Item conventum est, quod Caesarea Maiestas restitui faciat Comitibus Clementi et Ioanni filiis, nec non et nepotibus ex filio Octaviano Comitis Caroli Cacherani integrum Feudum Rochae, Arazii cum appertinentiis et dependentibus, quibuscunque non obstantibus.
Similiter declarabit Imperator in investitura Ducatus Mantuae comprehendi Castra Reggioli et Luzzarae cum suis territoriis et dependentiis, quorum possessionem Dux Guastallae Duci Mantuae restituere teneatur, reservatis tamen eidem iuribus pro sex millibus scutorum annuorum, quae praetendit, de quibus agere, et iudicio experiri coram sua Caesarea Maiestate valeat adversus Ducem Mantuae.
|
|
IPO
Hunc textum non habet IPO.
|