BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 96

 

 

 

 

Item conventum est, quod Dux Sabaudiae, haeredes et Successores eius nullatenus a Caesarea Maiestate turbentur aut inquietentur in Superioritate, seu iure superioritatis, quod habent in Feudis Rocheverani, Olmi et Caesolae cum appertinentiis, quae a Romano Imperio nulla ratione dependent, et revocatis annullatisque donationibus et investituris in dictorum feudorum possessione seu quasi Dominus Dux manuteneatur, et quatenus opus sit, redintegretur. Parique ratione eiusdem Vassallus Comes Veruve, quoad eadem Feuda Olmi et Caesolae et quartae partis Rocheverani suae possessioni seu quasi restituatur, et in eadem plenissime cum fructibus omnibus redintegretur.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.