BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Renatus Rapinus

1621 - 1687

 

Hortorum libri IV

 

1665

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

HORTORUM

LIBER QUARTUS.

 

POMARIUM.

 

NEC te adeo, æstivum flores quæ læta per annum

Non dicam, Pomona: tuis hic omnia quando

Muneribus sunt plena tuoque assurgit honori

Autumnus, viridi præcinctus tempora ramo.

5

Quæ tibi pars etiam nostri spectanda laboris,

Lamonide, atque sui dum per te denique venti

Aspirant et te porro ratis auspice, cœptum

Tendat iter pelagoque volans det vela patenti.

Et quamquam vultu leges Astræa severo

10

Imponat per te populis luxumque refrænet,

Te tamen et ruris dantem præcepta colendi

Vidimus et morem arboribus legesque ferentem.

Namque omnes cultus, species, genera omnia fertus

Arborei prostant per te descripta colonis.

15

Munere pro tali sic te tellure benigna

Deinde tuus fortunet ager sic divite fundo

Luxuriosa tui curvent pomaria fructus,

Læta Bavillæi rumpantur ut horrea ruris,

Atque tuæ numquam desit sua gratia villæ.

20

Quamvis non omnis tellus sit idonea plantis

Omnibus et certas leges ac fœdera certis

Præscribat natura locis, præscriptaque servet.

Illis Franca tamen non est obnoxia tellus

Legibus eximiæ fertilis ubere glebæ

25

Nil fructus non læta ferat nil culta recuset.

Et quamquam multo generosos palmite colles

In primis longo tollat Burgundia tractu,

Quamquam pomiferis lætetur Neustria campis,

Belsia frumentis sit opima, Bigerra metallis,

30

Benharnus nemorosa, recmiferique Tricasses,

Nutritor pecorum Biturix, Arvernus equorum,

Est tamen omne solum Francæ telluris, alendis

Hortorum arboribus rurique insigne colendo.

Præsertim riguæ tellus vicina Turoni

35

Ver ubi perpetuum semperque nitentia prata

Et quos lentus Arar præcepsque Druentia campos

Perluit et pinqui vallis rorata Garumnæ

Vosque Parisiaci ditissima prædia ruris.

Si tamen ipsa tuo tellus optanda patebit

40

Arbitrio glebæ fundus quærendus opimæ.

Nam tellus vitanda gravi quæ languet arena

Necnon quæ pressos interiacet infima colles

Convallis cui lenta palus exhalet inerti

De fundo terram crassa cum nube Mephitin

45

Unde gravem referant etiam sua Poma saporem,

Et fuge perpetuis campum qui flatur ab Austris.

Optimus ille locus vobis, hæc optima sedes

Arborei fetus ubi cœli mitibus auris

Declives campi terra pendente patebunt.

50

Et licet apricum ad solem ventosque tepentes

Vergat ager, non ille tamen removendus ab horto

Florifero, spatio sua sint divortia iusto

Floribus et pomis, sed ferri ingentia claustra

Clathrorum ordinibus dirimant pomaria longis

55

Defendantque aditus populo pecorique cavendos.

Non iam telluri qui sit delectus habendæ

Hic repetam, moresque ipsos habitusque locorum

Plantandique modos et tempora certa serendi;

Omnia iam vulgata. Quis ilicet hactenus omnem

60

Monstratum agricolis culturæ nesciat usum?

Si vero arboribus per se satis æquus alendis

Non sit ager, fossa terram proscinde patenti

Et sterilem late non impiger effode campum,

Proque solo exhausto meliorem suffice terram.

65

Hæc melior graciles quæ fundo imitatur arenas,

Si tamen illius color est bonus et bonus humor,

Campus alit nimias, si sit nimis humidus, herbas.

Et ne planta solo forsan male discrepet ipsi

Quære prius terram fructus qui quamque decebunt,

70

Vitibus an sit ager magis ingeniosus habendis,

An magis arboribus, nam per vim nulla coacti

Gratia ruris erit, ne ruri proinde colonus

Naturæ contra morem ingeniumque coacto

Imperet; invitæ fit enim violentia terræ.

75

Cum fuerit iam stratus ager tellusque parata

In primis ipsum certo discrimine campum

Partiri plantisque ratas describere sedes

Mandabo, et postquam lecta de gente Cydonin

Optaris, decerpe manu vel tolle securi

80

Silvestrem ramum terræque immitte tepenti,

Nec pigeat scrobibusque manus adhibere cavandis

Sternendoque solo. Te talem impendere curam

Arboribusque tuis primos imponere mores

Proderit et sectos ipso de corpore matrum

85

Arboreos fosso ramos deponere campo.

Nec fuit indignum quondam dum prima vigeret

Persarum fortuna alto de sanguine magni

Astyagis regem campos coluisse superbum.

Sæpe illum patrios flores et poma per hortos

90

Plantantem manibusque suis plantata rigantem

Attonitus vidit mons vertice Tmolus ab alto,

Et regem agricolam longe miratus Orontes.

Ipsaque per valles quondam videre Sabinas

Deposito fastu trabeatos rura Quirites

95

Et tractare manu rastrum atque incumbere aratro.

Hanc etiamut perhibent sese formabat ad artem

Cum domito Fabius dictator ab hoste redibat

Non veritus medio dederat qui iura senatu

Ferre idem arboribusque suis terræque colendæ

100

Victricesque manus ruri præstare serendo.

Ipsa triumphales tellus experta colonos

Atque ducum manibus quondam versata suorum

Maiores fructus, maiora arbusta ferebat.

