BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes Hagenaw

floruit 1620

 

Iter Principis Serenissimi

Vladislai Vasae

per Europam Occidentalem

1624 - 1625

 

Supplementum I

 

___________________________________________________

 

 

 

Supplementum I

 

Instructio illustri et magnifico d[omino] Alberto Stanislao Radziwill, duci in Olica et Nieswiez S[acri] R[omani] Imp[erii] principi, supremo Magni Ducatus Lithuaniae cancellario, Meven[si] Tucholiensique capitaneo, cum Serenissimo Principe Wladislao Sigismundo iussu Sacrae Regiae Maiestatis, Domini nostri clementissimi, eunti, Datum Warsaviae die [ ] mensis maii anno Domini 1624.

 

Cum omnis ad exteras nationes peregrinatio variis difficultatibus, periculis atque casibus ita sit obnoxia, ut saepe peregrinantibus aut vitae discrimen aut honoris existimationis dignitatis iactura subeunda sit, tam potissimum ea, quae filiis regum aut principum suscipitur, difficilis comprimis ac periculosa esse solet. Etsi enim illi ob comitatus frequentiam tutius iis, qui soli peregrinantur securiusque iter haberi possint. Honoris tamen cuius difficilis est custodia, facilius et ob suam ipsorum et parentum excellentiam subeunt discrimen. Quo enim est persona eminentior, eo facilius impingit, cum levis etiam error grave probrum et infamiam inducat. Quare duo potissimum iis, qui peregrinationibus eiusmodi proficiscuntur principumque peregrinantium curam gerunt, cordi esse debent, alterum ut eos dignitate potius aucta quam imminuta, alterum ut salvos ac incolumes ducant reducantque.

Quam in rem illustris et magnificus dux eo gravius incumbet, quo diligentius secum expenderit se a Sacra Regia Maiestate, domino nostro clementissimo, peregrinationi Serenissimi Principis Wladislai Sigismundi, primogeniti Suae Maiestatis filii, cum amplissima potestate proficisci in sinumque fidei, curae, prudentiae, dexteritatis, vigilantiae suae ab eiusdem Maiestate carissimum pignus deponi. Diu id quidem gravi apud se cogitatione Sacra Regia Maiestas, dominus noster clementissimus, agitabat, quem nam potissimum huic tam arduo et ancipiti muneri destinaret. Verum ubi in ea deliberatione lllustris et magnificus dux animo Suae Maiestatis occurrit, minime dubitavit, quin cum prae ceteris e tam amplo Regno deligeret, cuius curae atque fidei Serenissimum Principem, filium suum, ad extera regna iter capessentem committeret. Quas enim in illo pietatis, prudentiae, integritatis, modestiae, virtutes, longe ante S.R.M. perspectas habebat, eas Serenissimo Principi, filio suo, fidas peregrinationis comites adiungere volebat eisdemque ducibus illum reducem, salvum, sospitem incolumem reversurum confidebat.

