possit. Atque
hoc idem est, quod nos supra (Prop. 12 &c.) jam demonstravimus. Quare
telum, quod in nos intendunt, in se ipsos revera conjiciunt. Si igitur
ipsi ex suo hoc absurdo concludere tamen volunt, substantiam extensam
debere esse finitam, nihil aliud hercle faciunt, quam si quis ex eo, quod
finxit circulum quadrati proprietates habere, concludit, circulum non
habere centrum, ex quo omnes ad circumferentiam ductæ lineæ sunt
æquales. Nam substantiam corpoream, quæ non nisi infinita, non nisi
unica, & non nisi indivisibilis potest concipi (vide Prop. 8, 5 &
12), eam ipsi ad concludendum, eandem esse finitam, ex partibus finitis
conflari, & multiplicem esse, & divisibilem, concipiunt. Sic etiam
alii, postquam fingunt, lineam ex punctis componi, multa sciunt invenire
argumenta, quibus ostendant, lineam non posse in infinitum dividi. Et
profecto, non minus absurdum est ponere, quod substantia corporea ex
corporibus, sive partibus componatur, quam quod corpus ex superficiebus,
superficies ex lineis, lineæ denique ex punctis componantur. Atque hoc
omnes, qui claram rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, &
imprimis ii, qui negant, dari vacuum. Nam si substantia corporea ita
posset dividi, ut ejus partes realiter distinctæ essent, cur ergo una
pars non posset annihilari, manentibus reliquis, ut ante, inter se
connexis? & cur omnes ita aptari debent, ne detur vacuum? Sane rerum,
quæ realiter ab invicem distinctæ sunt, una sine alia esse, & in suo
statu manere potest. Cum igitur vacuum in natura non detur (de quo alias),
sed omnes partes ita concurrere debent, ne detur vacuum, sequitur hinc
etiam, easdem non posse realiter distingui, hoc est, substantiam
corpoream, quatenus substantia est, non posse dividi. Si quis tamen jam
quærat, cur nos ex natura ita propensi simus ad dividendam quantitatem?
ei respondeo, quod quantitas duobus modis a nobis concipitur, abstracte
scilicet, sive superficialiter, prout nempe ipsam imaginamur, vel ut
substantia, quod a solo intellectu fit. Si itaque ad quantitatem
attendimus, prout in imaginatione est, quod sæpe, & facilius a nobis
fit, reperietur finita, divisibilis, & ex partibus conflata; si autem
ad ipsam, prout in intellectu est, attendimus, & eam, quatenus
substantia est, concipimus, quod difficillime fit, tum, ut jam satis
demonstravimus, infinita, unica, & indivisibilis reperietur. Quod
omnibus, qui inter imaginationem, & intellectum distinguere sciverint,
satis manifestum erit: Præcipue si ad hoc etiam attendatur, quod materia
ubique eadem est, nec partes in eadem distinguuntur, nisi quatenus
materiam diversimode affectam esse concipimus, unde ejus partes modaliter
tantum distinguuntur, non autem realiter. Ex. gr. aquam, quatenus aqua
est, dividi concipimus, ejusque partes ab invicem separari; at non,
quatenus substantia est corporea; eatenus enim neque separatur, neque
dividitur. Porro aqua, quatenus aqua, generatur, & corrumpitur; at,
quatenus substantia, nec generatur, nec corrumpitur. Atque his me ad
secundum argumentum etiam respondisse puto: quandoquidem id in eo etiam
fundatur, quod materia, quatenus substantia, divisibilis sit, & ex
partibus confletur. Et quamvis hoc non esset, nescio, cur divina natura
indigna esset: quandoquidem (per Prop. 14) extra Deum nulla substantia
dari potest, a qua ipsa pateretur. Omnia, inquam, in Deo sunt, &
omnia, quæ fiunt, per solas leges infinitæ Dei naturæ fiunt, & ex
necessitate ejus essentiæ (ut mox ostendam) sequuntur; quare nulla
ratione dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam extensam divina
natura indignam esse; tametsi divisibilis supponatur, dummodo æterna,
& infinita concedatur. Sed de his impræsentiarum satis.
PROPOSITIO XVI
Ex
necessitate divinæ naturæ, infinita infinitis modis (hoc est, omnia,
quæ sub intellectum infinitum cadere possunt) sequi debent.
Demonstratio
Hæc Propositio
unicuique manifesta esse debet, si modo ad hoc attendat, quod ex data
cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus concludit,
quæ revera ex eadem (hoc est, ipsa rei essentia) necessario sequuntur,
& eo plures, quo plus realitatis rei definitio exprimit, hoc est, quo
plus realitatis rei definitæ essentia involvit. Cum autem natura divina
infinita absolute attributa habeat (per Defin. 6), quorum etiam
unumquodque infinitam essentiam in suo genere exprimit, ex ejusdem ergo
necessitate infinita infinitis modis (hoc est, omnia, quæ sub intellectum
infinitum cadere possunt) necessario sequi debent.
Q.E.D.
Corollarium I
Hinc sequitur, Iº. Deum omnium rerum, quæ
sub intellectum infinitum cadere possunt, esse causam efficientem.
Corollarium II
Sequitur IIº. Deum causam esse per se, non
vero per accidens.
Corollarium III
Sequitur IIIº. Deum esse absolute causam
primam.
PROPOSITIO XVII
Deus ex
solis suæ naturæ legibus, & a nemine coactus agit.
Demonstratio
Ex sola divinæ naturæ
necessitate, vel (quod idem est) ex solis ejusdem naturæ legibus,
infinita absolute sequi, modo Prop. 16 ostendimus; & Prop. 15
demonstravimus, nihil sine Deo esse, nec concipi posse, sed omnia in Deo
esse; quare nihil extra ipsum esse potest, a quo ad agendum determinetur,
vel cogatur, atque adeo Deus ex solis suæ naturæ legibus, & a nemine
coactus agit. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc sequitur Iº. nullam dari causam, quæ
Deum extrinsece, vel intrinsece, præter ipsius naturæ perfectionem,
incitet ad agendum.
Corollarium II
Sequitur IIº. solum Deum esse causam
liberam. Deus enim solus ex sola suæ naturæ necessitate existit (per
Prop. 11 & Coroll. 1 Prop. 14), & ex sola suæ naturæ necessitate
agit (per Prop. præced.). Adeoque (per Defin. 7) solus est causa libera.
Q.E.D.