Talis fœdifragum postquam Masinissa Syphacem

105

Et Numidam infidum Pœnis fregisset in arvis

Imperiis terram ipse suis parere docebat,

Atque suo cultu Maurum mansuescere cælum.

Tu quoque regnando curas dum dividis orbi

Nonnumquam solio ut perhibent descendis ab alto

110

Et quas imperii, quas rerum tendis habenas

Rure tuo, magne interdum Lodoice, remittis.

Nam Sangermani seu te accepere recessus

Seu iuga Versalii sive alta palatia Fontis

Bellaquei, per te curando incumbere fundo

115

Non dubitas. Circum famuli stant ordine longo

Centum qui pomis, centum qui floribus hortos

Conserere ingentes et aquas deducere certent

Artificumque vices varias operumque laborem

Per medios instans operi partiris ut agrum

120

Omnia sint paribus numeris dimensa per omnem.

Interea tellus placidi te ruris amantem

Gratatur tantoque solum cultore superbum

Plus viget atque suo se lætum indulget amanti.

Sed quid ego hæc autem? Non hortatoribus istis

125

Tempus eget quando laus est nunc ista potentum

Hortorum arboribus sese oblectare colendis.

Nec talem fas est te denique spernere curam

Si te ruris amor sperandaque gaudia villae

Atque fruenda suo te partu poma tenebunt,

130

Omnem autem impendas operam, nullumque laborem

Arboribus, nullos cultus præstare recuses.

Nam neque te tantum tellus nec sidera tantum

Telluri per se conspiratura iuvabunt,

Quantum ipse assiduus cultus præstandaque iugis

135

Cultura arboribus. Cultu mollite frequenti

Tellurem agricolæ, tellus mansuescit arando.

Si quid peccabunt soles cælique maligni

Cruda intemperies, si venti imbresque nocebunt,

Has cultura vices supplebit et ipsa coloni

140

Sedulitas. Testis Marsorum e gente vetusta

Rusticus, is tenuem coleret dum sedulus hortum

Vicinos inter cum cetera rura vacarent,

Unus abundabat pomis, unius in horto

Rumpebant ramos fructus segetesque nitebant.

145

Hæc digna invidiæ visa est fortuna ferendæ.

Thessalicas hortum cultor curare per artes

Et per quæsitas Marsis in montibus herbas.

Dicitur ac magicis segetes urgeres venenis.

Res delata foro, causam sub iudice dicit

150

Rusticus, ostendit nitidos cum falce ligones,

Et solitos usu e longo splendescere rastros.

Ecce meum crimen, dixit, mea noxa, Quirites,

Splendida de cultu, iugique labore supellex,

Hi magici cantus. Simul hæc, simul horrida tendens

155

Brachia, monstrabat natam cum matre Sabella,

Duratasque operi longoque a sole rubentes.

Et causam obtinuit laudata Quiritibus ipsis

Sedulitas. Adeo iugis labor utilis arvis.

Hinc fruges veniunt nitidæ ramique comantes

160

Arboribus, gaudent ipsæ fetuque beato

Luxuriant splendentque sui per poma colores.

Rastri ergo durusque bidens forfexque bicornis

Et carri et marræ et vectes teretesque cylindri

Instrumenta horti niteant, situs arma tubasque

165

Inquinet et galeæ campis volvantur inanes,

Candida pax agros porro fortunet et urbes.

Si tamen hortus opem, cultum si terra recuset,

Mitte recusantem perdat ne vota colonus

Nec culturam aliis pigeat traducere campis.

170

Nunc vero arboribus potior quæ forma serendis

Dicendum cœpti pars non postrema laboris.

Sit locus in primis omni secretus ab horto

Spes ubi se generis late numerosa propaget,

Et seges arboribus per campum prima paretur

175

Exultetque solo passim confusa iuventus,

Qua poteris lapsæ gentis farcire ruinas.

Ex acinis autem nucleisque frequentibus omnis

Educenda tui soboles pulcherrima ruris.

Hinc indiscretam nullo discrimine prolem

180

Horti per muros omnes, per et ipsa vireta

Suffice. Nam melior quæ primo assuevit ab ortu

Terræ ipsi, seu terra suis credatur alumnis

Æquior unde ipsi cognata alimenta capessant,

Seu quod opem promptam facilis vicinia præstet

185

Sedibus et proles melius succedat avitis.

Sed nati in primis generosa e stirpe petendi

Qui patrios referant animos primumque vigorem.

Hæc melior tibi planta frequens cui nodus, at illam

Reiice quam raras ipso pro cortice differt

190

Per ramos et longa per internodia gemmas.

Interea populo sedes statuenda futuro

Ad solem. Sine sole tuis non poma venirent

Arboribus glebaque solum langueret inerti.

Ille et ventorum tempestatumque supremus

195

Arbiter ingentem lustras dum lumine mundum

Cuncta fovet succisque herbas vitalibus implet,

Et duodena suum dum temperat astra per orbem

Terrarum cælique vices moderatur et anni.

Multum adeo rutili servet qui lumina solis

200

Seu quo extrema cadens variaverit ora colore

Sive quibus primos maculis infecerit orts

Et cælum rite observet, iuvat arva, neque illum

Nequisquam cælo aspiciet sol magnus ab alto.

Magnum ergo in primis Solem Solique sororem

205

Cum qua supremi regnum partitur Olympi

Rite omnis tecum pubes respectet agrestis.

