BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pax Westphalica

1648

 

Instrumentum Pacis Monasteriensis

(Instrumentum Caesareum-Gallicum)

 

Dispositio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

IPM   § 56

 

 

 

 

Praeter loca autem securitatis causa, ut memoratum, Dominae Lantgraviae relinquenda, et post solutionem demum restituenda, restituat illa nihilominus Ratificatione Pacis subsecuta, omnes Provincias et Episcopatus, nec non illorum Urbes, Praefecturas, Oppida, Fortalitia, propugnacula et omnia denique bona immobilia, nec non iura inter haec bella ab ipsa occupata, ita tamen, ut tam in praefatis tribus locis, cautionis nomine retinendis, quam reliquis omnibus restituendis, non solum Annonam et omnia ad bellicum apparatum spectantia, quae inferri vel fieri curavit, per subditos evehenda Dominae Lantgraviae et supradictis Successoribus, quae vero ab ipsa non illata, sed in locis occupatis tempore occupationis reperta sunt, et adhuc extant, ibi permaneant, sed ut etiam Fortificationes et Valla, durante occupatione extructa, eatenus destruantur, ne tamen Urbes, Oppida, Arces vel Castra cuiusvis invasionibus et depraedationibus pateant.

 

IPO   Articulus XV

10   Praeter loca autem securitatis causa, ut memoratum, Dominae Landgraviae relinquenda, et post solutionem demum restituenda, restituet illa nihilominus, ratificatione pacis subsecuta, omnes provincias et Episcopatus, nec non illorum urbes, praefecturas, oppida, fortalitia, propugnacula et omnia denique bona immobilia, nec non iura inter haec bella ab ipsa occupata, ita tamen, ut tam in praefatis tribus locis, cautionis nomine retinendis, quam reliquis omnibus restituendis non solum annonam et omnia ad bellicum apparatum spectantia, quae inferri vel fieri curavit per subditos evehenda, 11 Dominae Landgraviae et supradictis Successoribus, quae vero ab ipsa non illata, sed in locis occupatis tempore occupationis reperta sunt et adhuc extant, ibi permaneant; sed ut etiam fortificationes et valla durante occupatione extructa, eatenus destruantur, ne tamen urbes, oppida, arces et castra cuiusvis invasionibus et depraedationibus pateant.