Renatus Rapinus
1621 - 1687
Hortorum libri IV
1665
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
HORTORUM LIBER TERTIUS.
AQUÆ.VOS liquidi fontes et stagna sonantia rivis,Speluncæ vitreique lacus et amna fluenta,Deliciæ hortorum atque umbrosi gratia ruris,Numinibus vestris, vestro succurite vati | |
5 | Si sensum fontes, si flumina numen habetis.Fas mihi terrarum cæcos penetrare recessusEt qua perpetui manent ab origine riviDicere et unde suos habeant vaga flumina cursus.Quis tam dives aquæ thesaurus? quove perennes |
10 | Tam iugi porro replent se fonte lacunæ?Ipse mihi egregiam ducendis fontibus artemMonstranti dandumque hortis hac parte decoremVillicus accedat tota cum gente docendus,Ornando nihil ut desit quod serviat horto. |
15 | Tuque o curandæ partes qui sumere villæInstituis fundoque suum moliris honorem,Vosque omnes cultum hortorum formamque professiFloribus et silvis latices inducite crebros,Namque animi silvis et floribus inde petendi. |
20 | Quærat aquæ fontes et terræ concava tentetEt vocet in rivos collectam vallibus undamQui mea formandus venit ad præcepta colonus.Ne deserta siti ieiuno in tramite tellusLangueat atque solum morientibus æstuet herbis, |
25 | Non erit ille labor durus tibi, sicubi rupesIn cælum attollat sese de colle propinquo,Namque supercilio vicini collis ab ipsoSemper erit largæ vis plurima quam tuus undæExprimat et campum fossor deducat in omnem. |
30 | Nonne vides rapidum Ligerim ingentemque GarumnamQuique Parisiacos fecundat Sequana camposEt Rhenum et Scaldim et Rhodanum magnumque fluentemDanubium atque alios descendere montibus amnesSive cavis subter spatium sit inane cavernis. |
35 | Hispitium undarum seu quod spirabilis aerInclusum frigus rupis cum sensit opacæPaulatim in tenues longo fluit agmine rivos,Unde ipso tepidæ sudant humore cavernæ,Quales marmoreis guttas stillare columnis |
40 | Humenti cælo et bruma nigrante videmus.Rupibus idcirco ex altis permanat aquarumRoscidus humor et uberibus flent omnia guttis,Seu quod per montes altos tellure sub ipsaImbibus e cælo ruptis nivibusque solutis |
45 | Multarum sese vis plurima cogit aquarumIma petens donec iam copia viribus auctisTum demum erumpat campoque insultet aperto.Nec desunt quorum melior sententia mentiQui perhibent fontes genus altum accerere ab ipso |
50 | Oceano. Nam totum orbem circumfluit ingensOceanus magnæ subter spiracula terræQui subit in tenues fusus ceu corpore venasIt sanguis totique facit commercia moli.Quo fit uti numquam crescat ripisque redundet |
55 | Pontus ubi vasti de partibus omnibus orbisUndique tot tantis concurrunt fluctibus amnes.Interior nam cum raro sit corpore tellusInque specus altos imperfossosque meatusInterdum descendat et in loca concava sidat |
60 | Unda maris raræ per curva foramina terræ,Perque sinus ipsos furtivo lubrica lapsuPaulatim insinuat sese cæcumque per imosAut quærit calles iter aut molitur eundo.Atque ubicumque magis ruptæ se viscera terræ |
65 | Diducunt crebroque patent adaperta meatu,Tum largus magis atque magis se fundit aquæ fons.Idcirco latices manant ex æquore falsoNon falsi, nam cum multum tellure sub imaMultiplices se per salebras et acerba locorum |
70 | Perque cavos flexus et inæquales per arenasTorsit agens maris unda salis quæ crassa mariniMateries hærebat aquæ purgatur, et omneCeu per cola means vitium detergitur undæ.Nec per se haeret aquis ullus sapor aut color ullus |
75 | Quos terra de matre petunt, hinc sæpe nocentes,Sæpe salutiferas vario discrimine viresPro varia tellure, videbis ducere lymphas.Tales Borbonios, tales fas credere fontesViciacos, succo affecit quos terra salubri |
80 | Per quam sublapsi medicatum hausere liquorem,Unde omnes per se valeant avertere morbos,Nec vim tantam alibi poteris sentire medentumNec tam præsentem divum cognoscere curam.Ergo tibi labor is primum impendendus ut horto |
