Hugo Grotius
1683 - 1745
|
Mare Liberum,sive de jure quod Batavis competitad Indicana commercia dissertatio
1609
|
___________________________________________________
|
|
[65] |
CAPVT IXMercaturam cum Indispropriam non esse Lusitanorumtitulo occupationis
Primum inventio aut occupatio hic locum non habet, quia ius mercandi non est aliquid corporale, quod possit apprehendi; neque prodesset Lusitanis etiamsi primi hominum cum Indis habuissent commercia, quod tamen non potest non esse falsissimum. Nam et cum initio populi in diversa iere, aliquos necesse est primos fuisse mercatores, quos tamen ius nullum acquisivisse certo est certius. Quare si Lusitanis ius aliquod competit, ut soli cum Indis negotientur, id exemplo ceterarum servitutum, ex concessione oriri debuit aut expressa aut tacita, hoc est praescriptione; neque aliter potest. |