Scholium
Alii putant, Deum esse causam liberam, propterea
quod potest, ut putant, efficere, ut ea, quæ ex ejus natura sequi
diximus, hoc est, quæ in ejus potestate sunt, non fiant, sive ut ab ipso
non producantur. Sed hoc idem est, ac si dicerent, quod Deus potest
efficere, ut ex natura trianguli non sequatur, ejus tres angulos æquales
esse duobus rectis; sive ut ex data causa non sequatur effectus, quod est
absurdum. Porro infra absque ope hujus Propositionis ostendam, ad Dei
naturam neque intellectum, neque voluntatem pertinere. Scio equidem plures
esse, qui putant, se posse demonstrare, ad Dei naturam summum intellectum,
& liberam voluntatem pertinere; nihil enim perfectius cognoscere sese
ajunt, quod Deo tribuere possunt, quam id, quod in nobis summa est
perfectio. Porro, tametsi Deum actu summe intelligentem concipiant, non
tamen credunt, eum posse omnia, quæ actu intelligit, efficere, ut
existant; nam se eo modo Dei potentiam destruere putant. Si omnia,
inquiunt, quæ in ejus intellectu sunt, creavisset, nihil tum amplius
creare potuisset, quod credunt Dei omnipotentiæ repugnare; ideoque
maluerunt Deum ad omnia indifferentem statuere, nec aliud creantem præter
id; quod absoluta quadam voluntate decrevit creare. Verum ego me satis
clare ostendisse puto (vide Prop. 16), a summa Dei potentia, sive infinita
natura infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessario effluxisse, vel
semper eadem necessitate sequi, eodem modo, ac ex natura trianguli ab
æterno, & in æternum sequitur, ejus tres angulos æquari duobus
rectis. Quare Dei omnipotentia actu ab æterno fuit, & in æternum in
eadem actualitate manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longe, meo quidem
judicio, perfectior statuitur. Imo adversarii Dei omnipotentiam (liceat
aperte loqui) negare videntur. Coguntur enim fateri, Deum infinita
creabilia intelligere, quæ tamen nunquam creare poterit. Nam alias, si
scilicet omnia, quæ intelligit, crearet, suam, juxta ipsos, exhauriret
omnipotentiam, & se imperfectum redderet. Ut igitur Deum perfectum
statuant, eo rediguntur, ut simul statuere debeant, ipsum non posse omnia
efficere, ad quæ ejus potentia se extendit, quo absurdius, aut Dei
omnipotentiæ magis repugnans, non video, quid fingi possit. Porro, ut de
intellectu, & voluntate, quos Deo communiter tribuimus, hic etiam
aliquid dicam; si ad æternam Dei essentiam, intellectus scilicet, &
voluntas pertinent, aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum
est, quam quod vulgo solent homines. Nam intellectus, & voluntas, qui
Dei essentiam constituerent, a nostro intellectu, & voluntate, toto
coelo differre deberent, nec in ulla re, præterquam in nomine, convenire
possent; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum
coeleste, & canis, animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si
intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit, uti noster
intellectus, posterior (ut plerisque placet), vel simul natura esse cum
rebus intellectis, quandoquidem Deus omnibus rebus prior est causalitate
(per Coroll. 1 Prop. 16); sed contra veritas, & formalis rerum
essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objective.
Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam constituere concipitur, est
revera causa rerum, tam earum essentiæ, quam earum existentiæ; quod ab
iis videtur etiam fuisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem,
& potentiam unum & idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei
intellectus sit unica rerum causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum
essentiæ, quam earum existentiæ, debet ipse necessario ab iisdem
differre, tam ratione essentiæ, quam ratione existentiæ. Nam causatum
differt a sua causa præcise in eo, quod a causa habet. Ex. gr. homo est
causa existentiæ, non vero essentiæ alterius hominis; est enim hæc
æterna veritas: & ideo secundum essentiam prorsus convenire possunt;
in existendo autem differre debent; & propterea, si unius existentia
pereat, non ideo alterius peribit; sed, si unius essentia destrui posset,
& fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res,
quæ & essentiæ, & existentiæ, alicujus effectus est causa, a
tali effectu differre debet, tam ratione essentiæ, quam ratione
existentiæ. Atqui Dei intellectus est & essentiæ, & existentiæ
nostri intellectus causa: ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam
constituere concipitur, a nostro intellectu, tam ratione essentiæ, quam
ratione existentiæ differt, nec in ulla re, præterquam in nomine, cum eo
convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo proceditur, ut
facile unusquisque videre potest.
PROPOSITIO XVIII
Deus est
omnium rerum causa immanens, non vero transiens.
Demonstratio
Omnia, quæ sunt, in Deo
sunt, & per Deum concipi debent (per Prop. 15), adeoque (per Coroll. 1
Prop. 16 hujus) Deus rerum, quæ in ipso sunt, est causa, quod est primum.
Deinde extra Deum nulla potest dari substantia (per Prop. 14), hoc est
(per Defin. 3), res, quæ extra Deum in se sit, quod erat secundum. Deus
ergo est omnium rerum causa immanens, non vero transiens.
Q.E.D.
PROPOSITIO XIX
Deus, sive
omnia Dei attributa sunt æterna.
Demonstratio
Deus enim (per Defin. 6)
est substantia, quæ (per Prop. 11) necessario existit, hoc est (per Prop.
7), ad cujus naturam pertinet existere, sive (quod idem est) ex cujus
definitione sequitur ipsum existere, adeoque (per Defin. 8) est æternus.
Deinde per Dei attributa intelligendum est id, quod (per Defin: 4) Divinæ
substantiæ essentiam exprimit, hoc est, id, quod ad substantiam pertinet:
id ipsum, inquam, ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam
substantiæ (ut jam ex Prop. 7 demonstravi) pertinet æternitas. Ergo
unumquodque attributorum æternitatem involvere debet, adeoque omnia sunt
æterna. Q.E.D.
Scholium
Hæc Propositio quam clarissime etiam patet ex
modo, quo (Prop. 11) Dei existentiam demonstravi; ex ea, inquam,
demonstratione constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, æternam
esse veritatem. Deinde (Prop. 19 Principiorum Cartesii) alio etiam
modo Dei æternitatem demonstravi, nec opus est eum hic repetere.
PROPOSITIO XX
Dei
existentia, ejusque essentia unum & idem sunt.
Demonstratio
Deus (per Prop.
anteced.), ejusque omnia attributa sunt æterna, hoc est (per Defin. 8),
unumquodque ejus attributorum existentiam exprimit. Eadem ergo Dei
attributa, quæ (per Defin. 4) Dei æternam essentiam explicant, ejus
simul æternam existentiam explicant, hoc est, illud ipsum, quod essentiam
Dei constituit, constituit simul ipsius existentiam, adeoque hæc, &
ipsius essentia unum & idem sunt. Q.E.D.
Corollarium I
Hinc sequitur Iº. Dei existentiam, sicut
ejus essentiam, æternam esse veritatem.
Corollarium II
Sequitur IIº. Deum, sive omnia Dei
attributa esse immutabilia. Nam, si ratione existentiæ mutarentur,
deberent etiam (per Prop. præced.) ratione essentiæ mutari, hoc est (ut
per se notum) ex veris falsa fieri, quod est absurdum.
