Simulac vero Domina Lantgravia totam summam cum pensionibus a tempore morae acceperit, restituat illico loca iam denominata cautionis loco interim retenta, pensiones cessent, et Quaestores atque Receptores, quorum facta fuit mentio, Iuramenti nexu sint liberati.
Quarum autem Praefecturarum reditus pensionibus contingente mora solvendis sint assignandi, ante Ratificationem Pacis eventualiter conveniet, quae conventio non minoris sit roboris, quam ipsum Pacis Instrumentum.
|
|
IPO Articulus XV
8 2) Simulac vero Domina Landgravia totam summam cum pensionibus a tempore morae acceperit, restituat illico loca iam denominata, cautionis loco interim retenta, pensiones cessent et Quaestores atque Receptores, quorum facta fuit mentio, iuramenti nexu sint liberati.
9 Quarum autem praefecturarum reditus pensionibus contingente mora solvendis sint assignandi, ante ratificationem pacis eventualiter conveniet, quae conventio non minoris sit roboris, quam ipsum pacis instrumentum.
|