Conveniant inter se utriusque partis Plenipotentiarii intra tempus conclusae et ratificandae Pacis de modo, tempore et securitate restitutionis locorum et exauctorationis militiae, ita ut utraque pars secura esse possit, omnia, quae conventa fuerint, sincere adimpletum iri.
|
|
IPO Articulus XVI
20 Tam exauctoratio vero militiae, quam restitutio locorum ad praefixum tempus eo ordine modoque fiant, de quibus inter Generales Exercituum Duces conveniet, observatis tamen, quoad rem ipsam iis, quae in puncto Satisfactionis militiae conventa sunt.
|