BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 53

 

 

 

 

Praesidia autem secundum ordinationem de sustentatione Officialium et militum Hassiacis hactenus consuetam alantur, et quae ad conservanda fortalitia necessaria sunt, praestentur ex Archiepiscopatibus et episcopatibus, in quibus dicta Arx et Civitates sunt sitae, absque summae supra nominatae diminutione. Integrum autem sit ipsis Praesidiis contra morosos et tardantes, sed non ultra debitam summam exequi. Iura autem Superioritatis, et Iurisdictio tam Ecclesiastica quam Secularis, et reditus nominatarum Arcis et Civitatum Domino Archiepiscopo Coloniensi sint salva.

 

IPO   Articulus XV

6   Praesidia autem secundum ordinationem de sustentatione Officialium et militum Hassiacis hactenus consuetam alantur, et quae ad conservanda fortalitia necessaria sunt, praestentur et Archi- et Episcopatibus, in quibus dicta arx et civitates sunt sitae, absque summae supranominatae diminutione. Integrum autem sit ipsis praesidiis contra morosos et tardantes, sed non ultra debitam summam exequi, iura autem superioritatis et iurisdictio tam ecclesiastica quam secularis et reditus nominatarum arcis et civitatum, Domino Archi-Episcopo Coloniensi sint salva.