PROPOSITIO XXI
Omnia, quæ
ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequuntur, semper, &
infinita existere debuerunt, sive per idem attributum æterna, &
infinita sunt.
Demonstratio
Concipe, si fieri potest
(siquidem neges), aliquid in aliquo Dei attributo ex ipsius absoluta
natura sequi, quod finitum sit, & determinatam habeat existentiam,
sive durationem, ex. gr. ideam Dei in cogitatione. At cogitatio,
quandoquidem Dei attributum supponitur, est necessario (per Prop. 11) sua
natura infinita. Verum, quatenus ipsa ideam Dei habet, finita supponitur.
At (per Defin. 2) finita concipi non potest, nisi per ipsam cogitationem
determinetur. Sed non per ipsam cogitationem, quatenus ideam Dei
constituit, eatenus enim finita supponitur esse: Ergo per cogitationem,
quatenus ideam Dei non constituit, quæ tamen (per Prop. 11) necessario
existere debet: Datur igitur cogitatio non constituens ideam Dei, ac
propterea ex ejus natura, quatenus est absoluta cogitatio, non sequitur
necessario idea Dei. (Concipitur enim ideam Dei constituens, & non
constituens.) Quod est contra hypothesin. Quare si idea Dei in
cogitatione, aut aliquid (perinde est, quicquid sumatur, quandoquidem
demonstratio universalis est) in aliquo Dei attributo ex necessitate
absolutæ naturæ ipsius attributi sequatur, id debet necessario esse
infinitum; quod erat primum.
Deinde id, quod ex necessitate naturæ
alicujus attributi ita sequitur, non potest determinatam habere
existentiam sive durationem. Nam, si neges, supponatur res, quæ ex
necessitate naturæ alicujus attributi sequitur, dari in aliquo Dei
attributo, ex. gr. idea Dei in cogitatione, eaque supponatur aliquando non
exstitisse, vel non exstitura. Cum autem cogitatio Dei attributum
supponatur, debet & necessario, & immutabilis existere (per Prop.
11 & Coroll. 2 Prop. 20). Quare ultra limites durationis ideæ Dei
(supponitur enim aliquando non exstitisse, aut non exstitura) cogitatio
sine idea Dei existere debebit; atqui hoc est contra hypothesin;
supponitur enim, ex data cogitatione necessario sequi ideam Dei. Ergo idea
Dei in cogitatione, aut aliquid, quod necessario ex absoluta natura
alicujus attributi Dei sequitur, non potest determinatam habere
durationem; sed per idem attributum æternum est, quod erat secundum.
Nota, hoc idem esse affirmandum de quacunque re, quæ in aliquo Dei
attributo ex Dei absoluta natura necessario sequitur.
PROPOSITIO XXII
Quicquid ex
aliquo Dei attributo, quatenus modificatum est tali modificatione, quæ
& necessario, & infinita per idem existit, sequitur, debet quoque
& necessario, & infinitum existere.
Demonstratio
Hujus Propositionis
demonstratio procedit eodem modo, ac demonstratio præcedentis.
PROPOSITIO XXIII
Omnis
modus, qui & necessario, & infinitus existit, necessario sequi
debuit, vel ex absoluta natura alicujus attributi Dei, vel ex aliquo
attributo modificato modificatione, quæ & necessario, & infinita
existit.
Demonstratio
Modus enim in alio est,
per quod concipi debet (per Defin. 5), hoc est (per Prop. 15) in solo Deo
est, & per solum Deum concipi potest. Si ergo modus concipitur
necessario existere, & infinitus esse, utrumque hoc debet necessario
concludi, sive percipi per aliquod Dei attributum, quatenus idem
concipitur infinitatem, & necessitatem existentiæ, sive (quod per
Defin. 8 idem est) æternitatem exprimere, hoc est (per Defin. 6 &
Prop. 19), quatenus absolute consideratur. Modus ergo, qui &
necessario, & infinitus existit, ex absoluta natura alicujus Dei
attributi sequi debuit; hocque vel immediate (de quo Prop. 21), vel
mediante aliqua modificatione, quæ ex ejus absoluta natura sequitur, hoc
est (per Prop. præced.), quæ & necessario, & infinita existit.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXIV
Rerum a Deo
productarum essentia non involvit existentiam.
Demonstratio
Patet ex Definitione I.
Id enim, cujus natura (in se scilicet considerata) involvit existentiam,
causa est sui, & ex sola suæ naturæ necessitate existit.
Corollarium
Hinc sequitur, Deum non tantum esse causam, ut
res incipiant existere; sed etiam, ut in existendo perseverent, sive (ut
termino Scholastico utar) Deum esse causam essendi rerum. Nam, sive res
existant, sive non existant, quotiescunque ad earum essentiam attendimus,
eandem nec existentiam, nec durationem involvere comperimus; adeoque earum
essentia neque suæ existentiæ, neque suæ durationis potest esse causa,
sed tantum Deus, ad cujus solam naturam pertinet existere (per Coroll. 1
Prop. 14).
PROPOSITIO XXV
Deus non
tantum est causa efficiens rerum existentiæ, sed etiam essentiæ.
Demonstratio
Si negas, ergo rerum
essentiæ Deus non est causa; adeoque (per Axiom. 4) potest rerum essentia
sine Deo concipi: atqui hoc (per Prop. 15) est absurdum. Ergo rerum etiam
essentiæ Deus est causa. Q.E.D.
Scholium
Hæc Propositio clarius sequitur ex Propositione
16. Ex ea enim sequitur, quod ex data natura divina, tam rerum essentia,
quam existentia debeat necessario concludi; &, ut verbo dicam, eo
sensu, quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium rerum causa dicendus est,
quod adhuc clarius ex sequenti Corollario constabit.
Corollarium
Res particulares nihil sunt, nisi Dei
attributorum affectiones, sive modi, quibus Dei attributa certo, &
determinato modo exprimuntur. Demonstratio patet ex Propositione 15, &
Definitione 5.
PROPOSITIO XXVI
Res, quæ
ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario sic fuit
determinata; &, quæ a Deo non est determinata, non potest se ipsam ad
operandum determinare.
Demonstratio
Id, per quod res
determinatæ ad aliquid operandum dicuntur, necessario quid positivum est
(ut per se notum). Adeoque, tam ejus essentiæ, quam existentiæ, Deus ex
necessitate suæ naturæ est causa efficiens (per Prop. 25 & 16); quod
erat primum. Ex quo etiam, quod secundo proponitur, clarissimg sequitur.
Nam si res, quæ a Deo determinata non est, se ipsam determinare posset,
prima pars hujus falsa esset, quod est absurdum, ut ostendimus.