Ambo boni arboribus de caelo sidus utrumque

Servandum agricolis, signa indubitata sequuntur

Et solem et lunam. Tu numquam auctoribus istis

210

Discernas si rite suos in utroque colores

Diversi incerto cæli terrebere vultu.

Non tamen immodici soles de vere vovendi

Ne quod restabit frigus tua vota refutet,

Et solem arboribus qui fors male faverit ipsis

215

Accuses si poma suum properata venirent

Ante diem, flos ipse licet tibi germine læto

Promittat fructus flori ne fide caduco

Donec poma coquat maturis solibus æstas.

Sæpe sibi mendax sperato pignore pomus

220

Defuit et vano decepit flore colonum.

Interdum extremi sub finem veris ubi annus

Intepuit florentque omnes iam læta per hortos

Poma, improvisis arbos deprensa procellis

Una nocte omnem longi spem perdidit anni,

225

Immitesque magis regnant hoc tempore venti

Et turba Boreas immansuetissimus omni

Magnam hortis stragem dedit arboribusque ruinam.

Idcirco primi dum florent munere veris

Arborei fetus, vobis, o rustica pubes,

230

Ipsæ auræ et venti tempestatesque cavendæ

Per fastos, precibus præsertim avertite crebris

Noctibus æstivis tristes a frigore lunas

Nubigenasque Notos et Sithonions Aquilones.

Sæpe nocent etiam numquam imprudentibus imbres

235

Provisi satis agricolis, si nubila cælo

Pendebunt, memor anteveni et præsagia cæli

Observa assiduus signataque tempora fastis.

At cum certa suis diversi mensibus anni

Venerit insitio et ramos includere truncis

240

Tempus erit sectoque oculos imponere libro.

Si fuerint ut erunt tibi tardi poma saporis

Tolle illaudatos fructus atque elige mites.

Vos hinc præcipuam cultores quærite laudem

Hortorum, vestris hunc addite rebus honorem

245

Externasque pyros peregrinaque poma per hortum

Accipiant patrii fisso sub cortice trunci.

Hinc melior soboles et iusti copia fetus.

Ipsa quibus careas, præstet vicinia fructus

Et quibus ipsa etiam vicinia forte carebit

250

Quære vel extremo studiosus ab orbe petendos.

Prima olim terris eduxit Achaia plantas

Barbaricis victrixque suos traduxit in hortos,

Quos etiam toties mutatis fructibus auxit

Quando prisca suas implebat fabula partes.

255

Hinc Moro nova fata, novos fecere colores

Pyramus et Thisbe magnam Babylonis ad urbem,

Quos impermissi deluserat error amoris.

Et deserta suo Rhodopeia Phyllis amanti

Litore sub solo fecit de funere plantam

260

Infelix patrio cum crevit Amygdalus horto.

Et vites Baccho primum ficusque repertæ

Et Cereri inventæ fruges et oliva Minervæ.

Quid memorem ut Tyberim victor Romanus ad altum

Sæpe triumphatos peregrino e litore fructus

265

Attulerit, cerasos ipsa ut Cerasunte petitas

Lucullus patriis primus plantavit in hortis,

Ut sua mala urbi Medus, sua pruna Damascus,

Lydiaque atque omni cum gente Ægyptus et Indi

Et Persæ Caresque securiferique Geloni

270

Ac domitæ longo portarent agmine gentes.

Tum Iunonicolæ primum sua rura Falisci

Grandibus implerunt, uno non ordine, pomis,

Crustumiasque pyros Aminterna valle Sabini

Plantarunt magnumque olea vestire Taburnum

275

Cœpere Aurunci agricolæ Bacchoque frequenti,

Miratusque novas Anio per litora plantas,

Atque suos omnis tum demum Œnotria tellus

Undique fructiferas stirpes induxit in hortos

Pingui læta solo cæloque beata salubri.

280

Cum vero stirpes optaverit insitor omni

E gente egregias emendatique saporis

Et vegetæ pubis iam robora lecta paravit,

Discat adoptivos truncis imponere ramos.

Nec modus est simplex nec res operosa colono

285

Ligno infelici felicem includere ramum.

Namque alii truncos per se capita alta ferentes

Exscindunt ferroque cavant, ceu robora quando

Quadrifidasque sudes findit lignator, et alte

Fit truncum in teretem cuneo via, deinde cacumen

290

Felicis rami robur descendit in imum.

Ipso alii geminas inter pro cortice gemmas

Incidunt oculos circum germenque receptum

Udo deinde docent paulatim inolescere libro.

Verum aliis fissus tenuis ceu fistula cortex

295

Aut arbos scuti in morem diffissa rotundi

Aut solidus ferro truncus terebratus acuto

Accipit immissas solido sub stipite plantas.

Sedulus interea coniuncta stirpe putator

Obligat incisum sparto septemplice ramum.

300

Aut pice perfundit truncum cerave liquenti

Ne pateant rimæ cæli non mitibus auris

Atque intercluso via dividat aere succum,

Et sua deinde neget iam plantæ alimenta receptæ.

Tum si rite omnis res cesserit ipsaque constet

305

Per sese insitio si ramum ramus adoptet,

Connubio e tali fuerat quæ moribus arbos

Ante feris silvestrem animum deponet et ipsam

Dediscet matrem, succos oblita priores.

Duraque tum cornus flavensque cydonia pomis

310

Curvabit ramos bicoloribus, et bona tristes

Pruna ferent spini, pyrus emendata nitebit

Inque alio cerasus florebit adultera trunco

Interdumque arbos ramis diversa sub uno

Stipite poma feret partu spectanda biformi.

