Iohannes Hagenaw
floruit 1620
|
Iter Principis SerenissimiVladislai Vasaeper Europam Occidentalem1624 - 1625
Iunius 1624
|
___________________________________________________
|
|
1624Iunius
Die 1Dux Radzivillus audientiam apud Serenissimmn Archiducem denuo habuit, ut quo ordine iter institui deberet, nomine Serenissimi Regis sententiam eius inquireret.
Die 2Serenissimi et dux Radzivillius circa vesperum animi causa exspatiantur.
Die 3Serenissimi Bruskowiam profecti sunt. Et quia nocte praecedente ducem Badzivillium dolor dentium corripuerat, dominus Pac loco ducis cum Serenissimis discessit.
Die 4Bruskoviae hilaritati indulgetur.
Die 5Serenissimi Bruskovia rediere.
Die 6Processioni Venerabilis Sacramenti etiam heretici metu poenae pecuniariae assistere coguntur, qua dum civitas obitur, tormentum bellicum in explosione diffractum explodenti brachium divellit.
Die 7Serenissimus Princeps tota die non est egressus occasione ordinandarum sibi vestium iis regionibus gentibusque, ad quas tendebat, accommodatur, qua etiam cura singuli Serenissimi comites destinabantur.
Die 8Serenissimus Princeps cum domino Pac, domino Zolkiewski et Denhoff, domino Kazanowski (nam dux Radzivillius necdum e morbo respiraverat) mane hora quinta Bradislaviam ignotus discessit.
Die 9Serenissimus Bratislaviae in templo a militibus, qui sub eius auspiciis stipendia in Valachia meruerant, fere agnitus caute eorum oculis sese subduxit. Capitanei cuiusdam nunquam ante sibi noti in eodem hospitantis diversorio in obeunda civitate ultro oblata utitur opera. Cumque in officina quadam Serenissimus illo duce nonnullas lustrasset merces ac abire vellet, a capitaneo intrepide monetur, ut parumper exspectet, nam etiam se aliquid pro uxore emere velle. Serenissimus ea hominis ignorantia laetus risum aegre continens ipsi obsequitur exspectetque, donec ipse sese expediat.
Die 10Absoluto prandio abiens atque a dicto capitaneo ipsoque hospite extra portam deductus utrique se detegit. Occasio autem detectionis haec erat: Capitaneus fretus fiducia promptitudinis in circumductione per civitatem exhibitae rogavit dominum Denhoff, ut ubi ad Serenissimum Poloniae Principem (cuius fama et res praeclarae gestae magnum in animo suo amorem erga eundem excitarunt) redierit, personam suam ipsi commendaret faceretque, ut oblata prima belli gerendi opportunitate ipsi quoque praefectura aliqua concederetur. Dominus Denhoff hanc bono viro gratificandi occasionem cordi sibi futuram respondit. Hanc petitionem in civitate factam extra portam iterato renovat capitaneus. Serenissimus videns sinceram hominis voluntatem sublata dissimulatione domino Denhoff capitaneoque magis ac magis preces cumulanti dicit, ne amplius sollicitetur, nam eum, cuius gratiam tantopere efflagitat, praesentem preces eius auscultare Serenissimumque ei monstrat. Capitaneus novitate rei perculsus protinus Serenissimo ad pedes venerabundus provolvitur supplexqus veniam audacioris suae conversationis petit. Quem Serenissimus sublevare se iussum humanissima gratiae suae oblatione dimittit. Hospes vero, nescio, quo argumento in suspicionem tractus, magna instantia sibi declarari petit, quisnam tandem ille sit, qui domum suam commoratione honorare sit dignatus. Passim enim circumferri Serenissimum Poloniae Principem esse orantique, ut quoniam honorem praesentiae habuit, habeat et gratiam notitiae. Serenissimus e curru prospiciens: «Ecce ego sum», inquit manumque hospiti pro memoria Ungaricis repleri iussit. Hospes prae iucunditate vix sibi praesens ad pedes procidens veniam erroris precatur. Interim Serenissimus equis incitari iussis propere discessit.