PROPOSITIO XXVII
Res, quæ
a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam
reddere non potest.
Demonstratio
Hæc Propositio patet ex
Axiomate tertio.
PROPOSITIO
XXVIII
Quodcunque singulare, sive quævis res, quæ finita
est, & determinatam habet existentiam, non potest existere, nec ad
operandum determinari, nisi ad existendum, & operandum determinetur ab
alia causa, quæ etiam f inita est, & determinatam habet existentiam:
& rursus hæc causa non potest etiam existere, neque ad operandum
determinari, nisi ab alia, quæ etiam finita est, & determinatam habet
existentiam, determinetur ad existendum, & operandum, & sic in
infinitum.
Demonstratio
Quicquid determinatum
est ad existendum, & operandum, a Deo sic determinatum est (per Prop.
26 & Coroll. Prop. 24). At id, quod finitum est, & determinatam
habet existentiam, ab absoluta natura alicujus Dei attributi produci non
potuit; quicquid enim ex absoluta natura alicujus Dei attributi sequitur,
id infinitum, & æternum est (per Prop. 21). Debuit ergo ex Deo, vel
aliquo ejus attributo sequi, quatenus aliquo modo affectum consideratur;
præter enim substantiam, & modos nil datur (per Axiom. 1 & Defin.
3 & 5), & modi (per Coroll. Prop. 25) nihil sunt, nisi Dei
attributorum affectiones. At ex Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus
affectum est modificatione, quæ æterna, & infinita est, sequi etiam
non potuit (per Prop. 22). Debuit ergo sequi, vel ad existendum, &
operandum determinari a Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus
modificatum est modificatione, quæ finita est, & determinatam habet
existentiam. Quod erat primum. Deinde hæc rursus causa, sive hic modus
(per eandem rationem, qua primam partem hujus jam jam demonstravimus)
debuit etiam determinari ab alia, quæ etiam finita est, &
determinatam habet existentiam, & rursus hæc ultima (per eandem
rationem) ab alia, & sic semper (per eandem rationem) in infinitum.
Q.E.D.
Scholium
Cum quædam a Deo immediate produci debuerunt,
videlicet ea, quæ ex absoluta ejus natura necessario sequuntur, et alia
mediantibus his primis, quæ tamen sine Deo nec esse, nec concipi possunt;
hinc sequitur Iº. quod Deus sit rerum immediate ab ipso productarum, causa
absolute proxima; non vero in suo genere, ut ajunt. Nam Dei effectus, sine
sua causa, nec esse, nec concipi possunt (per Prop. 15 & Coroll. Prop.
24). Sequitur IIº. quod Deus non potest proprie dici causa esse remota
rerum singularium, nisi forte ea de causa, ut scilicet has ab iis, quas
immediate produxit, vel potius, quæ ex absoluta ejus natura sequuntur,
distinguamus. Nam per causam remotam talem, intelligimus, quæ cum effectu
nullo modo conjuncta est. At omnia, quæ sunt, in Deo sunt, & a Deo
ita dependent, ut sine ipso nec esse, nec concipi possint.
PROPOSITIO XXIX
In rerum
natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate divinæ naturæ
determinata sunt ad certo modo existendum, & operandum.
Demonstratio
Quicquid est, in Deo est
(per Prop. 15): Deus autem non potest dici res contingens. Nam (per Prop.
11) necessario, non vero contingenter existit. Modi deinde divinæ naturæ
ex eadem etiam necessario, non vero contingenter secuti sunt (per Prop.
16), idque, vel quatenus divina natura absolute (per Prop. 21), vel
quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur (per Prop. 27).
Porro horum modorum Deus non tantum est causa, quatenus simpliciter
existunt (per Coroll. Prop. 24), sed etiam (per Prop. 26), quatenus ad
aliquid operandum determinati considerantur. Quod si a Deo (per eandem.
Prop.) determinati non sint, impossibile, non vero contingens est, ut se
ipsos determinent; & contra (per Prop. 27) si a Deo determinati sint,
impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos indeterminatos reddant.
Quare omnia ex necessitate divinæ naturæ determinata sunt, non tantum ad
existendum, sed etiam ad certo modo existendum, & operandum, nullumque
datur contingens. Q.E.D.
Scholium
Antequam ulterius pergam, hic, quid nobis per
Naturam naturantem, & quid per Naturam naturatam intelligendum sit,
explicare volo, vel potius monere. Nam ex antecedentibus jam constare
existimo, nempe, quod per Naturam naturantem nobis intelligendum est id,
quod in se est, & per se concipitur, sive talia substantiæ attributa,
quæ æternam, & infinitam essentiam exprimunt, hoc est (per Coroll. 1
Prop. 14 & Coroll. 2 Prop. 17), Deus, quatenus, ut causa libera,
consideratur. Per naturatam autem intelligo id omne, quod ex necessitate
Dei naturæ, sive uniuscujusque Dei attributorum sequitur, hoc est, omnes
Dei attributorum modos, quatenus considerantur, ut res, quæ in Deo sunt,
& quæ sine Deo nec esse, nec concipi possunt.
PROPOSITIO XXX
Intellectus
actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa, Deique affectiones
comprehendere debet, & nihil aliud.
Demonstratio
Idea vera debet
convenire cum suo ideato (per Axiom. 6), hoc est (ut per se notum) id,
quod in intellectu objective continetur, debet necessario in natura dari:
atqui in natura (per Coroll. 1 Prop. 14) non nisi una substantia datur,
nempe Deus, nec ullæ aliæ affectiones (per Prop. 15), quam quæ in Deo
sunt, & quæ (per eandem Prop.) sine Deo nec esse, nec concipi
possunt; ergo intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa,
Deique affectiones comprehendere debet, & nihil aliud.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXI
Intellectus
actu, sive is finitus sit, sive infinitus, ut & voluntas, cupiditas,
amor &. ad Naturam naturatam, non vero ad naturantem referri
debent.
Demonstratio
Per intellectum enim (ut
per se notum) non intelligimus absolutam cogitationem, sed certum tantum
modum cogitandi, qui modus ab aliis, scilicet cupiditate, amore, &c.
differt, adeoque (per Defin. 5) per absolutam cogitationem concipi debet,
nempe (per Prop. 15 & Defin. 6) per aliquod Dei attributum, quod
æternam, & infinitam cogitationis essentiam exprimit, ita concipi
debet, ut sine ipso nec esse, nec concipi possit; ac propterea (per Schol.
Prop. 29) ad Naturam naturatam, non vero naturantem referri debet, ut
etiam reliqui modi cogitandi. Q.E.D.
Scholium
Ratio, cur hic loquar de intellectu actu, non
est, quia concedo, ullum dari intellectum potentia, sed, quia omnem
confusionem vitare cupio, nolui loqui, nisi de re nobis quam clarissime
percepta, de ipsa scilicet intellectione, qua nihil nobis clarius
percipitur. Nihil enim intelligere possumus, quod ad perfectiorem
intellectionis cognitionem non conducat.