315

Nunc quibus expediat varios confundere fructus

Fœderibus quales ramis coniungere ramos

Quæ quibus hospitium præstent virgulta monebo.

Ipsa pyri solido genus omne cydonia trunco

Suscipit atque suo pingit suscepta colore

320

Nec refugit proprium pomo miscere saporem

Cana pyrus fruticique genus præstare saligno.

Mutua quin etiam cum moro fœdera ficus

Servabit tetrum si temperet illa colorem.

Lauro etiam inseritur cerasus partuque coacto

325

Fundit adoptivum per virginis ora ruborem.

Ipsaque confusos cum pomis poma sapores

Miscebunt prunusque pyrum gestabit agrestis,

Palladii si dicta fidem meruere magistri.

Omnia quæ patrios, per longa exempla, colonos

330

Dedocet ars, ætas quondam quæ prisca tenebat.

Inserit in salices pomos arvernus, at illæ

Quamquam poma bonum ostendunt speciosa colorem

Degenerant tristemque ferunt de fœdere tali

Blanda per eximiæ pellis mendacia gustum.

335

Nunc variis quæ plus cæli natura solive

Conveniat per se plantis noceatve cavendum.

Humenti campo pomus cæloque tepenti

Gaudet, eam si per colles et saxa reponas

Vix poterit fructus vitium excusare caduci.

340

Ipsa genus terræ crudum durare valebit

Ficus Hyperboreo si terga obverterit axi,

Persicam arena iuvat si perluat humor arenam,

Plantatæ si forte pyro non largior aura

Defuerit, cæloque tepor contingat aperto

345

Humentique solo tantisper planta iuvetur,

Flores implebunt ramos fructusque tumebunt.

Cunctatrix autem siccam super omnia terram

Morus amat, moro iugis nocet humor, et ipsum

Corrumpit pomi tellus nimis uda saporem.

350

Sed passim cerasus lætam e radicibus imis

Pullulat in prolem ceu quando Œnotria tellus

Crescentem ostendit sobolem fruticantis olivæ.

Terram optat mitem citrus, flavensque cydonis

Austeram; tellus urens non æqua ferenda est

355

Armeniæ; est cerasis tophus fragisque sinister;

Sed si telluri mandentur fraga subactæ

Et sulco ex humili soli exponantur aprico

Implebunt teretes succo magis ubere baccas.

Quisque favent Baccho colles sunt sæpe maligni

360

Et peponi et citro quæ gaudent mitibus auris.

Quando prunus erit fundum sortita tepentem

Ipsa sui pomis replebit vota coloni.

Si qua tuis autem pomus videatur in hortis

Languida, per cultus est præmedicanda receptos

365

Ante gravis truncum morbus quam ceperit omnem.

Sæpe mali arboribus cultu telluris iniquæ

Intereunt per agros sentes herbæque malignæ,

Unde nocens ramos languor veniebat in omnes.

Cultus et in plantis fructus emendat acerbos.

370

Ergo proscisso qui sæpius æquore campum

Ipsis subiectum arboribus circumque iacentem

Suscitet et rastro vertat ferroque bidenti

Maiores ramis animos et fructibus addat.

Salsus ager plantis et qui perhibetur amarus

375

Omnibus infelix, non illum cultus avari

Agricolæ, non longæ hiemes gelidæque pruinæ

Non auræ curant ventis pluviæque frequentes,

Nec genus ille suum pomis nec servat honorem.

Omnia degenerant naturam oblita priorem.

380

Verum ubi fructiferis sedem delegeris æquam

Arboribus, varias plantandi discere formas

Incipe, nam varia pro conditione locorum

Sunt variæ species. Alios quibus arva patebunt

Apricum ad solem, mitis sub sidere cæli,

385

Proceris campum arboribus plantare iubebo,

Pumila per dumos aliis arbusta placebunt

Trunco humili ramoque brevi cinctuque rotundo,

Dum muros alii late digesta per omnes

Componunt virgulta suis retinenda catenis.

390

Quæ ceu per tonsas alii longo ordine sepes

Consertis in se ramis distendere norunt.

Omnibus his decor est ruri quærendus et horto

Conciliandus honos quem tot diversa decebunt.

Ante tamen quæ per patrios sunt scripta colonos

395

His super observes. Mori nam multa vetusto

Artibus ut pollens istis hæc addidit ætas

Culturæ formam longe superavit avitæ.

Tu campo teneros fructus ne crede patenti,

Quales sunt ipsæ ficus, a sole coquendæ

400

Æstivo, cælo sed liberiore fruantur

Grandia poma, nuces, pruni cerasique pyrique,

Quæque omnes fragilis tolerabit amygdalus auras.

Fructibus et iustum si conciliare saporem

Atque boni ingenium succi moresque benignos

405

Forte velis illos cælo propone patenti.

Namque tibi fructus meliores proferet arbos

Quæ plenum ad solem luci se pandit apricæ.

Seu quod qui fructus cælo nascuntur aperto

Plus opis accipiant pleni de lumine solis,

410

Sive quod ingenti trunco procerior arbos

Longe plus ipsa petit a tellure vigoris

Et proli interdum plus succi ducit alendæ,

Seu quod de media cæli regione sereni

Purior arboribus summis afflabitur aer.

415

Ergo rite omnes primum sunt poma per hortos

Solibus exponenda quibus percocta saporem

Accipiant atque æstati duranda ferendæ.