Quare ut illustris et magnificus dux opinioni tamque illustri S.R. Mtis iudicio de se habito exspectationique respondeat, diligentem navabit operam, ut quemadmodum illi S.R.M. plenam Serenissimi Principis ducendi reducendique et familiae regendae gubernandaeque detulit potestatem, Serenissimusque Princeps, quanquam hac aetate, hoc rerum usu, bellica laude atque gloria comparato hac excelsi animi moderatione, monitore minime egeat; voluntati tamen paternae S.R.M. sese pro eo, ac magnum magni parentis filium par est conformando, gubernationi ipsius una cum familia se commisit. Ita ille munus id a S.R. Mte sibi demandatum dextre, prudenter, caute, graviter obeat omniaque tam a persona quam honore et dignitate Serenissimi Principis pericula pro virili avertat memiveritque quanti regis, quam ubique terrarum et gentium clari atque gloriosi, quot victoriis atque triumphis conspicui filium primogenitum et ipsum armis et virtute illustrem Moschoviticoque et Turcico bello feliciter et gloriose gesto celebrem, in suam fidem, curam, gubernationem recipiat ac ob id omni studio atque contentione adnitatur, ne rerum gestarum gloriam regiarum heroicarumque virtutum splendorem totoque sparsam orbe terrarum ac emulgatam nominis famam praesentia Serenissimi Principis obscuret aut imminuat, ne qui absens apud exteros reges principes, populos bellica laude omnique gloria floreat, is idem praesens minor apud eosdem appareat. Quod etsi de excelsa ac regia indole et virtute Serenissimi Principis minime metuendum sit, cum tamen illae regiones, quas peregrinaturus est variis illecebrarum inventinis animum etiam constantissimi viri saepe frangant et emolliant et populi illi acutiores sagatioresque morum atque actionum censores sint, qui quo illustriorem de Serenissimo Principe famam auribus de longinquo auferunt, eo oculis etiam e propinquo experimentum eius capere sagatius curiosiusque conabuntur. Magna cura, circumspectione vigilantia opus est, ne praesentia Serenissimi Principis famam, ut usu evenire solet, minuat, quin potius existimationem augeat, studia et amorem hominum conciliet vivumque Serenissimi Parentis exemplar in se velut quodam speculo Serenissimus repraesentet ac nihil eiusmodi in dicta factaque ac mores actionesque eius universis irrepat, quod oculos hominum offendere possit, quorum aures antea fama virtutis, prudentia, gravitatis rerumque fortiter ac praeclare gestarum implevit.

Inprimis itaque illustris et magnificus dux anteaquam cum Serenissimo Principe Warsavia moveat, universam illius familiam et comitatum a S.R.M. illi attributum officii diligentiae, temperantiae, gravitatis, modestiae commonebit docebitque sibi a S.R.M. Serenissimi Principis in ea peregrinatione curam familiaeque eius regimen esse commissum. Itaque ut dicto audientes morigerique sint nec quisquam famulo aut comite tanti Principis indignum dicto factoque committat, luculenter et serio admonebit. Saepe enim accidit, ut principes et praesertim exteras regiones petentes quantumvis ipsi nihil a sua dignitate alienum committant, existimationis suae iacturam ex immodestia familiae comitatusque patiantur poenamque ipsi in honore dignitateque sua luant eorum, quae a famulis vel comitibus leviter, temere, indecenter geruntur. Quin interdum ex eorum moribus principis mores pensantur tantumque officit illi ad opinionem amoremque hominum mores eorum corrupti, quantum ad eadem iuvant probi, laudabiles compositi. Haec et ante discessum, in ipso itinere praesertim, ubi ad aulas principum veniendum erit, serio illis inculcat illaque duo gentis nostrae hominibus usitata vitia contentionis et ebrietatis, quibus apud exteras nationes et praesertim Italicas Hispanicasque eo maiore cum probis laborare solent, quo illi gravius ab eis abhorrent, ut a comitatu Serenissimi Principis longe absint, quantum in ipso est, providebit, et si, quod absit, aliquem e familia et comitatu Serenissimi Principis immorigerum et scandalosum compererit, eum removendi et alium in locum eius, si necessitas tulerit substituendi habeat facultatem. Cum vero familia et comitatus multitudo contentionum confusionis iurgiorum et praesertim inter nostrates facile ansam praebent, neminem tam externorum quam Polonorum praeter eos, quos S.R.M. Serenissimo Principi attribuit, ad comitatum eius admittet nisi id omnino expedire ad tuendamque dignitatem aut securitatem Serenissimi Principis, necesse fore iudicaverit. Non enim comitatus principum peregrinantium ex frequentia, sed ex modestia morum, gravitate, civili et urbana vereque aulica comitate commendatur.