PROPOSITIO XXXII
Voluntas
non potest vocari causa libera, sed tantum necessaria.
Demonstratio
Voluntas certus tantum
cogitandi modus est, sicuti intellectus; adeoque (per Prop. 28) unaquæque
volitio non potest existere, neque ad operandum determinari, nisi ab alia
causa determinetur, & hæc rursus ab alia, & sic porro in
infinitum. Quod si voluntas infinita supponatur, debet etiam ad
existendum, & operandum determinari a Deo, non quatenus substantia
absolute infinita est, sed quatenus attributum habet, quod infinitam,
& æternam cogitationis essentiam exprimit (per Prop. 23). Quocumque
igitur modo, sive finita, sive infinita concipiatur, causam requirit, a
qua ad existendum, & operandum determinetur; adeoque (per Defin. 7)
non potest dici causa libera, sed tantum necessaria, vel coacta.
Q.E.D.
Corollarium I
Hinc sequitur Iº. Deum non operari ex
libertate voluntatis.
Corollarium II
Sequitur IIº. voluntatem, & intellectum
ad Dei naturam ita sese habere, ut motus, & quies, & absolute, ut
omnia naturalia, quæ (per Prop. 29) a Deo ad existendum, & operandum
certo modo determinari debent. Nam voluntas, ut reliqua omnia, causa
indiget, a qua ad existendum, & operandum certo modo determinetur. Et,
quamvis ex data voluntate, sive intellectu infinita sequantur, non tamen
propterea Deus magis dici potest ex libertate voluntatis agere, quam
propter ea, quæ ex motu, & quiete sequuntur (infinita enim ex his
etiam sequuntur), dici potest ex libertate motus, & quietis agere.
Quare voluntas ad Dei naturam non magis pertinet, quam reliqua naturalia;
sed ad ipsam eodem modo sese habet, ut motus, & quies, & omnia
reliqua, quæ ostendimus ex necessitate divinæ naturæ sequi, & ab
eadem ad existendum, & operandum certo modo determinari.
PROPOSITIO XXXIII
Res nullo
alio modo, neque alio ordine a Deo produci potuerunt, quam productæ
sunt.
Demonstratio
Res enim omnes ex data
Dei natura necessario sequutæ sunt (per Prop. 16), & ex necessitate
naturæ Dei determinatæ sunt ad certo modo existendum, & operandum
(per Prop. 29). Si itaque res alterius naturæ potuissent esse, vel alio
modo ad operandum determinari, ut naturæ ordo alius esset; ergo Dei etiam
natura alia posset esse, quam jam est; ac proinde (per Prop. 11) illa
etiam deberet existere, & consequenter duo, vel plures possent dari
Dii, quod (per Coroll. 1 Prop. 14) est absurdum. Quapropter res nullo alio
modo, neque alio ordine, &c. Q.E.D.
Scholium I
Quoniam his luce meridiana clarius ostendi,
nihil absolute in rebus dari, propter quod contingentes dicantur,
explicare jam paucis volo, quid nobis per contingens erit
intelligendum; sed prius, quid per necessarium, &
impossibile. Res aliqua neressaria dicitur, vel ratione suæ
essentiæ, vel ratione causæ. Rei enim alicujus existentia vel ex ipsius
essentia, & definitione, vel ex data causa efficiente necessario
sequitur. Deinde his etiam de causis res aliqua impossibilis
dicitur; nimirum quia vel ipsius essentia, seu definitio contradictionem
involvit, vel quia nulla causa externa datur, ad talem rem producendam
determinata. At res aliqua nulla alia de causa contingens dicitur,
nisi respectu defectus nostræ cognitionis. Res enim, cujus essentiam
contradictionem involvere ignoramus, vel de qua probe scimus, eandem
nullam contradictionem involvere, & tamen de ipsius existentia nihil
certo affirmare possumus, propterea quod ordo causarum nos latet, ea
nunquam, nec ut necessaria, nec ut impossibilis videri nobis potest,
ideoque eandem vel contingentem, vel possibilem vocamus.
Scholium II
Ex præcedentibus clare sequitur, res summa
perfectione a Deo fuisse productas: quandoquidem ex data perfectissima
natura necessario secutæ sunt. Neque hoc Deum ullius arguit
imperfectionis; ipsius enim perfectio hoc nos affirmare coegit. Imo ex
hujus contrario clare sequeretur (ut modo ostendi), Deum non esse summe
perfectum; nimirum quia, si res alio modo fuissent productæ, Deo alia
natura esset tribuenda, diversa ab ea, quam ex consideratione Entis
perfectissimi coacti sumus ei tribuere. Verum non dubito, quin multi hanc
sententiam, ut absurdam, explodant, nec animum ad eandem perpendendam
instituere velint; idque nulla alia de causa, quam quia Deo aliam
libertatem assueti sunt tribuere, longe diversam ab illa, quæ a nobis
(Defin. 7) tradita est; videlicet, absolutam voluntatem. Verum neque etiam
dubito, si rem meditari vellent, nostrarumque demonstrationum seriem recte
secum perpendere, quin tandem talem libertatem, qualem jam Deo tribuunt,
non tantum, ut nugatoriam, sed, ut magnum scientiæ obstaculum, plane
rejiciant. Nec opus est, ut ea, quæ in Scholio Propositionis 17 dicta
sunt, hic repetam. Attamen in eorum gratiam adhuc ostendam, quod, quamvis
concedatur, voluntatem ad Dei essentiam pertinere, ex ejus perfectione
nihilominus sequatur, res nullo alio potuisse modo, neque ordine a Deo
creari; quod facile erit ostendere, si prius consideremus id, quod ipsimet
concedunt, videlicet ex solo Dei decreto, & voluntate pendere, ut
unaquæque res id, quod est, sit. Nam alias Deus omnium rerum causa non
esset. Deinde quod omnia Dei decreta ab æterno ab ipso Deo sancita
fuerunt. Nam alias imperfectionis, & inconstantiæ argueretur. At cum
in æterno non detur quando, ante, nec post: hinc, ex
sola scilicet Dei perfectione, sequitur, Deum aliud decernere nunquam
posse, nec unquam potuisse; sive Deum ante sua decreta nun fuisse, nec
sine ipsis esse posse. At dicent, quod, quamvis supponeretur, quod Deus
aliam rerum naturam fecisset, vel quod ab æterno aliud de natura, ejusque
ordine decrevisset, nulla inde in Deo sequeretur imperfectio. Verum si hoc
dicant, concedent simul, Deum posse sua mutare decreta. Nam si Deus de
natura, ejusque ordine aliud, quam decrevit, decrevisset, hoc est, ut
aliud de natura voluisset, & concepisset, alium necessario, quam jam
habet intellectum, & aliam, quam jam habet, voluntatem habuisset. Et
si Deo alium intellectum, aliamque voluntatem tribuere licet, absque ulla
ejus essentiæ, ejusque perfectionis mutatione, quid causæ est, cur jam
non possit sua de rebus creatis decreta mutare, & nihilominus æque
perfectus manere? Ejus enim intellectus, & voluntas circa res creatas,
& earum ordinem in respectu suæ essentiæ, & perfectionis,
perinde est, quomodocunque concipiatur. Deinde omnes, quos vidi,
Philosophi concedunt, nullum in Deo dari intellectum potentia, sed tantum
actu; cum autem & ejus intellectus, & ejus voluntas ab ejusdem
essentia non distinguantur, ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc
etiam, quod, si Deus alium intellectum actu habuisset, & aliam
voluntatem, ejus etiam essentia alia necessario esset; ac proinde (ut a
principio conclusi) si aliter res, quam jam sunt, a Deo productæ essent,
Dei intellectus, ejasque voluntas; hoc est (ut conceditur) ejus essentia
alia esse deberei, quod est absurdum.