Ut vero prolem teneram tueare benignis

Indulgens studiis maioraque corpora formes,

420

Stringe manu frondes et acuto decute ferro

Luxuriem nimiam, nec matrem ramus opacet

Ipse suam nec onus ramo quod ferre recuset

Imponas. Fetus præsertim tolle caducos

Donec prolem aliam propria iam mole valentem

425

Videris atque suo meditantem vivere succo.

Sic poteris magnos pomorum educere fetus.

Sed matri blandire, bona quam prolis ademptæ

Frustratam de parte, tuo solabere cultu.

Nec tu cultori quæ forte placebis avaro

430

Ne numerum iactes arbos secunda nocentem,

Ipse nocet numerus, sed ferro cultor adunco

Ut sit honos matri, fetum rescindat inanem.

Quin et nulla diu multos impune per annos

Fertilis arbor erit, non est durabilis ulla

435

Fertilitas, fetu nimio læsura parentem.

Et nisi cessando requies alterna levarit

Fecundas, non illæ ævum durare valebunt.

Prudens cultor eris, si quando hortabere pomos

Interdum ut cessent, nec si cessare volentes

440

Urgebis cultu, laudemque merebere magnam.

Ipse suburbanos memini vidisse per hortos

Cultores multos qui festinata frequenti

Poma fimo urgerent properato crescere partu,

Monstrarentque novos alieno tempore fructus.

445

Ne pueri, ne talem hortis inducite morem,

Hi fructus perimunt plantas uruntque ferentes.

Ipsa importuno virgulta peresa veterno

Ante diem tristis senserunt damna senectæ.

Sed sinite ut iusto veniant in tempore fructus.

450

Ne vero immiti pendent dum poma colonus

Vellat acerba manu duro ne lædat ab ortu

Matrem ipsam stomachumque gravet ni mitia carpat.

At si magna sui teneat te cura coloris

Fructibus addendi, muro prætende propinquo

455

Pomiferam longo ramorum ex ordine gentem

Cui, medium rapidus cum sol transcenderit axem,

Immineat, primumque reflexo ardore calorem

Augeat et iusti pingant tua poma colores,

Si murum fuerint pulchre digesta per omnem.

460

Quo nunc deinde modo solis captanda reflexi

Gratia fructus uti sit pictior inde monendum

Atque ars augendi ad murum monstranda caloris.

Principio paries ducendus tramite longo

Obversus solem ad medium, nam sole petenda est

465

A medio iusti potius mensura caloris.

Murum ipsum vivæ prætextu perline calcis,

Calx omni solem melius de parte reflectit

Lævis et ingenitos exurit torrida vermes

Stragem olim arboribus magnam exitiumque daturos.

470

Tum ferri ad murum series præfigitur unci

Cui contos late intendunt cratesve salignas

Virgeus unde omnis ramorum pendeat ordo.

Vimineis autem ramos devinciat hamis

Villicus et murum componat rite per omnem.

475

Ast illos alii melius per tortile ferrum

Parietibus tendunt longis nodoque coercent.

Ipsum ultro rigidis lentiper tempus habenis

Parebunt rami, primis si forte sub annis

Ire doces sub vincla suas ut discere partes

480

A teneris sensim incipiant longoque subacti

Obsequio, toti assuescant insistere muro.

Nam quæ obduruerint longos virgulta per annos

Tendere parietibus studio tentabis inani.

Ut partes igitur ramus se liber in omnes

485

Flectat et imperium facilis promptusque sequatur,

Assuescat sensim obsequio dum mollior ætas

Id sinit et dociles veniunt ad vincula virgæ.

Omnem ergo generis murum plantare sub ipsum

Arborei sobolem primis hortabor ab annis,

490

Paulatim per se vinclis parere docendam.

Ipsa etiam ramos non dedecuere fluentes

Vincula si murum iustus quadret ordo per omnem.

Femina vittatos ceu cum sub vincla capillos

Ire iubet crinemque rata sub lege reponit;

495

Dum parat ire foras et se præbere videndam

Crinem vincla decent; pars est bona laudis in illis.

Sic bene digestis ipso pro pariete ramis

Quantumvis arbos fuerit captiva decebit.

Si nihil emineant rasis hastilia virgis

500

Et murum viridis prætextus vestiat omnem.

Illa decens series pictos imitata tapetas

Murum omnem campumque suo commendat honore,

Præsertim certos quando variare colores

Incepere suo varii pro tempore fructus.

505

Tum vero vigili quæ non speranda colono

Gaudia pomiferi cum per divortia muri

Livebunt ficus et Persica mala rubebunt,

Curvabuntque graves late pomaria ramos?

Nam quando æstivus pomis bicoloribus annus

510

Pingitur, omnis opes per sese opulenta beatas

Ad murum lætis sub frondibus explicat arbos.

Tum iuvat et fructus et munera divitis horti

Et villam lustrare omnem iuvat arva videre

Mirarique suos per ramea texta colores

515

Et tempestivos ipsis decerpere fructus

Arboribus plenisque domum portare canistris.

Sive autem explores tua dum pomaria lustras

Quæ sint poma bonæ stirpis profitenda, quod ipsis

Ingenium arboribus, plantæ qui cultus alendæ,

520

Quando exultantis reprimenda licentia rami,

Quæ sit adoptandis plus commoda fructibus arbos

Quatenus incisæ servent sua nomina pomi

Rure tuo superabis opes fastusque potentum

Nec iam te fœda ambitio urbanique tumultus,

525

Non favor instabilis vulgi, non gratia regum,

Non spes vanæ animi nec inania vota movebunt.

O fortunati quos afficit illa voluptas!