85 | Inducas fontem vicino e colle petitum.Nam vicinus aquam collis dabit, undique terramLate ipsum circa montem et declivia montisAssiduus fodere et ferro explorare memento.Si natura soli fontes sperare vetarit |
90 | Qualis gleba gravis vulgo perhibetur arenæ,Quæsitos voto rivos optabis inani.Vidi ego qui fontes horto dum forte rigandoQuæreret et foso nullos reperiret in agro,Creber aquam votis nil proficientibus omnes |
95 | Orabat superos nec aquam per vota ferebat.Et qua Medonici sese subducere collesIncipiunt, vir nuper erat ditissimus unusQui fuit in Francis, nam fundi largus opimiIngentes campos centum vertebat aratris, |
100 | Huicque suas et opes atque auri magna talentaRex servanda dabat, regni pro rebus agendis.Ille domum iam tum supremo in monte pararatMagnificam limenque domus prætenta sub ipsumPlanities, late campum assurgebat in omnem |
105 | Arduum opus totique agro spectabile et urbi,Nec fundo deerant horti silvæque virentes.Non compos late pulcher prospectus in omnes,Sed fontes deerant et aquæ nullique per herbamErrabant rauco ludentes murmure rivi. |
110 | Ergo cavæ ferro penetrantur viscera terræAtque omnes pariterque operas artisque magistrosConvocat ipse loci dominus nec sumptibus ullisParcit aquæ cupidus, maior quoque fontis habendiPer non tentatas crescit fiducia terras. |
115 | Quin etiam fontes ipsa de nocte repertosSomniat et voto vigilans se pascit inani.Namque omnem late loca per declivia campumRimanti totoque solum sub monte moventiNullarum prorsus se spes monstrabat aquarum. |
120 | Difficiles adeo pro conditione locorumInterdum terræ fonti inveniuntur habendo.Ipse ergo grates invento fonte colonusPersolvat superis et numen ruris adoret,Hoc ego pro vobis, vos hoc præstate coloni. |
125 | Quamquam sæpe cavis tereti siphone colonusDucit aquas puteis, et quos natura recusatArte facit fontes. It machina pensilis altoE tubulo lymphas motu siphonis anheloQuæ sursum attollat moles licet ipsa repugnet. |
130 | Qualis aquas sub ponte novo Samaritis ab imoExcelsa educit fluvio eductasque refundit.Si quem forte suo non antlia iuverit usuIllius oret opem sola qui voce liquentesPercussa de rupe potest deducere rivos. |
135 | Ne tamen artis opem conatu quærat inaniExplorator aquæ, nam multos terra fefellit,Arcani fontis dentur quæ signa monebo.Si pendens tumulis et collibus edita crebrisVel iuncis fruticosa vel othlibus algida tellus, |
140 | Aut si mollis erit limosa uligine campusQuique frequens herbis et caricis uber acutæ,Hic dabit indicium laticis manifestus et ipsaIntus aquæ carecta dabunt tibi signa latentisQuique soli fundo crescit condensus aquosi |
145 | Muscus et humentem lætata conyza per algamBatrachiumque Siumque et arundiferæ calaminthæ.Cum diverso igitur de colle coegeris undamErrantem subiectum illam curabis in hortumDeduci. Ducendi autem non unica fontis |
150 | Est ratio. Sunt qui plumbo testave receptosVallem in subiectam soleant traducere fontes,Si via præsertim fuerit non longa latexqueColle in pendenti vena uberiore repertus.Nam si cogendis et adhuc de valle propinqua |
155 | Multiplicandus aquis venæ non uberis ibitIlle cavi angusto sub terram pariete saxiIncludendus erit quo defluus imbribus humorVicinoque latex circum de rure coactusInsinuans sese muri per septa meando |
160 | Agglomeret cursusque patens se laxet eunti.Ne tamen unda fluat per iter salebrosa malignumPerque sinus cæcos aut sordes ducat ab ipsaTerrarum eluvie spatia inter certa locorumRivi cursum omnem putealibus infode fossis. |
165 | Nam planum per iter raperet quem cursus aquarumLimus iners fundo puteorum hærebit in imo,Nec poterunt raptæ fossam transcurrere sordesCursu interceptæ medio immersæque lacunis.Et quamvis caveæ tractus penetrabitur altam |
