BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 98

 

 

 

 

1   Simulatque vero Instrumentum Pacis a Dominis Plenipotentiariis et Legatis subscriptum et signatum fuerit, cesset omnis hostilitas, et quae supra conventa sunt, utrinque e vestigio executioni mandentur, 2 utque id melius et citius adimpleatur, sequenti post subscriptionem die Publicatio Pacis fiat more solenni et solito per compita Civitatum Monasteriensis et Oznabrugensis, post acceptum tamen nuntium, quod subscriptio Tractatus facta fuerit in utroque loco, statimque post Publicationem factam diversi mittantur Cursores ad Duces Exercituum, qui citatis equis simul iter conficiant, dictis Ducibus significent, conclusam esse Pacem, curentque, ut conventa inter ipsos Duces die Pax et cessatio hostilitatum in singulis Exercitibus denuo publicetur, omnibusque et singulis belli Ministris et Civitatum, aut Fortalitiorum Gubernatoribus imperetur, ut ab omni hostilitatum genere inposterum abstineant, ita, ut siquid post dictam Publicationem attentatum, aut via facti mutatum fuerit, id quamprimum reparari et in pristinum statum restitui debeat.

 

IPO   Articulus XVI

1   Simulatque vero instrumentum pacis a Dominis Plenipotentiariis et Legatis subscriptum et signatum fuerit, cesset omnis hostilitas et quae supra conventa sunt, utrinque e vestigio executioni mandentur.