Nam seu crescentes spectent ex ordine plantas

Sive laborantes pomorum pondere ramos

530

Sustineant contoque levent virgulta bifurco.

Sive peregrinis ponant nova nomina pomis

Seu gustu exquirant cuius sint quæque saporis

Pruna vel exportent mensis epulanda secundis

Quæ non quam læta formabunt gaudia mente.

535

Tuque adeo pulchri ducit quem gratia fructus

Arboribus dispone suas, pro pariete, sedes,

Diversaque memor quamque in statione repone:

Cum cerasis cerasos, cum ficubus coniunge ficus,

Crustumiam Syriamque pyrum coniunge Britannæ,

540

Nec viridi pomo prunum confunde rubentem.

Gens omnis cognata solo iungatur eodem.

Omnes par cultus par et fortuna manebit.

Omnibus et sedes amplas curabis alumnis

Ad murum, strictis si non urgebere rebus

545

Ne si forte locus non sit satis omnibus æquus,

Pabula deficiant et succum terra recuset.

Sed non fructiferis quantum natura genusque

Sit varium arboribus facies quam multa quibusve

Cultorum patrios ars fructibus auxerit hortos

550

Dicere me speciesque omnes evolvere fando

Attinet aut longo properantem errore teneri.

Nam quid ego ipsa olim missas a Perside pomos

Quive sapor fructus, quæ purpura mixta colori

Commemorem? Cuius pars ipsis ossibus hæret

555

Carne magis spissa, pars rarior ossibus ultro

Exuitur riguoque tumet bene roscida succo,

Una super fructus longe laudatior omnes.

Pars carne exili faciemque simillima pruno

Distendit nulla sparsam lanugine pellem.

560

Nec species formasque omnes aut nomina dicam

Pomorum, seu quæ de montibus Armenus olim

Attulit ipse suis nativo picta rubore,

Seu quæ de grandi ligno plantabat in hortis

Alcinous, dulci seu quæ Tiburtia succo

565

Cedunt Picenis. Quid mala cydonia iactem

Et quæ de nullo plus commendatur odore?

Nec bene vos primis cerasa acceptissima mensis

Nec vos divino spumantes nectare ficus

Transierim, quibus eximii pro munere gustus

570

Maior venit honos quam vobis, mitia poma!

Sed numquam plus ipsa sibi natura suoque

Indulsit genio quam cum tot deinde figuras

Impressit brevibusque pyris gravibusque volemis

Et tam diversi fecit discrimina succi.

575

Pars vino propior rores generosa Falernos

Exprimit ad gustum, pars altera mitior ori est

Rore suo musti vires imitata benigni,

Pars collo stolide obliquo absurdeque tumenti

Crescit in oblongum non uno tubere ventrem.

580

Ipse etiam prunis suus est honor et suus uvis

Præsertim adverso iungit quas pertica muro.

Et quæ purpureæ vites apianaque vina

Rite suas obeunt ipso pro pariete partes.

Forte etiam peponis blandum fragrantis odorem

585

Et quas prædulci succo natura rubentes

Implevit costas et humi repentia fraga

Ni nimis urgeret res iam properanda referrem.

Muro intendendæ cum dant præcepta coloni

Arboris aut palmæ mandant fundatur apertæ

590

In morem passis uno non stipite ramis

Aut spinæ in speciem ductæ de tergore piscis

Cui spissi trunco rami fruticentur ab uno.

Mos ut uterque bonis iam magnum auctoribus usum

Obtinuit, te neutrum hortis adhibere vetabo.

595

Esse autem arboribus momentum grande putandis

Et moneo et creber repetens repetensque monebo.

Namque suum ramis cædendo imponere morem

Ipse potes quos tu porro in quamcumque vocaris

Per ferrum faciles ibunt docilesque figuram.

600

Arboreum cultro genus omne colonus adunco

Informet ramum attondens fingatque putando

Cum sua iam ramis accessit fortibus ætas.

At cum cæsa suo de vulnere pullulet arbos

Spemque novæ faciat virgæ percepta cicatrix,

605

Ne dubita ferro durum exercere frequenti

Imperium, arboribus facies formanda putando est.

Omnis et ut primis ætas est sæpe sub annis

Fetibus imprudens atque inconsulta ferendo,

Has teneræ partes per se iuvet ipse putator

610

Arboris et ferro ramos compescat inanes.

Ipsaque sub vestras veniat lascivia leges,

O famuli, prima luxum emendate iuventa

Et ramos tondete, nocet clementia ramis.

Sed quo quique modo, qua sint de parte putandi,

615

Tu per sollertes prudens exquire magistros.

Parcendum semper primoribus unde futuri

Spes fetus tibi certa atque expectanda propago.

His autem studiis si fors respondeat annus

Protinus aspicies pomosos crescere fetus

620

Per murum et pulchro dives lætabere fructu.

Nam neque plus molis neque plus habitura coloris

Poma putes quam quæ soli percocta reflexo

Ostendunt longo digestos ordine textus.

Et cultu e tali poterit qui plurimus esse

625

Fructus erit. Tu morem alium ne quære doceri.

Et licet hanc artem per sese deinde repertam

Æstas nostra ferat fructusque calore coquendos

Monstrarit per vim solis vi parietis auctam,

Hanc tamen antiquis obscurus rumor ab annis

630

Deducit magnoque valens pro teste vetustas.

Et si vera fides longo quæ venit ab ævo,

Alcinou rex idem hominum cultorque peritus

Hortorum talem primus Phæacibus agris

Dicitur arboreos fetus coluisse per artem.