Die 11Hora post mediam noctem secunda Bratislavia Serenissimus redit.
Die 12Nuptiae generosi domini Rohrwolff et nobilis virginis Radphatim celebrantur. Sponsum Serenissimus Archidux et Serenissimus Princeps, sponsam vero dux Radzivillius et dominus Bruskowski ad altare deducit. Convivium nuptiale habetur in arce, choreae in palatio novo.
Die 13Processio itidem Venerabilis Sacramenti in civitate habita, aequa omnium in processione modestia, omnem haereseos notam obliteravit. Nulla feminarum visa, quae non vel rosarium volveret, aut libro aperto litanias cantillare adiuvaret. Prandium nuptiale hodie apud dominum Radhapt, fratrem sponsae, sumitur maiorque pars noctis choreis impenditur.
Die 14Serenissimi simul Nissa discessere Viennam versus. Pernoctatum in Herbenstad. Lacus hic est perexiguus et luti fere plus quam aquae continens, in quo mirum hoc considerantibus occurrit, quod cum nulli in ipsum vel rivulo, vel flumine, vel cuiusvis alterius recentis aquae pateat influxus, inexhausta tamen truttarum excellentissimarum redundet copia. Spectantibus eo die Serenissimus uno tractu 175 truttae sunt eductae, e quibus culinae deputandas ipse Serenissimus Archidux bracchiis ad cubitum nudatis selegit.
Die 15Hora circiter nona matutina in Freidentall ventum, ubi expedito statim sacro prandium sumptum, quo finito Serenissimi ad venationem exivere, in qua Serenissimus Princeps cervum e bombarda occidit.
Die 16Divulgata, nescio quo authore, Lisowczikorum de capiendis Serenissimis iactatione; deliberatio ancipiti consilio diu agitata, progrediendumne esset, an revertendum. Demum tandem generosior Serenissimi nostri resolutio de amplectendo progressu praevaluit.
Die 17Tribus milliaribus minus Freidentallio progressi Serenissimi quattuor turmas equitum cathaphractorum conductui et securitati ipsorurn destinatos offendere, quas dominus Torquatus de Conti locumtenens generalis ducis de Valenstein adduxerat. Hic locumtenens ardebat desiderio cognosccndi Serenissimi Principis, voti tamen sui ut compos fieret, non suppetebat modus, Nam petere ex aliquo, erat excedere limites discretionis, sciens Serenissimum velle esse incognitum, agnoscere autem nullo prodente personam erat Serenissimi impossibile eo quod et nomen proprium adficto Snopkowski nomine velarit et Maiestatem vultus totiusque personae simplicitate vestium (fascia videlicet serica rubea loco collaris et pallio ex panno griseo rudiore) texerit, medius inter famulantem turmam nullo discrimine incedens. Serenissimus interim Archidux, nescio, an cognito locumtenentis voto, an alias gratificandi ipsius desiderio (communicata Serenissimo Principi re) nutu capitis Serenissimum nostrum ipsi detegit. Atque ita patefacto officii exhibendi campo locumtenens Serenissimum debita reverentia et cultu veneratur. Hora circiter 12 Serenissimi cum Comitatu Starembergam venientes in monasterio canonicorum regularium Sancti Augustini lauto prandio excipiuntur. Commissarii Lisowczykorum affari Serenissimum Principem petentes ad ipsum non admissi a duce Radzivillio audiuntur. Serenissimis Staremberga egressis prioribus quattuor equitum turmis aliae sex accedunt, quae facta flexuum gyrorumque campestrium (quos caracolla vocant Itali) ostentatione ad conducendos Serenissimos ordine apto se disponunt. Serenissimus Princips ut melius lateat medium se secundae tertiaeque turmae cum domino Denhoff interiicit sicque circa vesperum Olomuntium pervenitur, ubi Serenissimi cum toto comitatu liberali cena tractantur a magistratu civitatis.