Itineris totiusque huius peregrinationis illustris et magnificus dux eam rationem tenebit, ut hinc recta Nysam ad Serenissimum Archiducem Carolum, inde Pragam vel Viennam ad Serenissimum Imperatorem Romanorum, illinc Oenipontum ad Serenissimum Archiducem Leopoldum, tum Bruxellas in Belgiam ad Serenissimam Eugeniam Isabellam Infantem Hispaniae ac demum in Italiam, si ratio temporum et itinerum tulerit, ad S.R.M. visum fuerit, cum Serenissimo Principe contendat. Quam ob rem de Italico itinere nihil inscia et inconsulta S.R.M. statuet, Gallico vero, Hispanico, Anglico, Hollandico aliisque omnino abstinebit nec aliquid horum absque expressa S. R. Mtis voluntate suscipiet.

Ubi Nysam cum Serenissimo Principe venerit, litteras S.R. Reginalisque Mtis Serenissimo Archiduci Carolo reddet unaque benevolentissima salutatione atque comprecatione nomine Suarum Maiestatum Suam Serenitatem compellabit, tum de ratione itineris ad Serenissimum Imperatorem Pragam vel Viennam, aut ubi tum Serenissimus Imperator fuerit, suscipiendi cum Sua Serenitate conferet. Quod si Serenissimus Archidux, uti S.R.M. persuasum habet, Serenissimo Principi comitem sese adiungere unaque cum illo ad Serenissimum Imperatorem ire voluerit, profectionem hanc ex mente et consilio Serenissimi Archiducis instituet, et si illi visum fuerit expedire, ut Serenissimus Princeps occultato nomine et persona sua ad Serenissimum Imperatorem tendat ibique moretur, consilium eius sequatur et itineris mansionisque rationem ad mentem tam Serenissimi Imperatoris, quo cum ea de re per litteras secreto communicare de adventuque Serenissimi Principis ipsum mature praemonere ac edocere debet, quam Serenissimi Archiducis Caroli accommodabit. Porro si Serenissimus Archidux iter ad Serenissimum Imperatorem cum Serenissimo capiet, in eam rationem sedulo incumbet, ut inter familiam et comitatum eorum nihil eiusmodi intercedat, quod rixarum aut iurgiorum ansam praebeat, quin ut utrinque mutuis studiis ac officiis certetur nullaque ubivis locorum morositatis aut immodestiae nota familiae Serenissimi Principis iniuratur, providebit.

Ante discessum vero Nysa omnibus de rebus S.R.M. certiorem faciet et quae mens Serenissimi Archiducis de ratione persequendi itineris fuerit, praescribet.

Ad Serenissimum Imperatorem ubi ventum fuerit, de Serenissimo Principe clam ne illi, an palam Serenissimus Imperator adeundus et salutandus foret ex sententia Suae Caesareae Maiestatis, quam ante adventum per litteras expicari debet, Serenissimique Archiducis Caroli statuet.

Ipse vero in privata audientia redditis Sacrae Regiae Reginalisque Maiestatum litteris exponet se cum Serenissimo Principe a S.R. Reginalique Maiestate ad S. Caesaream ipsius Maiestatem ablegatum esse, ut quae arctissimae coniunctionis necessitudines ipsi cum Sua Maiestate intercedunt, ea officio a salutatione atque congratulatione coram nomine Suarum Maiestatum testaretur unaque iis de rebus cum Sua Caes. Mte ageret, quae ad mutuam Maiestatum amicitiam atque benevolentiam provinciarumque subiectarum pacem atque tranquillitatem pertinere viderentur. Etsi enim S.R. Reginalisque M. de constanti atque perpetuo S. Caes. Mtis studio fraternaque ac perpendissima voluntate ita persuasa sit, ut ea nullis studiis, nullis officiis augeri posse ipsis videatur, tamen eo maioris atque caritatis affectu Suae Maiestates erga ipsius Caes. Mtem feruntur, ut summe in eam rem incumbant, quo maiora in dies atque plura mutuae benevolentiae, studii propensionis utrinque parit incrementa nihilque iucundius, nihil optatius habeant, quam ut litteris et nunciis ipsam amantissime compellare.