635

Regia more suo rumpebant horrea fructus

Immensi, viridis se spes ubi prodidit anni

Contigit ut fœdam spirans de turbine brumam

Per noctem, Boreas omnem populaverit hortum.

Si qua autem tanta forsan de clade superstes

640

Arbor erat læta per agros quæ fronde vireret,

Fetu immaturo partus edebat acerbos

Ante diem cæli vitio solisque maligni.

Quin etiam cælo illustri de nube serena

Non semel auditi sudum per inane fragores,

645

Sed tamen istius pars maxima cladis ad hortos

Pertinuit, sævis pomaria perdita ventis.

Rex autem attonitus monstris vocat undique vates,

Quid portenta velint rogat et consulta requirit

Clade super tanta. Memorat pars multa repulsum

650

Zethen et Calaim qui sese Aquilone creatos

Iactabant dum regales peterent hymenæos.

Spem dabat ambobus mater, non ipsa negabat

Filia, sed neuter Regi populoque placebat.

Quod Boreas animo forte indignatus iniquo

655

Per coniuratos molitus talia fratres,

Dum vindicta omnem tum demum expleverit iram.

Pars Circen causatur Atlantiademque Calypsum,

Utramque infestam regi. Nam prima Calypso

Se memorans indigne habitam Phæacibus ipsis

660

Pro Laertiade accepto quem nympha ferebat

Esse suum, sese passuram impune negabat.

Verum aliis suspectum odium et vicinia Circes

Quæ poterat Lunæ ipsius confundere vultum

Carminibus purique auras corrumpere cæli.

665

At bonus Eurymedon vates Phœbique sacerdos

«Externas», inquit, «cladis ne quærite causas,

Nos ipsi fontes sumus», et simul alta repressit

Ora silens mæstusque. Iubet rex ipse silentem

Effari quid deinde velit, quæ crimina pandat.

670

Ille autem: «Non verba sibi iam multa requirit

Ipsa rei gravitas, quando peiora timentur

Et locus est votis, crimen per vota piandum est.

Namque graves magni exercent nos numinis iræ.

Regia quod multi replerent horrea fructus

675

Ipse suæ Alcinous curæ tribuebat et arti ,

Demens! qui divos non respiciebat agrestes,

Nec Solem aurarum tempestatumque potentem

Nec ventos ipsumque Iovem placare solebat.»

Tum sese Alcinous cœpit sentire nocentem

680

Incusans durumque animum fastusque superbos.

Itur ad Hesperidem silva in Phæacide nympham

Quæ responsa deum luco reddebat ab alto,

Et vox per lucum non longe audita silentem:

«Ite Iovi magno bissex mactate iuvencos,

685

Et totidem Soli, numen violastis utrumque,

Proveniunt omnes utriusque a numine fructus.»

Ibant et Soli tauros magnoque tonanti

Mactabant, quæ sacra pater facienda quotannis

Imperat Eurymedon servanda nepotibus ipsis.

690

Interea murum Pomaria plantat ad altum

Alcinous contra Boream ventosque nocentes

De nymphæ ipsius monitu captatque reflexi

Vim solis, si non æquos daret ille calores.

Hinc mos plantandi natus pro pariete rami

695

Quem licet Hesperiis ætas aboleverit oris

Illum Neustriacus sero post tempore pastor

Restituit docuitque suos quod Neustria iusti

Solis egens, per se non fructibus apta coquendis

Esse queat, ni solis opem petat ipsa reflexi.

700

Inde Parisiacum mos is deductus in agrum

Per totum cœpit late increbrescere regnum

Atque omnes demum se commendare per hortos.

Quique meos audis monitus hac parte decorem

Ruri quære tuo, nec te protendere murum

705

Pœniteat, viridis quem vestiat ordine longo

Textus et assiduo insistens ne parce labori.

Et dum fructiferam lustras per singula pubem

Pomososque satus et frondea texta pererras,

Si quis luxus erit, si quæ petulantia ramis,

710

Falce seca lignique animos compesce protervi.

Utilis est horto domini manus, utilis ipsis

Arboribus, qui si muro non hæreat arbos

Aut resoluta suo laxet se pergula versu

Ipse recomponit ramos et vincla renodat

715

Comptus ut egregio se proferat ordine textus.

Frondibus ipse etiam erucas bruchosque voraces

Decutit et mensis quos destinet ipse secundis

Prægustat fructus carpendaque tempore certo

Poma notat laudatque suo dotata colore,

720

Et male formosi culpat mendacia fructus.

Si sit cultus ager quid culto accedere possit,

Quæ quibus est meritis arbos spectata, parentem

Quæ faciat melior soboles, quæ cuique saporis

Gratia sit, turbæ primus designat agresti,

725

Pomiferas studiosus opes dum crebra revisit.

Atque suam partes curam fert acer in omnes,

Nec requies quin aut multo se germine ramus

Induat aut fructu felix exuberet annus.

At procul hinc absint lenti mollesque ministri,

730

Quisquis adest operi plusquam pro parte laboret.

Nam plantis suus est labor impendendus et acri

Urgenda est studio tellus cultuque domanda.

Nec te putri etiam cunctantem incendere terram

Sæpe fimo pudeat, putri nam fota tepore

735

Terra parit læto plures ex ubere fetus,

Nec gravibus pigeat glebas invertere rastris

Atque novo versas interdum ostendere soli.

