Iohannes Hagenaw
floruit 1620
|
Iter Principis SerenissimiVladislai Vasaeper Europam Occidentalem1624 - 1625
Maius 1625
|
___________________________________________________
|
|
1625Maius
Die 22Serenissimo Principi Varsaviam propinquanti Serenissimi Fratres ad unum milliare gratulabundi obviam proficiscuntur certatibusque fraternae teneritudinis affectibus stipatum ad Serenissimam Regiam Mtem deducunt, quae conservata tanto tempore laetitiae segetem toto pectore effundens mirifica paternae humanitatis declaratione adventantem excipit, utpote ovantem nunc de cordibus primorum maximorumque Europae principum, quae ipse laudum suarum magnitudine victoriarumque splendore pridem illecta iam vi propinquae humanitatis, firmis amicitiae nexibus sibi innodavit, non minore sane gloria quam ante Turcicam Tartaricamque immanitatem militari prudentia ac infractae virtutis robore protritam perpetuo in gloriae trepidationis vinculo triumphator illigavit.Bonis itaque auspicatam avibus prosperoque auctam progressu peregrinationem glorioso quoque atque laeto terminasti exitu, Serenissimus Princeps, qui ut ante hac gloriae famaeque celebritate totum orbem, ita nunc profusa e conspectu Tuo iucunditate multas complevisti provincias, e quibus Te reducem charissima excepit patria iis votis iisque comprecationibus, quibus pia numina ad incrementum felicitatis Tuae (cui non mediocrem gloriae suae partem lubens debet) flecti posse confidit.Nititur etiam inter communes has honorum omnium acclamationes efferre sese vox clientuli tui, quae magnitudinem affectus humilimaeque devotionis meae velut stentoria quapiam intensione prae ceteris manifestare iussa impar tanto oneri (utpote diuturnis concussa et attrita morbis, quorum etiam vis nec revidendi, nec corrigendi diarii huius copiam mihi concessit) in ipso conatu incidit mecumque habitare, compulsa inter gravissimos affictae valetudinis conflictus, vis spirans, quantis potest Deum precator precibus, ut Serenitatem Vestram non bellorum tantum praeclare confectorum, sed et pacis laudabiliter impensae gloriam florentem fidei christianae praesidio Reipublicae ornamento universique orbis decori ac voluptati quam diutissime felicissimeque conservet.
Finis |