Cum itaque res nullo alio modo,
nec ordine a Deo produci potuerit, &, hoc verum esse, ex summa Dei
perfectione sequatur, nulla profecto sana ratio persuadere nobis potest,
ut credamus, quod Deus noluerit omnia, quæ in suo intellectu sunt, eadem
illa perfectione, qua ipsa intelligit, creare. At dicent, in rebus nullam
esse perfectionem, neque imperfectionem, sed id, quod in ipsis est,
propter quod perfectæ sunt, aut imperfectæ, & bonæ aut malæ
dicuntur, a Dei tantum voluntate pendere; atque adeo, si Deus voluisset,
potuisset efficere, ut id, quod jam perfectio est, summa esset
imperfectio, & contra. Verum quid hoc aliud esset, quam aperte
affirmare, quod Deus, qui id, quod vult, necessario intelligit, sua
voluntate efficere potest, ut res alio modo, quam intelligit, intelligat,
quod (ut modo ostendi) magnum est absurdum. Quare argumentum in ipsos
retorquere possum, hoc modo. Omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque
aliter se habere possint, Dei necessario voluntas aliter se habere etiam
deberet; atqui Dei voluntas aliter se habere nequit (ut modo ex Dei
perfectione evidentissime ostendimus). Ergo neque res aliter se habere
possunt. Fateor, hanc opinionem, quæ omnia indifferenti cuidam Dei
voluntati subjicit, & ab ipsius beneplacito omnia pendere statuit,
minus a vero aberrare, quam illorum, qui statuunt, Deum omnia sub ratione
boni agere. Nam hi aliquid extra Deum videntur ponere, quod a Deo non
dependet, ad quod Deus, tanquam ad exemplar, in operando attendit, vel ad
quod, tanquam ad certum scopum, collimat. Quod profecto nihil aliud est,
quam Deum fato subjicere, quo nihil de Deo absurdius statui potest, quem
ostendimus tam omnium rerum essentiæ, quam earum existentiæ primam,
& unicam liberam causam esse. Quare non est, ut in hoc absurdo
refutando tempus consumam.
PROPOSITIO XXXIV
Dei
potentia est ipsa ipsius essentia.
Demonstratio
Ex sola enim necessitate
Dei essentiæ sequitur, Deum esse causam sui (per Prop. 11), & (per
Prop. 16 ejusque Coroll.) omnium rerum. Ergo potentia Dei, qua ipse, &
omnia sunt, & agunt, est ipsa ipsius essentia.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXV
Quicquid
concipimus in Dei potestate esse, id necessario est.
Demonstratio
Quicquid enim in Dei
potestate est, id (per Prop. præced.) in ejus essentia ita debet
comprehendi, ut ex ea necessario sequatur, adeoque necessario est.
Q.E.D.
PROPOSITIO XXXVI
Nihil
existit, ex cujus natura aliquis effectus non sequatur.
Demonstratio
Quicquid existit, Dei
naturam, sive essentiam certo, & determinato modo exprimit (per
Coroll. Prop. 25), hoc est (per Prop. 34), quicquid existit, Dei
potentiam, quæ omnium rerum causa est, certo, & determinato modo
exprimit, adeoque (per Prop. 16) ex eo aliquis effectus sequi debet.
Q.E.D.
APPENDIX
His Dei naturam, ejusque proprietates
explicui, ut, quod necessario existit; quod sit unicus; quod ex sola suæ
naturæ necessitate sit, & agat; quod sit omnium rerum causa libera,
& quomodo; quod omnia in Deo sint, & ab ipso ita pendeant, ut sine
ipso nec esse, nec concipi possint; & denique quod omnia a Deo fuerint
prædeterminata, non quidem ex libertate voluntatis, sive absoluto
beneplacito, sed ex absoluta Dei natura, sive infinita potentia. Porro
ubicunque data fuit occasio, præjudicia, quæ impedire poterant, quominus
meæ demonstrationes perciperentur, amovere curavi; sed quia non pauca
adhuc restant præjudicia, quæ etiam, imo maxime impedire poterant, &
possunt, quominus homines rerum concatenationem eo, quo ipsam explicui,
modo amplecti possint, eadem hic ad examen rationis vocare operæ pretium
duxi. Et quoniam omnia, quæ hic indicare suscipio, præjudicia pendent ab
hoc uno, quod scilicet communiter supponant homines, omnes res naturales,
ut ipsos, propter finem agere; imo, ipsum Deum omnia ad certum aliquem
finem dirigere, pro certo statuant: dicunt enim, Deum omnia propter
hominem fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret. Hoc igitur unum prius
considerabo, quacrendo scilicet, primo causam, cur plerique hoc in
præjudicio acquiescant, & omnes natura adeo propensi sint ad idem
amplectendum. Deinde ejusdem falsitatem ostendam, & tandem, quomodo ex
hoc orta sint præjudicia de bono & malo, merito
& peccato, laude & vituperio, ordine
& confusione, pulchritudine & deformitate,
& de aliis hujus generis. Verum, hæc ab humanæ mentis natura
deducere, non est hujus loci: Satis hic erit, si pro fundamento id capiam,
quod apud omnes debet esse in confesso; nempe hoc, quod omnes homines
rerum causarum ignari nascuntur, & quod omnes appetitum habent suum
utile quærendi, cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, primo, quod
homines, se liberos esse, opinentur, quandoquidem suarum volitionum,
suique appetitus sunt conscii, & de causis, a quibus disponuntur ad
appetendum, & volendum, quia earum sunt ignari, nec per somnium
cogitant. Sequitur secundo, homines omnia propter finem agere; videlicet
propter utile, quod appetunt; unde fit, ut semper rerum peractarum causas
finales tantum scire expetant, &, ubi ipsas audiverint, quiescant;
nimirum, quia nullam habent causam ulterius dubitandi. Sin autem easdem ex
alio audire nequeant, nihil iis restat, nisi ut ad semet se convertant,
& ad fines, a quibus ipsi ad similia determinari solent, reflectant,
& sic ex suo ingenio ingenium alterius necessario judicant. Porro cum
in se, & extra se non pauca reperiant media, quæ, ad suum utile
assequendum, non parum conducant, ut ex. gr. oculos ad videndum, dentes ad
masticandum, herbas, & animantia ad alimentum, solem ad illuminandum,
mare ad alendum pisces, hinc factum, ut omnia naturalia, tanquam ad suum
utile media, considerent; & quia illa media ab ipsis inventa, non
autem parata esse sciunt, hinc causam credendi habuerunt, aliquem alium
esse, qui illa media in eorum usum paraverit. Nam postquam res, ut media,
consideraverunt, credere non potuerunt, easdem se ipsas fecisse; sed ex
mediis, quæ sibi ipsi parare solent, concludere debuerunt, dari aliquem,
vel aliquos naturæ rectores, humana præditos libertate, qui ipsis omnia
curaverint, & in eorum usum omnia fecerint. Atque horum etiam
ingenium, quandoquidem de eo nunquam quid audiverant, ex suo judicare
debuerunt, atque hinc statuerunt, Deos omnia in hominum usum dirigere, ut
homines sibi devinciant, & in summo ab iisdem honore habeantur; unde
factum, ut unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio
excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligeret, & totam naturam
in usum coecæ illorum cupiditatis, & insatiabilis avaritiæ
dirigeret. Atque ita hoc præjudicium in superstitionem versum, &
altas in mentibus egit radices; quod in causa fuit, ut unusquisque maximo
conatu omnium rerum causas finales intelligere, easque explicare studeret.
