BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 77

 

 

 

 

Rex tamen praeter protectionem, praesidium et transitum in dictum Castrum Philipsburg nihil ulterius praetendet, sed ipsa proprietas, omnimoda iurisdictio, possessio, omniaque emolumenta, fructus, accessiones, iura, Regalia, servitutes, homines, subditi, vassalli, et quidquid omnino antiquitus ibidem et in totius Episcopatus Spirensis, Ecclesiarumque illi incorporatarum districtu Episcopo et Capitulo Spirensi competebat, et competere poterat, eisdem inposterum quoque salva, integra et illaesa, excepto tamen iure protectionis, permaneant.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.