His autem studiis si non respondeat annus

Vestrum crimen erit, venti! namque omnibus omnis

740

Est semper per se tellus obnoxia ventis

Et cælo paret, cæli seu forte supremi

Audiat imperium. Vos proinde ignoscite venti

Arboribus, veniet tali pro munere merces,

De pomis vestro pars evitata furori

745

Solemni ritu sacras pendebit ad aras.

Mille autem plantis sunt morbi, incommoda mille,

Mille hostes, tantis prudens defende periclis

Immeritas, cæli vitio venit atra maligni

Sæpe lues primi quæ spes interficit anni.

750

Is porro arboribus cælo si morbus iniquo

Ingruerit gentemque lues pervaserit ægram,

Implorent precibus superos votisque coloni.

Contra pestem illam nil præter vota relictum est.

Si morbo gravis arbos erit vel segnior annis

755

Illam tolle loco, facilis iactura vestustæ

Arboris, audaci pollens nitidusque iuventa

Uberiore tibi fetu lætabitur heres

Et vacuo longe melior dominabitur arvo.

Tuque graves annos plantarum animosque notabis

760

Aspectu ex ipso, si cortice ligna patebunt

Hiscenti, si per ramos languentibus arbor

Pallebit foliis dum cetera turba virebit,

Pallenti nimiam falx sedula deputet umbram.

Sæpe etiam informis scabro sub cortice cancer

765

Aut urens muscus concrevit et horrida late

Seu scabies truncum crudeli tabe peredit

Strenuus hanc ferro labem compesce priusquam

Ad vivum persidat et arboris intima carpat.

Ac totam macie gentem deformet iniqua.

770

Quod si languebunt exhaustæ ad munia vires

Absumptusque vigor, sterilem circumfode campum

Et terram suis immundæ raucæve palumbis

Sparge fimo terræque fimum confunde regestæ.

Nam sicci saturanda fimo ieiunia ruris.

775

Nec mihi displiceat scrobibus qui sicca sub altis

Aut folia aut lentam filicem siliquasque fabales

Iniiciat mixtasve fimo limoque myricas

Aut cinerem immundum late agrum effundat in omnem.

Omnibus his non ille parum rus segne iuvabit.

780

Ne tamen ipsa tibi plus ubere fertilis æquo

Ne sit humus, nam iusta aliis ut pabula desunt

Arboribus campo es sterili, sic sæpe nocebit

Plantis pingue solum, nimii quod copia succi

Obruat iniusta molles uligine plantas.

785

Quam vero sit pinguis humus moderanda per artem

Quo cultu sterilis, quo sollicitanda labore,

Si nescis morem tu percontare receptum.

At super effusos ruptis de nubibus imbres

Nec quæ impune suas partes agit horrida grando

790

Mille etiam teneris illudunt undique pestes

Arboribus, culices, bruchi fucique sonantes,

Quæque solent plexis ramos involvere telis,

Erucæ et tortæ spiris testaque volutæ

Reptantes cochleæ meropesque aliæque volucres

795

Quarum sunt quædam plusquam per rostra timendæ

Arboribus, tigres ideo de nomine dictæ

Quod contage mala silvam gens inficit omnem,

Unde lues oritur nulli patienda colono.

Dede neci pestem infestam fumoque volanti

800

Frondibus et ramis diros interfice vermes.

Quid memorem muscas, quid pictos terga lacertos

Et quæ lucifugi fodere cubilia talpæ,

Quique cavis mures veniunt ad furta latebris?

Vos istas variis, vos demum avertite pestes

805

Insidiis, hanc ipse viam sibi suggeret usus.

Num me præceptis iam parcere pluribus æquum est,

Nec mihi cum rudibus res est peragenda colonis,

Nec doceo priscos campi Laurentis agrestes.

Utque omnes passim pollent hac arte coloni

810

Vix habet egregios ætas iam nostra quod addat

Hortorum ad cultus. Sed non describere villas

Insignes celebresque hortos memorare canendo

Iam vacuum est, patrii nec dicere ruris honores,

Quod loca et ipsa mihi ignoscent dominique locorum.

815

Posthac fors et erit si Franco opulentia ruri

Contingat nostrisque accedat copia rebus

Ut blandæ demum summo de munere pacis

Telluri melior veniat fortuna colendæ.

Nam totum nuper crudelia bella per orbem

820

Vidimus et torvo Europam sub Marte frementem

Morbosque horribilemque famem febresque malignas

Atque cruentatos civili sanguine campos

Aversosque omnes superos. Quis crimina fando

Explicet eversamque fidem temerataque iura

825

Et populos regum respersos cæde suorum?

Damnaque nos istis etiam graviora manerent

Ni de supremo concessus munere divum

Ferret opem fortique animo Lodoicus et armis

Instaret lapsis porro succurrere rebus.

830

Qui postquam domitas utroque ab litore gentes

Addidit imperio et Francam rem finibus auxit,

Ut mores pariterque bonos repararet et artes

Sæclaque perverso iam redderet aurea mundo,

Legum omnes tibi, Lamonide, concessit habenas

835

Teque foro rebus pro se præfecit agendis.

Quo duce cum nostros Astræa reviserit agros

Ut fas est sperare tuis de moribus utque

Ostendunt legum præclara exorsa tuarum,

Florebit terræ iam gloria prima colendæ

840

Monstratæque novis per te cultoribus artes

In genus arboreum, per patria rura vigebunt.

Hæc magni insistens vestigia sacra Maronis

Re super hortensi Claro de Monte canebam,

Lutetia in magna, quo tempore Francica tellus

845

Rege beata suo rebusque superba secundis

Et sua per populos late dare iura volentes

Cœperat et toti iam morem imponere mundo.

 

Finis.