Die 18Serenissimi in templo Bernardinorum sacro intersunt ac deinde maturato prandio refecti hesternisque militaribus copiis stipati Bischaviam hora inter 6 et 7 vespertinam media appellunt ubi explosione tormentorum bellicorum salutati processioneque sacerdotum parochialium introducti, a domino Torquato de Conti magnifico iuxta ac opiparo convivio excipiuntur. Serenissimus Princeps tamen sub nomine Snopkowski latens separatim in camera cenavit.
Die 19Post ientaculum Brinnam contendunt, cuius portis attactis praefatae equitum turmae Valensteinensium explosione bombardarum et militari per campos discursu Serenissimis valedicunt. Cena hic a comite Morodi, locumtenente ducis Lichtensteiniani, instruitur. Serenissimus privatim comedit.
Die 20Hora 8 matutina Serenissimi equitibus Lichtensteinianis et centuria una heydonum conducti Salevicam oppidum et arcem baroni de Valenstein attinentem, pervenere. Ubi dictus baro solenni prandio utramque aulam excepit. Quod dum apparatur, Serenissimi per hortos et vivarium exspatiantur. Arx Salevicensis polite et commode fabricata bonisque propugnaculis et vallo est munita, ac proinde a diluvio Tartarorum Ungarorumque intacta, a quo oppidum arci subiectura non fuit immune. Dum hinc Nicolzdorfium versus disceditur.Illustrissimus dominus cardinalis a Ditrichstein cum multis curribus Serenissimis occurrit et quia paulo ante cardinalis adventum Serenissimus Princeps ex equo (nam eques animi causa iverat} non in Archiducis, sed in alium subsequentem sibique viciniorem currum ab imbre opinione celerius ingruente compulsus fuerat, cardinalis obviam procedens Serenissimo Archiduce saluto de Principis persona quid statueret, nesciebat. Itaque cum ad arcem Nicolzdorfianam ventum esset Serenissimusque Princeps cum aliis omnibus cumulatim Serenissimum Archiducem sequeretur, cardinalis non in ipsum Principem, sed in dominum Zolkiewski oculos mentemque convertit eum principem ratus, in qua opinione haesit, quoad ipsi Serenissimus Princeps ab Archiduce monstraretur. Tunc ea agnitione et felicitate laetus Serenissimum Principem digna tanto hospite tractatione habitationeque est veneratus.
Die 21Summo mane equis recentibus per certa loca iam dispositis Serenissimis uno solo curru duobus quemque comitantibus famulis (ne videlicet contra mentem Serenissimi Principis notabilis celebritate et vel comitantium, vel occurrentium frequentia introitus redderetur) Viennam perrexere eodemque die circa vesperum Serenissimo Imperatore Viennae non invento ad hortum, in quem Serenissimus Imperator cum Imperatrice animi causa excurrerat, pervenere. Ubi audito ex improviso rhedae cum impetu accurrentis strepitu omnium atque adeo Imperatoris Imperatricisque ipsius mentes in eventum arrectae sunt. Viso tandem Serenissimo Archiduce in dubia coniectura assecuti sunt et Serenissimum Principem illic esse. Quo agnito mira utrinque visa sunt gaudia miri benevolentiae mutuae effectus. Hoc ipso die hora circiter 6 matutina dux Radzivillius cum utroque comitatu Nicolzdorfio discedens circa meridiem Vilferzdorfium pervenit ac in arce domini Godatii a Lichtenstein pransus pro nocte Volferzdorfium proficiscitur.