Sed dum quæsiverunt ostendere, naturam nihil frustra (hoc est, quod in
usum hominum non sit) agere, nihil aliud videntur ostendisse, quam
naturam, Deosque æque, ac homines, delirare. Vide quæso, quo res tandem
evasit! Inter tot naturæ commoda non pauca reperire debuerunt incommoda,
tempestates scilicet, terræ motus, morbos &c. atque hæc statuerunt
propterea evenire, quod Dii irati essent ob injurias, sibi ab hominibus
factas, sive ob peccata in suo cultu commissa; & quamvis experientia
indies reclamaret, ac infinitis exemplis ostenderet, commoda, atque
incommoda piis æque, ac impiis promiscue evenire, non ideo ab inveterato
præjudicio destiterunt: facilius enim iis fuit, hoc inter alia incognita,
quorum usum ignorabant, ponere, & sic præsentem suum & innatum
statum ignorantiæ retinere, quam totam illam fabricam destruere, &
novam excogitare. Unde pro certo statuerunt, Deorum judicia humanum captum
longissime superare: quæ sane unica fuisset causa, ut veritas humanum
genus in æternum lateret; nisi Mathesis, quæ non circa fines, sed tantum
circa figurarum essentias, & proprietates versatur, aliam veritatis
normam hominibus ostendisset, & præter Mathesin aliæ etiam adsignari
possunt causæ (quas hic enumerare supervacaneum est), a quibus fieri
potuit, ut homines communia hæc præjudicia animadverterent, & in
veram rerum cognitionem ducerentur.
His satis explicui id, quod primo
loco promisi. Ut jam autem ostendam, naturam finem nullum sibi præfixum
habere, & omnes causas finales nihil, nisi humana esse figmenta, non
opus est multis. Credo enim id jam satis constare, tam ex fundamentis,
& causis, unde hoc præjudicium originem suam traxisse ostendi, quam
ex Propositione 16 & Corollariis Propositionis 32 & præterea ex
iis omnibus, quibus ostendi, omnia naturæ æterna quadam necessitate,
summaque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc addam, nempe, hanc de fine
doctrinam naturam omnino evertere. Nam id, quod revera causa est, ut
effectum considerat, & contra. Deinde id, quod natura prius est, facit
posterius. Et denique id, quod supremum, & perfectissimum est, reddit
imperfectissimum. Nam (duobus prioribus omissis, quia per se manifesta
sunt) ut ex Propositionibus 21, 22 & 23 constat, ille effectus
perfectissimus est, qui a Deo immediate producitur, & quo aliquid
pluribus causis intermediis indiget, ut producatur, eo imperfectius est.
At si res, quæ immediate a Deo productæ sunt, ea de causa factæ essent,
ut Deus finem assequeretur suum, tum necessario ultimæ, quarum de causa
priores factæ sunt, omnium præstantissimæ essent. Deinde hæc doctrina
Dei perfectionem tollit: Nam, si Deus propter finem agit, aliquid
necessario appetit, quo caret. Et, quamvis Theologi, & Metaphysici
distinguant inter finem indigentiæ, & finem assimilationis, fatentur
tamen Deum omnia propter se, non vero propter res creandas egisse; quia
nihil ante creationem præter Deum assignare possunt, propter quod Deus
ageret; adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quæ media
parare voluit, caruisse, eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hic
prætereundum est, quod hujus doctrinæ Sectatores, qui in assignandis
rerum finibus suum ingenium ostentare voluerunt, ad hanc suam doctrinam
probandam, novum attulerunt modum argumentandi, reducendo scilicet, non ad
impossibile, sed ad ignorantiam; quod ostendit nullum aliud fuisse huic
doctrinæ argumentandi medium. Nam si ex. gr. ex culmine aliquo lapis in
alicujus caput ceciderit, eumque interfecerit, hoc modo demonstrabunt,
lapidem ad hominem interficiendum cecidisse. Ni enim eum in finem, Deo id
volente, ceciderit, quomodo tot circumstantiæ (sæpe enim multæ simul
concurrunt) casu concurrere potuerunt? Respondebis fortasse, id ex eo,
quod ventus flavit, & quod homo illac iter habebat, evenisse. At
instabunt, cur ventus illo tempore flavit? cur homo illo eodemque tempore
illac iter habebat? Si iterum respondeas, ventum tum ortum, quia mare
præcedenti die, tempore adhuc tranquillo, agitari inceperat; & quod
homo ab amico invitatus fuerat; instabunt iterum, quia nullus rogandi
finis, cur autem mare agitabatur? cur homo in illud tempus invitatus fuit?