170 | Omnis subter humum, puteis tamen omnibus extentSublimes speculæ per quas vel turbida cnoUnda repurgetur vel fundo prorsus ab ipsoQuæ sordes se forte cavo infudere patentiMittantur labesque omnis tollatur aquarum. |
175 | Nec mihi nec quisquam sumptus persuadeat istosRure in privato ducendo impendere fontiQuos quondam Arcolio fecit Medicæa sub altoLutetiam ad magnam, quando deduxit in urbemPontibus impositos tanto molimine fontes. |
180 | Admirandi operis moles præcelsa superbosPariete perpetuo sublime assurgit in arcusSuspensique fluunt grandi sub fornice fluctusQui cursu late excisos labuntur eodemPer montes ac per substructas aggere valles. |
185 | Nam paries quadro iungit divortia saxoPer quem magnarum cursum frænavit aquarumRegina et totam fontes divisit in urbem,Hos autem quamvis admittat publica sumptusPro populo fortuna tamen privata recuset. |
190 | Vosque mihi hic estis quibus est res ampla monendiNe fors ducendo census pro fonte paternosContingat vobis expendere, vidimus istisSumptibus eversasque domos absumptaque nuperPrædia magna, modum discant servare modesti |
195 | Nec per compositos texta ex arente canalesDucere aquam pudeat proclinatasque per alnos.Namque alnos perhibent ducentis fontibus aptas.Fortunatus at ille suos qui præter euntemIugis possit aquæ rivum traducere in hortos |
200 | Absque alni aut testæ plumbive canalibus ullis.Quale Parisiaco lymphis pernobile in agroBerniacum, largos uber cui Bivara fluctusTransfundit cursuque locum circumdat amno.Tale Liancurtum, tales in finibus horti |
205 | Burgolii Andinis rapido qua flumine pulcherIt per agros Ligeris lateque effusus apertasSalmurii in valles cursu resonante superbit.Talis et ipsa etiam, sineres natura, fuissetQuæ vates Musasque suo iam provocat omnes |
210 | Murmure multarum Polycrene dives aquarum.At non te pigeat, fons o pulcherrime, vilisSi thalamus valli errantem confundat iniquæNec cursum satis æqua tibi det terra decentemPer Sancaronios saltus callesque malignos, |
215 | Vel sic Lamonidæ placuisti. Si tamen, o siUber ut es rigui laticis lymphæque perennisRure Bavillæo flueres hortosque rigaresLamonios, tibi læta foret fortuna neque essesDe Themidi fidis, credo, postrema deabus. |
220 | Iugis enim quæ lympha fluit de divite venaPrætereuntis aquæ neque longos passa canalesPlus iuvat et fragili non est obnoxia plumbo.Nam plumbum interdum rimas agit ipsaque rimisEffluit et per agros misere deperditur unda |
225 | Et fit semper aquæ captivæ iniuria quandoIngenio per agros vult liberiore vagari.Quod si non rivi iugis tibi lympha propinquiContigerit, non longe horto cava perfode vastiStagna lacus sub humum quo se mox omne receptet |
230 | Collectarum altis de montibus agmen aquarumEt cretosa imo sternatur glarea fundoLabentem per se, nam glarea distinet undam.Qua vero fontes omnem ratione per hortumQuove modo rivos, qua digerat arte colonus, |
235 | Quos quibus omnis aquæ motus moderetur habenisExpediam, te nil horum nescire iuvabit.Mille modis dociles rivos et mille figurisDispensare potes, me discere cuncta magistroSustineant, veniunt porro quicumque docendi. |
240 | Ut quæsitarum tibi gratia prosit aquarumSunt ad vicinas valles hortumque sub ipsumArcte includendi latices plumboque premendi.Nam nisi pressa diu et presso glomerata canaliNon alte erumpit venis bullantibus unda. |
245 | Multi sæpe etiam tubulis utuntur ahenis,Impetus ut rigido veniat magis acer sub æreCompressaque tubis assurgant altius undæ.Ne tamen aut plumbi ductu aut frænantis aheniInclusi cæco luctentur turbine venti |
250 | Irrumpantque tubos et inania claustra pererrentUnde gravi ipsa etiam cum vento exæstuet undaPerscindatque sinus omnes et vincula rumpat,Spiramenta tuos inter miscenda canalesUt tenues laxet liber se ventus in auras. |