Die 22Mane Serenissimus Imperator cum Serenissimo Principe nostro et Serenissimo Archiduce Carolo in curru adventanti per Danubium Serenissimo Archiduci Leopoldo obviam processit. Circa meridiem dux Radzivillius cum reliquo comitatu Viennam venit, cui habitatio in diversorio «Trium Harpaginum» omnibus prorsus rebus necessanis destituto assignata, in quo tamen omnes simul quievere, quoad dominus Pac commodiorem occasionem in aedibus domini Holban impetrasset, in quibus dux Radzivillius una cum domino Pac eo mansit libentius, quo imperatoris palatio sunt viciniores. Dominus Zolkiewski et dominus Denhoff in proxima domo rnansionem quoque sibi conduxerunt.
Die 23Hora septima matutina dux Radzivillius a comite Portia commissario ad Serenissimum Imperatorem pro audientia deducitur. Expedita ducis audientia reliqui comites et famuli Serenissimi Principis ad osculandam Irnperatoris manum admittuntur. Finito sacro dux Radzivillius audientiam apud Serenissimum Imperatorem habet. Absoluto prandio dux Radzivillius cum domino Pac et domino Zolkiewski ad Imperatorem privatim vocatus ab ipso Jmperatore, Imperatrice, filiis filabusque Imperatoris cum Serenissimo Principe nostro et utroque Archiduce in secretiorem domus Austriacae thesaurum deductus, coacervatas a tot imperatoribus, archiducibus divitias, uniones, margaritas cum variis stupendisque raritatibus et incomparabilibus naturae atque artis miraculis ipso Imperatore omnia monstrante et explicante lustravit.
Die 24Serenissimus Imperator cum Serenissimo Principe Serenissimisque Archiducibus sacri sollennibus apud S. Ioannem in hospitali bonorum fratrum interest.
Die 25Serenissimus Imperator cum Serenissimo Principe Serenissimisque Archiducibus ad venationen proficiscitur. Dux Radzivillius audientiam apud Seremssimos Imperatoris Filios habet. Nuntius apostolicus reverendus dominus Carapha, legatus item Regis Hispaniae comes de Ognati et legatus Magni Ducis Hetruriae dominus Altoviti Serenissimum invisunt.
Die 26Iaculatio ad scopum ab Imperatore publice celebratur, in qua Serenissimus Princeps noster inter ceteros victores dexteritatis etiam suae retulit praemium.
Die 27Dux Radzivillius nuntium apostolicum nomine Serenissimi Principis invisit. Nocte chorea figurata ab imperatrice et 15 ex eius gynecaeo dominabus partim solutis, partim coniugatis exhibetur. Ad quam sollennitatem ne turmatim ac indifferenter irruerent homines, facta per conclave Imperatoris via transeundum erat. Ipseque Imperator portae adstans non nisi vel quem ipse voluit vel Serenissimus Princeps noster (qui et ipse Imperatori ianua tectus adstitit) e suis sugessit, intromisit. Palmam in saltu illo, vel ut vocant baletto Serenissima Imperatrix iudicio omnium dexteritate, arte et gratia reliquis praeripuit. Finito hoc saltu et decantatis a duobus eunuchis cum Serenissimi Imperatoris et Serenissimi Principis nostri tum utriusque Serenissimi Archiducis laudibus reliqua pars mediae noctis choreis ordinariis insumpta. Ipsaque imperatrix cum plerisque e comitatu Serenissimi nostri ac inprimis cum duce Radzivillio se auctrice invitatriceque invitavit saltavitque.
Die 28Dux Radzivillius nomine Serenissimi Principis legatum Maiestatis Catholicae ac deinde eiusdem nomine legatum Magni Ducis Hetrurlae invisit.
Die 29Totam diem venatio absumpsit.
Die 30Finitis vesperis Serenissimus Imperator et Imperatrix cum Serenissimo Principe nostro et Archiducibus in hortum profectus, ibidem cenavit. Noctu post reditum Serenissimorum in palatio Serenissimorum filiorum Imperatoris comoedia Italica musicaliter agitur et decantatur. |