& sic porro causarum causas rogare non cessabunt, donec ad Dei
voluntatem, hoc est, ignorantiæ asylum confugeris. Sic etiam, ubi
corporis humani fabricam vident, stupescunt, & ex eo, quod tantæ
artis causas ignorant, concludunt, eandem non mechanica, sed divina, vel
supernaturali arte fabricari, talique modo constitui, ut una pars alteram
non lædat. Atque hinc fit, ut qui miraculorum causas veras quærit,
quique res naturales, ut doctus, intelligere, non autem, ut stultus,
admirari studet, passim pro hæretico, & impio habeatur, &
proclametur ab iis, quos vulgus, tanquam naturæ, Deorumque interpretes,
adorat. Nam sciunt, quod, sublata ignorantia, stupor, hoc est, unicum
argumentandi, tuendæque suæ auctoritatis medium, quod habent, tollitur.
Sed hæc relinquo, & ad id, quod tertio loco hic agere constitui,
pergo.
Postquam homines sibi persuaserunt, omnia, quæ fiunt, propter
ipsos fieri, id in unaquaque re præcipuum judicare debuerunt, quod ipsis
utilissimum, & illa omnia præstantissima æstimare, a quibus optime
afficiebantur. Unde has formare debuerunt notiones, quibus rerum naturas
explicarent, scilicet, Bonum, Malum, Ordinem,
Confusionem, Calidum, Frigidum,
Pulchritudinem, & Deformitatem: & quia se liberos
existimant, inde hæ notiones ortæ sunt, scilicet, Laus, &
Vituperium, Peccatum, & Meritum; sed has infra,
postquam de natura humana egero, illas autem hic breviter explicabo. Nempe
id omne, quod ad valetudinem, & Dei cultum conducit, Bonum,
quod autem iis contrarium est, Malum vocaverunt. Et quia ii, qui
rerum naturam non intelligunt, sed res tantummodo imaginantur, nihil de
rebus affirmant, & imaginationem pro intellectu capiunt, ideo ordinem
in rebus esse firmiter credunt, rerum, suæque naturæ ignari. Nam cum ita
sint dispositæ, ut, cum nobis per sensus repræsentantur, eas facile
imaginari, & consequenter earum facile recordari possimus, easdem
bene ordinatas, si vero contra, ipsas male ordinatas, sive
confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis præ cæteris grata
sunt, quæ facile imaginari possumus, ideo homines ordinem confusioni
præferunt; quasi ordo aliquid in natura præter respectum ad nostram
imaginationem esset; dicuntque Deum omnia ordine creasse, & hoc modo
ipsi nescientes Deo imaginationem tribuunt; nisi velint forte, Deum,
humanæ imaginationi providentem, res omnes eo disposuisse modo, quo ipsas
facillime imaginari possent; nec moram forsan iis injiciet, quod infinita
reperiantur, quæ nostram imaginationem longe superant, & plurima,
quæ ipsam, propter ejus imbecillitatem, confundunt. Sed de hac re satis.
Cæteræ deinde notiones etiam præter imaginandi modos, quibus imaginatio
diversimode afficitur, nihil sunt, & tamen ab ignaris, tanquam
præcipua rerum attributa, considerantur; quia, ut jam diximus, res omnes
propter ipsos factas esse, credunt; & rei alicujus naturam
bonam, vel malam, sanam, vel putridam, &
corruptam dicunt, prout ab eadem afficiuntur. Ex. gr. si motus,
quem nervi ab objectis, per oculos repræsentatis, accipiunt, valetudini
conducat, objecta, a quibus causatur, pulchra dicuntur, quæ autem
contrarium motum cient, deformia. Quæ deinde per nares sensum
movent, odorifera, vel fætida vocant, quæ per linguam,
dulcia, aut amara, sapida aut insipida,
&c. Quæ autem per tactum; dura, aut mollia,
aspera, aut lævia, &c. Et quæ denique aures movent,
strepitum, sonum, vel harmoniam edere dicuntur,
quorum postremum homine's adeo dementavit, ut Deum etiam harmonia
delectari crederent. Nec desunt Philosophi, qui sibi persuaserint, motus
coelestes harmoniam componere: Quæ omnia satis ostendunt, unumquemque pro
dispositione cerebri de rebus judicasse, vel potius imaginationis
affectiones pro rebus accepisse. Quare non mirum est (ut hoc etiam obiter
notemus), quod inter homines tot, quot experimur, controversiæ ortæ
sint, ex quibus tandem Scepticismus. Nam, quamvis humana corpora in multis
conveniant, in plurimis tamen discrepant, & ideo id, quod uni bonum,
alteri malum videtur; quod uni ordinatum, alteri confusum; quod uni
gratum, alteri ingratum est, & sic de cæteris, quibus hic supersedeo,
cum quia hujus loci non est de his ex professo agere, tum quia hoc omnes
satis experti sunt. Omnibus enim in ore est, quot capita, tot sensus, suo
quemque sensu abundare, non minora cerebrorum, quam palatorum esse
discrimina: quæ sententiæ satis ostendunt, homines pro dispositione
cerebri de rebus judicare, resque potius imaginari, quam intelligere. Res
enim si intellexissent, illæ omnes, teste Mathesi, si non allicerent, ad
minimum convincerent.
Videmus itaque omnes notiones, quibus vulgus
solet naturam explicare, modos esse tantummodo imaginandi, nec ullius rei
naturam, sed tantum imaginationis constitutionem indicare; & quia
nomina habent, quasi essent entium, extra imaginationem existentium, eadem
entia, non rationis, sed imaginationis voco, atque adeo omnia argumenta,
quæ contra nos ex similibus notionibus petuntur, facile propulsari
possunt. Solent enim multi sic argumentari. Si omnia ex necessitate
perfectissimæ Dei naturæ sunt consecuta, unde ergo tot imperfectiones in
natura ortæ? Videlicet, rerum corruptio ad fætorem usque, rerum
deformitas, quæ nauseam moveat, confusio, malum, peccatum &c. Sed, ut
modo dixi, facile confutantur. Nam rerum perfectio ex sola earum natura,
& potentia est æstimanda, nec ideo res magis, aut minus perfectæ
sunt, propterea quod hominum sensum delectant, vel offendunt, quod humanæ
naturæ conducunt, vel quod eidem repugnant. Iis autem, qui quærunt, cur
Deus omnes homines non ita creavit, ut solo rationis ductu gubernarentur?
nihil aliud respondeo, quam quia ei non defuit materia ad omnia, ex summo
nimirum ad infimum perfectionis gradum, creanda; vel magis proprie
loquendo, quia ipsius naturæ leges adeo amplæ fuerunt, ut sufficerent ad
omnia, quæ ab aliquo infinito intellectu concipi possunt, producenda, ut
Propositione 16 demonstravi.
Hæc sunt, quæ hic notare suscepi,
præjudicia. Si quædam hujus farinæ adhuc restant, poterunt eadem ab
unoquoque mediocri meditatione emendari.
Finis Partis Primae.
|
|