BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

[66]

CAPVT X

Mercaturam cum Indis

propriam non esse Lusitanorum titulo

donationis Pontificiae

 

Concessit nemo, nisi forte Pontifex, qui non potuit. 1) Nemo enim quod suum non est concedere potest. At Pontifex, nisi totius Mundi temporalis sit Dominus, quod negant sapientes, ius etiam commerciorum universale sui iuris dicere non potest. Maxime vero cum res sit ad solum quaestum accommodata, nihilque ad spiritualem procurationem pertinens, extra quam cessat, ut fatentur omnes, Pontificia potestas. Praeterea si Pontifex solis illud Lusitanis ius tribuere vellet idemque adimere hominibus ceteris, duplicem faceret iniuriam: Primum Indis, quos ut extra Ecclesiam positos Pontifici nulla ex parte subditos esse diximus. His igitur cum nihil quod ipsorum est adimere possit Pontifex, etiam ius illud quod habent cum quibuslibet negotiandi adimere non potuit. Deinde aliis hominibus omnibus Christianis et non Christianis, quibus idem illud ius adimere non potuit sine causa indicta. Quid quod ne temporales quidem Domini in suis imperiis prohibere possunt commerciorum libertatem, uti rationibus et auctoritatibus ante demonstratum est?

Sicut et illud confitendum est, contra ius perpetuum naturae gentiumque, unde ista libertas originem sumpsit in omne tempus duratura, nullam valere Pontificis auctoritatem.

 

――――――――

 

1) Cf. cap. III et VI.