255 | Haud aliter quam cum cellis nova vina FalernisSpumantique cado infundit frænisque coercetVinitor ilignis aperit spiracula costis.Ni faciat costas violento protinus æstuQuippe omnes rumpat vinum solvatque catenas. |
260 | Ergo cum latices hortorum in limine primoCollectamque iugis partiri cperis undam,In primis medio fons constituendus in hortoPer se uber tubulo qui sursum erumpat ab arctoQuasque accepit aquas cælo ventisque remittat. |
265 | Fontem ipsum amplexus fundo labroque capaciCircumeat tumido seu graminis aggere muscusSive laborato de marmore conditus orbis.Proque tubo interdum variis simulacra figurisImponunt, phocas alii Scyllasque biformes, |
270 | Infusos alii rigido Tritonas aheno.Ut Lucemburgo qui semifer extat in hortoIactum fundit aquæ Triton delphino suberbus,Marmoreoque labri quamvis circumdatus orbeNobilis Arcolica fons Lucemburgius unda |
275 | Sanclovio cedat fonti quo læta PhilippiTantum Aureliadæ iactat se villa suosqueUndarum egregio lucos commendat honoreEt pagum domino se principe iactat in omnemQui meruit primos populique et regis amores. |
280 | Hinc et aquæ iactus vobis exempla petendaConciliare decus vestro qui quæritis horto.Ille alios unus longe supereminet omnes,Cui non Francigenis certet de fontibus ullusAut tantum fluere aut se sic efferre sub auras. |
285 | Quadri namque lacus medio de gurgite plumbumOs aperit tumidum lymphis, stridentibus undaErumpit scatebris et iter rimata solutumTurbinis in morem rapido petit æthera iactuCeu rotet undantem liquidum per inane sagittam, |
290 | Exultant alti latices lapsuque sonantiUnda superfusam plaudendo verberat undamDum cadit et labrum roranti perpluit imbre.At qui primus aquis fuerit salientibus ortusExponam, dubio ni sit pro teste vetustas. |
295 | Phasidis ad ripam lecto cum robore pubisArgolicæ quondam Graia rate claviger ibatAlcides et parvus Hylas comes ibat eunti.Altus erat fagis terra in Bithynide lucusAscanium ad fontem quem præter Thessala pinus |
300 | Dum vehitur placida Minyæ potiuntur arenaÆquore defessos artus in litore ponunt,Ipse autem longe socios præit impiger omnesAlcidæ dilectus Hylas fontesque requirit.Ut ventum ad ripam quam de cervice gerebat |
305 | Gramineis urnam ingentem deponit in herbisLassus et extremæ sedit sub margine ripæ.Tum pater Ascanius thalamo sub fluminis imoInachiam pariter matrem pariterque sorores,Isinque atque Ephyram atque Lycaonidem Melaninam |
310 | Et quæcumque lacus vicinaque rura colebantIndigetes nymphas mensis acceperat altis.Et vidit prior Isis Hylam obstupuitque videndoMiratur pueri vultus oculosque nitentes,Iamque fatigato herbaque in viridante sedenti |
315 | Et parat insidias et spe præsumit amantem.Ipse autem dulces ripa dum tollit ab altaPronus aquas lapsus seu forte fefellerit udoMargine pes, pondus sive illum oppresserit urnæLabitur, Isis adest labenti prompta, sed ille |
320 | Instantis nymphæ auxilium fluctusque refusosDimovet et nisu per aquas luctatur inani.Adsunt et nymphæ comites puerumque morantemPatris ad Ascanii pendentia pumice tectaInvitant, harum sit ut his quoque numen aquarum. |
325 | Dum refugit nec habent iam brachia lassa vigorem,Fons fit aquæ fontisque deus cui nympha repulsaVindictæ indulgens et iam crudelis amandoAddidit excelsum ingenium moresque superbosCommunem contra qui sese tollat aquarum |
330 | Naturam nisuque altum irrequietus anheloNequicquam affectet, sequitur nam iugis euntemLapsus et ex ipsa trahit ambitione ruinam.At puer interea toto sub litore frustraAlcidæ quæsitus, eo clamante sonabant |
335 | Ascanides passim ripæ collesque propinqui,Omnis Hylam rupes et Hylam nemus omne vocabat.Mutatusque locum primus salientibus undisFecit Hylas nymphæ durus dum spernit amoresIsidis et fontes ipsos fugisse laborat. |
