Habeantur autem Comitia Imperii intra sex menses a dato ratificatae Pacis, postea vero, quoties id publica utilitas aut necessitas postulaverit. In proximis vero Comitiis emendentur imprimis anteriorum Conventuum defectus, ac tum quoque de Electione Romanorum Regum, certa constantique Caesarea Capitulatione concipienda, de modo et ordine in declarando uno vel altero Statu in Bannum Imperii, praeter eum, qui alias in Constitutionibus Imperii descriptus est, tenendo, redintegrandis Circulis, renovanda Matricula, reducendis Statibus exemptis, moderatione et remissione Imperii collectarum, reformatione politiae et iustitiae, taxae sportularum in Iudicio Camerali, ordinariis Deputatis ad modum et utilitatem Reipublicae rite formandis, ligitimo munere Directorum in Imperii Collegiis, et similibus negotiis, quae hic expediri nequiverant, ex communi Statuum consensu agatur et statuatur.
|
|
IPO Articulus VIII
3 Habeantur autem Comitia Imperii intra sex menses a dato ratificatae pacis, postea vero, quoties id publica utilitas aut necessitas postulaverit. In proximis vero Comitiis emendentur in primis anteriorum Conventuum defectus, ac tum quoque de electione Romanorum Regum certa constantique Caesarea Capitulatione concipienda, de modo et ordine in declarando uno vel altero Statu in bannum Imperii, praeter eum, qui alias in constitutionibus Imperii descriptus est, tenendo, redintegrandis circulis, renovanda matricula, reducendis Statibus exemptis, moderatione et remissione Imperii collectarum, reformatione politiae et iustitiae, taxae, sportularum in Iudicio Camerali, ordinariis deputatis ad modum et utilitatem Reipublicae rite formandis, legitimo munere Directorum in Imperii Collegiis et similibus negotiis, quae hic expediri nequiverant, ex communi Statuum consensu agatur e[t] statuatur.
|