BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

[67]

CAPVT XI

Mercaturam cum Indis

non esse Lusitanorum propriam iure

praescriptionis aut consuetudinis

 

Restat praescriptio, seu consuetudinem mavis dicere. 1) Sed nec huius nec illius vim esse aliquam inter liberas nationes, aut diversarum gentium Principes, nec adversus ea quae primigenio iure introducta sunt, cum Vasquio ostendimus. Quare et hic ut ius mercandi proprium fiat, quod proprietatis naturam non recipit, nullo tempore efficitur. Itaque nec titulus hic adfuisse potest, nec bona fides, quae cum manifesto desinit, praescriptio secundum Canones non ius dicetur, sed iniuria.

Quin et ipsa mercandi quasi possessio non ex iure proprio contigisse videtur, sed ex iure communi quod ad omnes aequaliter pertinet; sicut contra, quod aliae nationes cum Indis contrahere forte neglexerunt, id non Lusitanorum gratia fecisse existimandi sunt, sed quia sibi expedire crediderunt; quod nihil obstat quo minus ubi suaserit utilitas, id facere possint, quod antea non fecerint. Certissima enim illa regula a doctoribus traditur, 2) in his quae sunt arbitrii seu merae facultatis, ita ut per se actum tantum facultatis eius, non autem ius novum operentur, nec praescriptionis nec consuetudinis titulo annos etiam mille valituros: quod et [68] affirmative et negative procedit, ut docet Vasquius. Nec enim quod libere feci facere cogor, nec quod non feci omittere.

Alioquin quid esset absurdius quam ex eo quod singuli non possumus cum singulis semper contrahere, salvum nobis in posterum non esse ius cum illis, usus tulerit, contrahendi? Idem Vasquius et illud rectissime, ne infinito quidem tempore effici, ut quid necessitate potius, quam sponte factum videatur.

Probanda itaque Lusitanis foret coactio, quae tamen ipsa cum hac in re iuri naturae sit contraria, et omni hominum generi noxia, ius facere non potest. 3) Deinde illa coactio durasse debuit per tempus, cuius initii non exstet memoria; id vero tantum hinc abest, ut ne centum quidem anni exierint, ex quo tota fere negotiatio Indica penes Venetos fuit, per Alexandrinas traiectiones. 4) Debuit etiam talis esse coactio, cui restitum non sit. At restiterunt Galli et Angli, aliique. Neque sufficit aliquos esse coactos, sed ut omnes coacti sint requiritur, cum per unum non coactum servetur in causa communi libertatis possessio. Arabes autem et Sinenses a saeculis aliquot ad hunc usque diem perpetuo cum Indis negotiantur.

Nihil prodest ista usurpatio.

 

――――――――

 

1) Cf. cap. VII. 

2) Gloss. et Bartolus ad Dig. XLIII, 11, 2 (De via publica, L. Viam publicam); Balbus 4, 5 pr. qu. 1; Panormitanus ad Decretales Gregorii Papae IX, III, 8, 10 (De concessione praebendae, c. Ex parte Hastenen.); Dig. XLI, 2, 41 (De adquirenda possessione, L. Qui iure familiaritatis); Covarruvias in c. possessor. 2, § 4; Vasquius, Controversiae illustres c. 4, n. 10 et 12. 

3) Vasquius, l. c. n. 11. 

4) Guicciardini, Storia d'Italia XIX.