340 | Hinc salientes aquæ celebres quæsita per hortosEt virides lucos una non arte voluptas,Nam varios pariterque modos pariterque figurasAddidit artis opus varium erumpentibus undis.Cuncta Ruellæo poteris quæ visere ruri, |
345 | Insignes tot ubi, tam magnis sumptibus undasExtudit egregii monimentum illustre laborisRichelius, magnis ferret dum pondera rerumConsiliis regnique vices pro rege teneret.Hic et digestos vario discrimine fontes |
350 | Aspicias duci in præceps sursumque reduciInque omnes motus et in omnes ire figuras.Hic et aquæ iactum patulo vomit ore chimæraHorrendum stridens, vasto nam fusus ab oreIt torrens spumantque rotati gutture fluctus |
355 | Et dum se partes motus draco versat in omnesTerret circumstans violenta aspergine vulgus.Inde tubi molem incurvi venator ahenusTendit in excubiis positus mortemque minatur.Verum fatifera plumbi pro glande repentes |
360 | Eiaculatur aquas et torto flumine sævit.Frustrati risus vulgi plaususque sequuntur.Sed quid speluncis memorem quam multa sub altisArs ludit per aquam cum desuper intus ab imbreArtifici scatebrisque frequens stridentibus omnis |
365 | Perpluitur locus et latices rumpuntur aquarumInsultantque solo, salientes undique riviGrandibus humectant guttis pendentia saxa.Sed quos non lusus, antri fontisque magister,Quæ non per dociles molitus ludicra lymphas? |
370 | Quamvis ista velint aliis præstare iocosæNaiades, antra levi si quando scrupea tofoMoliri liquidosque parent inducere fontesAntris et lapides ipso ex oriente petitosAtque Erythræa suæ conchylia nectere rupi, |
375 | Ædificent alii manantia fontibus antraPumice multicavo vel conchis summa lacunentQuæ per diversas concinnent rite figuras,Cuncta olim melius proavis incognita nostris.Hæc inhians oculis quærat spectacula vulgus |
380 | Quæ populo exhibeat per tempora certa magister.Tu grandes prudens et aquas et seria rerumSemper ama, lapsus quo sit librandus aquarumDisce modo, labris ut magna capacibus altosImpleat unda lacus fluvios imitata fluentes |
385 | Stagnave tranquillæ referens spatiosa paludis.Ipse tuus si forte tubus satis oris habebitAccipiat fontem largum longeque remittat.Nam placet ubertas in fontibus ipsaque semperCopia, quæsiti pars est et magna decoris. |
390 | Nec simili libranda modo similique figuraEst aqua per iactus, in aquis si ludicra quæras.Effingunt alii ruptos e fontibus imbresMultifidis, alii radios et lumina solis,Emissas alii cornu e stridente sagittas, |
395 | Verum alii rapida fluctus vertigine raptosIn præceps, Siculæ seu parva exempla Charybdis,Orbis in angusti labro describere tentant.Unda agitata salit ceu cum crepitantibus ardensÆstuat in flammis liquor exultantis aheni. |
400 | At de præcipuo latices errare iubebisFonte redundatos crebrisque excurrere rivisPer campum, ipsi etiam stagnum accipiantur in amplumCurrentes rivi ne quid perdatur aquarum.Nunc quibus errantem frænis ars temperet undam |
405 | Dispensetque omnes sua per divortia rivosDescribam. Licet indociles aqua libera per seIre vias semper velilt obsequiumque recuset,Tu tamen ipse potes rivis imponere moremEt certos illis per humum describere cursus |
410 | Erroresque viæ ambiguos flexusque locorum,Quos unda interdum cursu fraudata tenebitLegitimo. Rivi crebris nam sæpe morandiFlexibus et iusta per campum ambage tenendi.Talis Amymone per agros errasse putatur |
415 | Neptuni postquam iniustos audivit amores.Nam virgo infelix violatæ plurima famæPræmetuens sese cursu vitabat eodemAtque sequebatur, nondum se forsan amantisSenserat illa dei factam de numine rivum |
420 | Qui pariter fugiens sese pariterque secutusCircuitusque trahens sua per vestigia longosImplevit variis Dircæum erroribus agrum.Fusi igitur per mille vias fugientibus undisUndique præcipitent secto sub gramine rivi, |