Cumque ob locorum distantiam regiarumque curarum impedimenta mutuo aspectu et colloquio frui non liceat (quae quidem communis est omnium principum infelicitas) saltem per litteras et oratores cum Sua Caes. Mte quam saepissime colloquantur. Quo genere officii cum alias saepe Suae Mtes erga Suam Caes. Mtem functae sint, tum ut luculentiori ratione sui affectus desiderium quo aspectu complexoque Serenissimi Imperatoris potiri exoptant, testatum redderent desideriumque hoc suum aliquando lenirent, Serenissimum Principem Wladislaum Sigismundum in praeclarum pignus et arrabionem eximiae caritatis ad S.C.M. miserunt.

Haec et alia eam in rem accommodata, ubi illustrissimus et magnificus dux quaeraverit, iniunctum quoque sibi a S.R. Mte dicet, ut quae nuper ab oratoribus S.C. Mtis de licentiosis militum turmis queremoniae ad S.R.M-m, dominum nostrum clementissimum, allatae et expositae sunt, eas praesens isthic diluat. Neque enim aut iussu, aut conniventia, aut legum poenarumque publicarum remissione factum est, quod iteratis vicibus licentiosa agmina Silesiam Moraviamque et ceteras Serenissimi Imperatoris ditiones infestarunt gravibusque damnis incolas earum affecerint, verum partim effrenata hominum perditorum licentia, partim praecipiti eorum quodam consilio, qui inscia et inconsulta S.R. Mte militem hunc in Regno scribebant, praefectos, tribunos, centuriones creabant, ampla stipendia offerebant, sacrae cuiusdam militiae authoramento atque religione inaugurabant. Hinc enim proscripti et perditi homines praetextum imperialis militiae nacti, at re vera praedae et rapinis inhiantes sub signa ante signanorum sui similium tumultuarie et certatim convolare, turmas et agmina numerosa implere statim coepere ac brevi in tantum numerum excrevere, ut ordinarii Regni magistratus tantam multitudinem pro libidine rapidis per Regnum grassantem compescere non valerent, sed necesse fuerit, ut S.R.M. campiductori Regni exercitum contra eos ducere annisque illos persequi mandaret. Quod illi, ubi praesenserunt, in Moraviam et Silesiam sese continuo effuderunt easdemque in eis rapinas, quas in Regno uti ex fama ipsa et litteris et oratoribus Serenissimi Imperatoris Serenissimique Archiducis Caroli S.R.M. intellexit, exercuerunt. Iniquitas itaque temporum et hominum hanc calamitatem aeque Regno ac ditionibus S.C.M. intulit, quam sicut S.R.M. omni ratione avertere contendit, prout id in superioribus litteris suis ad Serenissimum Imperatorem Serenissimumque Archiducem Carolum saepius scriptis in responsoque oratoribus S.C. Mtis dato luculenter declaravit, ita ne in posterum haec licentiosa agmina domi forisque pro libitu grassentur, severissima lege in praeteritis comitiis lata cautum est certaque praesidia per Regnum disposita, quibus eiusmodi homines licentiosi coerceri modusque tandem tantae insolentiae atque temeritati statui ac frenum iniici possit. Universales etiam litterae et severissima edicta ad capitaneos finitimos universosque Regni magistratus datae, ut ubicunque aliquem militum licentiosorum manum sub signa cogi cognoverint, rem ad nos illico militumque praesidiariorum praefectos ex superioribus comitiis eam in rem destinatos deferant. Cuius rei ut illustrissimus et magnificus dux eo facilius fidem adservet, constitutionem de licentiosis hominibus in praeteritis comitiis sancitam in Latinum versum secum feret et Serenissimo Imperatori Serenissimoque Archiduci Carolo, si necesse fuerit, ostendet, et alia, quae ad diluendam excusandamque hanc de licentiosis agminibus querimoniam pertinere videbuntur, in medium adferet etc.

Demum nihil magis cordi curaeque S.R.M. esse affirmabit, quam iura amicitiae atque vicinitatis tueri, pacta et foedera servare omnibusque studiis ac officiis, quae ab amantissimo atque convinctissimo Principe proficisci possunt, S.C.M. respondere.

