BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 76

 

 

 

 

Quarto, Christianissimae Maiestati eiusque in Regno Successoribus de consensu Imperatoris, totiusque Imperii, perpetuum ius sit tenendi praesidium in Castro Philipsburg protectionis ergo, ad convenientem tamen numerum restrictum, qui Vicinis iustam suspicionis causam praebere non possit, sumptibus duntaxat Coronae Galliae sustentandum. Patere etiam debebit Regi liber transitus per terras et aquas Imperii ad inducendos milites, commeatum, et caetera omnia, quibus et quoties opus fuerit.

 

IPO

 

Hunc textum non habet IPO.