425 | Pars rapidis passim loca per prærupta fluentisExcurrat, qualis multo tumefactus ab imbreDat sonitum saxis glomerato vortice torrens,Pars timido cursu per humum trepidare laboretObliquam, quæsitus obex cunctetur euntem, |
430 | Perstrepat ille cavas arguto murmure vallesInsultantque solo tenues assurgere in irasDiscat et imbelli iam saxa lacessere pulsumIam ripæ intentare minas et litora circumNequicquam obstrepere et spumis aspergere truncos. |
435 | Quique fluit iam parcus aquæ raucoque per herbamIn strepitu tenuis sine re, sine nomine rivusSi quando rivos vicina e valle minoresAccipiat quondam in magnum se tollere flumenAudebit pontesque pati grandesque phaselos. |
440 | Persultet mollem lætissimus iste per herbamAut musco in viridi, dum silvis ille sub altisRauca gemit callesque minis obiurgat iniquos,Si quis erit, varios poterit qui tendere cursus,Aut tua prata riget lymphis aut sternat opimo |
445 | Rura luto camposque ferax oblimet inertes.Si tamen altus eat multa est tibi mole docendusHærere in ripis et molli parcere prato.Cum vero rivi rumpuntur fontibus et cumVere natant udo valles atque imbribus atris |
450 | Prata nemusque solo contra defende regesto,Ne campum labes ultro se fundat in omnem.Utque omnes rivos eadem non forma decebitSic et diversas rivis intendere ripasRiparumque toros vario discrimine disce. |
455 | Floribus hos, illos herbis et gramine puroAtque laborati prætende crepidine saxi.Obscenas ripis velet sua canna paludesAut celebres fulicis ranisque loquacibus algæ.Nulla tuos ornet puro nisi gramine rivos |
460 | Herba, fluat nitidis ubi fons argentens undisAut æquale solum fulva sternatur arenaQuod virides ulmi prætextu frondis opacent.Nam rivi ornandi ripis cultuque iuvandi.Dumque ibunt iusso loca per declilvia cursu |
465 | Vallibus este viæ faciles nullique morenturSi properent lapsi ripa e pendente lapilli.Fontibus ipsa autem rivisque frequentibus omnisSilva sonet, nemorum turbate silentia, fontes,Murmure non uno turbate silentia, rivi, |
470 | Perque omnes luci flexus aditusque viarumUndique sint latices animos qui stirpibus addant.Dumque suis oculosque tuos animumque tenebuntDeliciis rivi permulcebuntque morantem,Fors erit ut vitæ subeat mortalis imago |
475 | Quæ fluit instar aquæ rapidoque obnoxia fatoIt præceps nec fas longam sperare colendo.Et vitæ incertos quando meditabere casusFors erit ut tecum reputes quo turbine rerumQui, quam difficiles agitent mortalia fluctus. |
480 | Forte etiam dices quando te rivus habebit:Sic ibat Simois, sic tu, Penee, fluebas,Sic Hypanis, sic Volcus aquas Amasenus agebatParthenique rapax et currens lene MelanthusAtque Borysthenio tumefactus ab amne Dysaspes, |
485 | Et pater Inachius, cum Naupacteo Achelos.Ars etiam reliquis cum fontibus addere et hortoMagnarum certos lapsus monstravit aquarum,Quales abrupti per summa cacumina IuraPerque Alpes ipsas de rupibus ire videmus |
490 | Et sola terrarum per præcipitata refundi.Et perhibent qua parte gravem devergit ad ArctonAmerice duroque rigens pertunditur EuroTrans magnum Oceanum ripæ Canadensis ad oramInter perpetua nigrantes abiete lucos |
495 | Præcipites altis labi de montibus amnesCum sonitu horrendo tanto perculsa tumultuRipa omnis gemit et valles silvæque profundæ.Hosque Ruellæis imitataæ Naiades hortisUndarum casus alta de rupe ruentum |
500 | Artis opus summæ virides fecere per hortos.Ardua stat clo rupes et rupe sub altaIngens multarum se copia rumpit aquarumIn præceps, crebra spumant aspergine fluctusPerque gradus fracti certos et iniqua locorum. |
505 | Fit sonitus, ceu cum torrens infrenis ab altoMonte ruit, terra ingenti gemit icta fragoreSubstrati silices rorataque saxa fluentisPlanguntur fluctu, toto sonat avia lucoHorrendum tellus, longe omnis silva resultat. |