Pari salutationis officio erga Serenissimam Imperatricem nomine Suarum Maiestatum fungetur nihilque intermittet, quo egregiam voluntatem, sincerum animi affectum, eximiam benevolentiam constans benemerendi desiderium tam Sac. C. Mti quam Serenissimae Imperatrici testificetur.

Quamdiu Serenissimus Princeps apud Serenissimum Imperatorem morabitur, non intermittet S.R.M. omnibus de rebus illustris et magnificus dux per litteras suas certiorem facere, quidve facto opus fuerit, aut continuandi itineris ratio amplectenda et deinceps tenenda foret sensum et voluntatem Suae Mtis exquirere.

Inde si S.R.M. et Serenissimo Imperatori Serenissimoque Archiduci Carolo visum fuerit, in Belgium ad Serenissimam Infantem Hispaniae Serenissimus Princeps iter instituet ac prius si iisdem placuerit ratioque itineris et temporis tulerit, ad Serenissimum Archiducem Leopoldum Oenipontam vel ubi tum fuerit, divertet, apud quem illustrissimus et magnificus dux eodem, quo apud alios salutationis congratulationisque officio nomine Sac. Reg. Reginalisque Mtis fungetur sententiamque et consilium eiusdem de prosequendo itinere expiscabitur. Eundo in Belgium ne Serenissimus Princeps ob varios casus vitandos agnoscatur, sed alienam ad tempus personam induat, tum ne quidquam indignitatis aut indecentiae committatur tuteque ac secure Bruxellas perveniatur, curae erit illustrissimo et magnifico duci. De adventu Serenissimi Principis Serenissimam Infantem per litteras certiorem faciet ac de tempore, loco ac ratione Bruxellas intrandi cum ea communicabit, nisi aliter praesens status rerum postulaverit Serenissimoque Imperatori ac Serenissimis Carolo et Leopoldo Archiducibus satius visum fuerit, ut Serenissimus Princeps sine nuntio Bruxellas perveniat.

Posteaquam Bruxellam vel quo cum Serenissima Infante convenerit, ventum fuerit, Serenissimusque Princeps Serenissimam Infantem salutaverit, ipse quoque in privata audientia redditis S. R. Reginalisque Mtis officiosam salutationem Serenissimae Infanti nomine Suarum Maiestatum impertiet quoque animi ac voluntatis affectu erga illam ferantur, id argumento esse posse ostendet, quod Serenissimum Principem luculentissimum testem suae propensionis atque benevolentiae erga eam expediverint. Deinde commemorabit quantis studiis ac officiis Serenissimus olim Archidux Albertus illa favente Suas Maiestates obstrinxerit quantumque rebus S. R. M. cum alias tum praecipue bello Turcico commodaverit atque ille quidem postquam iam gravi cum Suarum Maiestatum universaeque christianitatis dolore e vita excesserit, superesse Serenissimam Infantem, uti olim vitae thorique ac singularis erga Suas Maiestates propensionis atque studii illi sociam, ita nunc Christianarum heroicarumque ipsius virtutum imitatricem parique sincerae ac studiosae erga Suas Mtes voluntatis affectu egregie animatam. Itaque quae studia a S. R. M. Serenissimaque Regina Serenissimo olim Archiduci Alberto ob praeclara ipsius erga se merita ac officia debebantur, ea Serenissimae Infanti quam testissima reddere velle Suas Mtes affirmabit nihilque unquam fore tam arduum ac difficile dicet, quod ipsis Serenissimae Infantis tam facile ac iucundum videri non possit. His et similibus Serenissimam Infantem nomine Suarum Mtum compellabit.

