BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 66

 

 

 

 

De indaganda aliqua ratione et modo aequitati conveniente, qui persecutiones actionum contra debitores ob bellicas calamitates fortunis lapsos, aut nimio usurarum cursu aggravatos, moderate terminari, indeque nascituris maioribus incommodis etiam tranquillitati publicae noxiis obviam iri possit, Caesarea Maiestas curabit exquiri tam Iudicii Aulici quam Cameralis vota et consilia, quae in futuris Comitiis proponi et in constitutionem certam redigi possint. Interea tamen temporis in huiusmodi causis ad iudicia cum summa Imperii tum singularia Statuum delatis circonstantiae a partibus allegatae bene ponderentur, ac nemo executionibus immoderatis praegravetur; sed haec omnia Holsatiae constitutione salva et illaesa.

 

IPO   Articulus VIII

5   De indaganda aliqua ratione et modo aequitati conveniente, qui persecutiones actionum contra debitores, ob bellicas calamitates fortunis lapsos, aut nimio usurarum cursu aggravatos moderate terminari, indeque nascituris maioribus incommodis, etiam tranquillitati publicae noxiis obviam iri possit, Caesarea Maiestas curabit exquiri tam Iudicii Aulici, quam Cameralis vota et consilia, quae in futuris Comitiis proponi et in constitutionem certam redigi possint, interea tamen temporis in huiusmodi causis ad iudicia cum summa Imperii tum singularia Statuum delatis, circumstantiae a partibus allegatae bene ponderentur, ac nemo executionibus immoderatis praegravetur; sed haec omnia Holsatiae constitutione salva et illaesa.