510 | Si tibi forte iacens æquali contigit hortusTerrarum tractu dorso cui nullus iniquoImmineat collis præruptave vertice rupesUnde caducarum lapsus modereris aquarumIpse reclinato clementis ab aggere clivi |
515 | Ordinibus longis lapsuros digere fontes.Undarum lapsus sic est metata suarumNympha Liancourti, namque horti margine in ipsoRivorumque longos herboso ex aggere lapsusDisposuit, sed non alta de rupe, cadentum. |
520 | Par ratio huius aquæ thalamo quam fusa sub æquoIt lævi de rupe fluens interque fluendumTenditur attonsis ceu cum mantilia villisCarbaseive sinus cælo panduntur inani,Sic gracili labens se textilis unda fluento |
525 | Explicat et lato exundans se margine tendit.Non tamen hos lapsus, non hæc ludicra requirasSi latis tibi stagna patent ingentia ripisAtque effusa labris thalamisque capacibus undaDucenda in rivos et agrum fundenda per omnem. |
530 | Pro qua re terræ ingentes aperire lacunasExtra alios fontes et in inferioribus hortisPræcipio, quo se errantes demittere riviAssuescant fontesque omni de parte redundent.Nam neque tam graciles rivi fontesque placebunt |
535 | Quam magni tractus undarum atque æquora lata.Proinde cavos seu forte lacus quadrataque circumStagna pares late grandi effodiendus hiatuAlveus abscissa circum tellure patentiÆquandus thalamo fluviorum altæve paludi. |
540 | Ipsum autem vallum circum supraque quod omnemContinet amplexu ripam, ne forte sub undisPersidat quadri fundandum pariete saxiCæmentique solum multa compage tenendum.Namque ipsi et lapides, ipsa et cæmenta, fluenti |
545 | Subsedere et aquæ interdum et fecere ruinam.Ergo ne dubita firmas opponere molesAggeribus murorum et aquas sua ripa refrenet.Implebuntque lacus vacuos de partibus hortiDiversis iussi per campum accedere fontes |
550 | Et centum rivi, centum de fontibus urnasReplendo numquam cessent invergere stagno.Ipse suos vidi qui de torrentibus altisImplevere lacus, et quas ex imbre coactoPer campos passim vallis collegerat undas |
555 | Ornavere labro ingenti ripisque receptas.Tale Bavillæo stagnum memorabile ruriNympha loci domino legum iam præside maiorFortunaque domus dives meliore paravit.Namque per semirutas prius ibat languida moles |
560 | Unda nisi hiberno forsan gravis imbre tumeret,Scabraque destructæ manans per rudera villæPer se fontis inops et pulverulenta fluebat,Hancque Bavilleæ Sancaronidesque iuvencæPost pastum cursu in medio potare solebant, |
565 | Quam poteram pedes ipse levi transmittere saltu.At domino cum venit honos accessit et ipsiDeinde loco. Nam quæ iunco male tecta palustriIbat parva quidem, magnis sed debita fatis,Grandi accepta lacu iam piscibus unda natatur |
570 | Dives aquæ plenoque tumet spectabilis alveo,Et videt interdum magni capita alta senatus,Civiles dominos rerum legumque magistros,Fessos urbe suis per gramen ludere ripis.Iactus aquæ stagno in medio stridentibus undis |
575 | Erumpit, totum lapsu qui personat hortum.Nec te magnarum minus oblectabit aquarumAmbitus excisum gleba ducendus in orbemForma decens hortos, scenis si silva coruscisVernantes ripas ramo pendente coronet |
580 | Gramineique tori purove sedilia saxo.Et seu constet iners riguus seu profluat humorSilva coronet aquam prætexens frondibus altisOmne latus totique loco det frigus et umbram.Sunt dulces et aquis et amicæ fontibus umbræ. |
585 | At non hic querulæ confuso murmure ranæAntiquas lites et iurgia longa recantent,Hinc abige indignas, imo nam gurgite limumTurba maligna movens permiscet cuncta tumultuSed puras late per aquas et flumina, multus |
590 | Ludat olor pictique volent per flumina lintres,Et non una tuos perstringat palmula fluctus.Ne tamen, ah! nimium ripis ne credite matres,Perfida vestrarum forsan nescitis aquarumArbitria. Alcyone miseri post fata mariti |