Dum isthic Serenissimus Princeps morabitur, ut comitatus suus graviter, modeste, prudenter sese gerat, advigilabit nihilque eiusmodi committat, quod Serenissimi Principis existimationem laedat, aulicorumque illorum gravitatem et moderationem Hispanicam offendat. Qua fronte Serenissimus Princeps a Serenissima Infante excipietur, quae isthic rerum facies, qui de adventu Serenissimi Principis in illas regiones hominum sensus aliisque item de rebus S. R. M. per litteras quam saepissime docebit.

Si in Italiam ex Belgio eundum foret neque enim alio iter restaret, qua de re tamen nova illustrissimus et magnificus dux a S. R. M. mandata exspectabit, ita ibit, ut nemini se Serenissimus Princeps agnoscendum praebeat tantoque cautius per Italiam peregrinabitur, quanto gens illa ad indagandas adorandasque peregrinantium personas sagatior et tanto maiorem curam familiae in officio continendae geret, quanto plures provincia Italica peregrinantibus a recta et honesta vitae ratione deviandi offert illecebras. Itaque nullibi Serenissimus Princeps diu subsistat, sed Romam recta pergat ibique nulli praeter illustrissimum cardinalem de Torres protectorem Regni, se communicet, ex cuius consilio summum pontificem adibit, ecclesias visitabit, urbem lustrabit et cetera, quae devotionis ratio et antiquitatis magnificentiaeque Romanae contemplatio requiret, peraget; caute vero et circumspecte ibi omnia agantur, ut neque Serenissimus Princeps agnoscatur, neque si agnosceretur, aliquid in eo aut familia et comitatu eius illaudabile notetur. Exactius in illa urbe, utpote omnium christianarum nationum hominibus refertissima et quae theatrum orbis non immerito vocatur, quam alibi omnia dicta factaque Serenissimi Principis observabuntur et notabuntur.

Roma redeundo in Regnum ad magnum Etruriae ducem Florentiam cum Serenissimo Principe divertet eodemque modo, quo alios principes supra memoratos, tam ipsum magnum Hetruriae ducem quam Serenissimum Archiducem Mtis Suae nomine S. R. Reginalisque Mtis salutabit nec diu tam Florentiae quam in aliis Italiae civitatibus et praesertim Venetiis morabitur, sed in Poloniam tutiore commodioreque itinere capto redibit. In reditu vero ad Serenissimum Imperatorem Serenissimumque Archiducem Leopoldum Carolumque denuo, si commoditas itineris tulerit, divertet.

Sumptuum et expensarum ne frustra in res ludicras et tanto Principe minime dignas fiant, inprimis providebit, quod eo facilius praestabit, dum ab iis, qui curam pecuniae Serenissimi Principis habebunt et a dispensatoribus calculum et rationem saepe exiget utque pecunia, quae Serenissimo Principi in usus huius peregrinationis a S. R. Mte data est, sufficiat nullaque omnino alicubi debita contrahantur, providebit, quin imo si quidpiam eiusmodi attentari subolfecerit, omnino contradicet neque ad exsolutionem eiusmodi nominum S. R. M. obligatum iri protestabitur.

Haec tamen omnia tam ex ulteriore S. R. M. mandato et voluntate quam temporum locorumque ratione pendebunt, proinde illustrissimus et magnificus dux de omnibus ubi scribendi commoditatem habuerit, ad S. R. M. per litteras referet, ubi vero ea caruerit, ipse omnibus circumstantiis ad trutinam revocatis diligenterque et prudenter locorum et temporum momentis ac rationibus expensis id statuet, quod ex dignitate Serenissimi Principis cum dignitate S. R. M. Regnique coniuncta securitateque itineris fore iudicaverit, quod prudentiae, dexteritati, fidei, diligentiae ipsius S. R. M. committit fortunatumque et exoptatum huius peregrinationis successum felicemque in patriam reditum tam Serenissimo Principi, filio suo carissimo, quam illustrissimo et magnifico duci universaeque illius familiae precatur.

 

Sigismundus Rex

(Sigillum Regni)

 

____________

 

S. C. M. = Sacra (Sua) Caesarea Maiestas

S. R. M. = Sua Regia Maiestas