BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 65

 

 

 

 

Tam in universalibus vero quam particularibus Diaetis, liberis Imperii Civitatibus non minus quam caeteris Statibus Imperii competat votum decisivum, iisque rata et intacta maneant Regalia, vectigalia, reditus annui, libertates, privilegia confiscandi, collectandi, et inde dependentia, aliaque Iura ab Imperatore et Imperio legitime impetrata, vel longo usu ante hos motus obtenta possessa et exercita, cum omnimoda iurisdictione intra muros et in territorio, cassatis, annullatis et in futurum prohibitis iis, quae per repressalias, arresta, viarum occlusiones et alios actus praeiudiciales, sive durante bello quocunque praetextu in contrarium facta, et propria authoritate hucusque attentata sunt, sive dehinc nullo praecedente legitimo iuris et executionis ordine, fieri attentarive poterunt. De caetero omnes laudabiles consuetudines et Sacri Romani Imperii Constitutiones et leges fundamentales imposterum religiose serventur, sublatis omnibus, quae bellicorum temporum iniuria irrepserant, confusionibus.

 

IPO   Articulus VIII

4   Tam in universalibus vero, quam particularibus diaetis, liberis Imperii Civitatibus, non minus quam caeteris Statibus Imperii competat votum decisivum, iisque rata et intacta maneant regalia, vectigalia, reditus annui, libertates, privilegia confiscandi, collectandi et inde dependentia, aliaque iura ab Imperatore et Imperio legitime impetrata, vel longo usu ante hos motus obtenta, possessa et exercita, cum omnimoda iurisdictione intra muros et in territorio; cassatis, annullatis, et in futurum prohibitis iis, quae per repressalias, arresta, viarum occlusiones et alios actus praeiudiciales, sive durante bello quocunque praetextu in contrarium facta et propria autoritate hucusque attentata sunt, sive dehinc, nullo praecedente legitimo iuris et executionis ordine fieri attentarive poterunt. De caetero omnes laudabiles consuetudines et sacri Romani Imperii constitutiones et leges fundamentales in posterum religiose serventur, sublatis omnibus, quae bellicorum temporum iniuria irrepserant, confusionibus.