595 | Crimen fecit aquis, fecit crudelis ElisæAnna soror, fecere viri, fecere puellæ.Qui mersi toties altis periere sub undis.Numen adorandum undarum nec talia vestrosCultores florum patiantur fata per hortos, |
600 | Hostibus hæc potius contingant funera nostris.At ne discendam longe aut iam exorsa relinquamUt tibi et ipsa etiam longis spatiosa fluentisArva natent, variis diversi et partibus hortiUnda omnis collecta ingentes stringere ripas |
605 | Gaudeat ipsa ingens et recto æquabilis alveo.Nam non ulla magis riguis aqua fontibus hortosCommendat thalamo quam cum prætenditur amploUber aquæ rivus villa spectandus ab omni.Nec vos transierim, valeant modo carmina nobis |
610 | Quæ Cantilliacis tot nuper magnus in hortisCondæus postquam toties ferus ense tremendoLate omnem iusta implevit formidine mundumUndique ductarum divortia fecit aquarum,Nam nusquam reliquos regni maiore per agros |
615 | Ars expressit aquas studio neque prodiga lymphisNatura et studio melius respondit et arti.Hic et digestos vario discrimine fontesAspicias duci in præceps sursumque reduciInque omnes motus et in omnes ire figuras. |
620 | Iugibus hic rivis salebrisque frequentibus ingensCum luco late sonat hortus et ubere lymphaColle e vicino vallem defusa per imamPræceps latifluo prætenditur unda canaliEt largo insultans per agros se gurgite pandit |
625 | Tamquam legitimum ripis ac nobile flumen.Nec præcepta iuvat præceptis addere longisUt si quæ fuerint istam monstranda per artem,Præterea longo durus tibi carmine texam.Vos alii si quæ super his discenda requirant, |
630 | Vos adeant domino nuper florente, beatæO valles, videant digestos ordine fontes,Quot constricta solo subter plumboque fluenta,Quique quot in formas fontanam ivere per artemMultifidi fontes ornataque fontibus antra. |
635 | Vos adeant, riguis dudum celeberrima lymphisRura Liancurti, prætentaque gramina visantEt quam mille modis Schombergia duxerit undamNympha loci custos, ruri præfecta marito,Teque adeo in primis quæ principe nobilis unda |
640 | Bellaquei Naias longe o pulcherrima fontisFranciadum regina tenes moderamen aquarum.Nec sese ulla tibi patriis quæ regnet in orisNympharum anteferat nec tantum affectet honorem.Te fontes patriique lacus, te Gallica semper |
645 | Flumina, te latis gaudet qui Sequana ripisAtque Parisiacæ iactantior influit urbiExternique colant fluvii, Mavortia TybrimRoma suosque tibi submittat Græcia fluctus.Nam tu dives aquæ et lymphis opulenta beatis, |
650 | Una super reliquas tantum memorabere lymphasQuantum alias inter celebratur Gallia gentes.Illam et perfunctus bellis et pace potitusEt toties victor Lodoicus grandibus auxitNuper aquis scopulosque novos molitus ab alto |
655 | Undarum lapsus, magnum decus addidit hortis.Sed quid ego immensos latices fontesque superbosCommemorem, quanto se porrigat unda canaliUnda ingens, immensa, gravi quæ fluminis instarMaiestate fluens it ripis lata profundis. |
660 | Illa suo toties decerni litore viditFortunas populorum et missos undique ab orbeRegum oratores vario qui supplice cultuArbitriumque suum peterent pacemque rogarent.At non divitias fontis vacat ire per omnes |
665 | Bellaquei, nec quos hortis Lodoicus honoresAddere molitur, nec vos regalia tectaTot regum fundata opibus luxuque beatoFlorentes hortos iam fas memorare canendo.Nec si fas esset me dicere cuncta parantem |
670 | Iam sinat audiri quæ regia limina circumOmnis fama tubis sonat omnibus. Aspice qualiLætitia plaususque domus iam ferveat omnis,Ex quo aulam partu implevit Lucina verendoDelphinique sacris totus natalibus orbis |
675 | Applaudit, certæ portat qui grandia pacisNascendo auguria et denuntiat otia terris.Dum sua nympha domus celebrat iam gaudia dumqueMagnanimum ingeminat Lodoicum pace sub altaRegnantem populis et dantem iura quietis, |
680 | Ruris opes reliquas sperandaque dona colonoPersequar atque suis donandos fructibus hortos. |