Imperator, Imperium et Dominus Archidux Oenipontanus Ferdinandus Carolus respective exolvunt Ordines, Magistratus, Officiales et subditos singularum supradictarum Ditionum, ac locorum, vinculis et sacramentis, quibus hucusque sibi, Domuique Austriacae obstricti fuerant, eosque ad subiectionem, obedientiam et fidelitatem Regi Regnoque Galliae praestandam remittunt, obligantque; atque ita Coronam Galliae in plena iustaque eorum superioritate, proprietate, et possessione constituunt, renunciantes omnibus in ea iuribus ac praetensionibus ex nunc in perpetuum, idque pro se, suisque posteris Imperator, dictus Dominus Archidux, eiusque Frater (quatenus praedicta cessio ad ipsos pertinet) peculiari diplomate tum ipsi confirmabunt, tum efficient, ut a Rege Hispaniarum Catholico eadem quoque renunciatio in authentica forma extradatur. Quod et Imperii totius nomine fiet, quo die subsignabitur praesens Tractatus.
|
|
IPO
Hunc textum non habet IPO.
|