Quamprimum vero post ratificatam pacem Dominae Lantgraviae trecenta millia talerorum Imperialium fuerint exsoluta, restituta Neussia, retineat Coesfeld solum et Neuhaus, ita tamen, ut praesidium Neussianum in Coesfeld et Neuhaus non deducat, vel eius nomine quicquam ulterius exigat, nec praesidia in Coesfeld numerum sexcentorum peditum et quinquaginta equitum, in Neuhaus autem centum peditum excedant. Sin autem intra terminum novem Mensium Dominae Lantgraviae integra summa non dependatur, non tantum Coesfeld et Neuhaus, donec plenaria subsecuta fuerit solutio, sed etiam pro residuo summae, eiusque singulis centenis quinque annuatim Imperiales, donec residuum summae exsolutum fuerit, pensionis nomine solvantur, et tot Praefecturarum ad supra nominatos Archi- et Episcopatus, atque Abbatiam pertinentium, et Hassiae Principatui vicinarum, quot praestandis et exsolvendis pensionibus sufficiunt. Quaestores et Receptores Dominae Lantgraviae Iuramento obstringantur, ut de reditibus annuas residuae summae pensiones solvant, non obstante Dominorum suorum prohibitione. Quod si vero Quaestores et Receptores in solvendo moras nectant, aut reditus alio conferant, Domina Lantgravia exequendi, et ad solutionem quovis modo illos adigendi, liberam habeat potestatem, de reliquo iure territoriali Domino proprietatis interea semper salvo.
|
|
IPO Articulus XV
7 Quamprimum vero post ratificatam Pacem Dominae Landgraviae trecenta millia thalerorum Imperialium fuerint exsoluta, restituta Neussia, retineat Cosfeld solum et Neuhaus, ita tamen ut praesidium Neussianum in Cosfeld et Neuhaus non deducat, vel eius nomine quicquam ulterius exigat, nec praesidia in Cosfeld numerum sexcentorum peditum et quinquaginta equitum, in Neuhaus autem centum peditum excedant. Sin autem intra terminum novem mensium Dominae Landgraviae integra summa non dependatur, non tantum Cosfeld et Neuhaus, donec plenaria subsecuta fuerit solutio, sed etiam pro residuo summae eiusque singulis centenis quinque annuatim Imperiales, donec residuum summae exsolutum fuerit, pensionis nomine solvantur, et tot praefecturarum ad supranominatos Archi- et Episcopatus atque Abbatiam pertinentium et Hassiae Principatui vicinarum, quot praestandis et exsolvendis pensionibus sufficiunt. Quaestores et Receptores Dominae Landgraviae iuramento obstringantur, ut de reditibus annuas residuae summae pensiones solvant, non obstante Dominorum suorum prohibitione.
8 1) Quod si vero Quaestores et Receptores in solvendo moras nectant aut reditus alio conferant, Domina Landgravia exequendi, et ad solutionem quovis modo illos adigendi liberam habeat potestatem, de reliquo iure territoriali domino proprietatis interea semper salvo.
|