Hugo Grotius
1683 - 1745
|
Mare Liberum,sive de jure quod Batavis competitad Indicana commercia dissertatio
1609
|
___________________________________________________
|
|
[61] |
CAPVT VIIIIure gentiuminter quosvis liberam essemercaturam
Quod si dicant Lusitani cum Indis commercia exercendi ius quoddam proprium ad se pertinere, eisdem fere omnibus argumentis refellentur. Repetemus breviter et aptabimus.Iure Gentium hoc introductum est, ut cunctis hominibus inter se libera esset negotiandi facultas, quae a nemine posset adimi. 1) Et hoc, sicut post dominiorum distinctionem continuo necessarium fuit, ita originem videri potest antiquiorem habuisse. Subtiliter enim Aristoteles μεταβλητικὴν dixit, ἀναπλήρωσιν τῆς κατὰ φύσιν αὐταρκείας, 2) hoc est, negotiatione suppleri id quod naturae deest, quo commode omnibus sufficiat. Oportet igitur communem esse iure gentium non tantum privative, sed et positive, ut dicunt magistri, sive affirmative. 3) Quae autem illo modo sunt iuris gentium, mutari possunt: quae hoc modo, non possunt. Id ita intelligi potest.Dederat natura omnia omnibus. Sed cum a rerum multarum usu, quas vita desiderat humana, locorum intervallo homines arcerentur, quia ut supra diximus, non omnia ubique [62] proveniunt, opus fuit traiectione; nec adhuc tamen permutatio erat, sed aliis vicissim rebus apud alios repertis suo arbitrio utebantur; quo fere modo apud Seres dicitur rebus in solitudine relictis sola mutantium religione peragi commercium. 4)Sed cum statim res mobiles monstrante necessitate, quae modo explicata est, in ius proprium transissent, inventa est permutatio, qua quod alteri deest ex eo quod alteri superest suppleretur. 5) Ita commercia victus gratia inventa est Homero Plinius probat. 6) Postquam vero res etiam immobiles in dominos distingui coeperunt, sublata undique communio non inter homines locorum spatiis discretos tantum, verum etiam inter vicinos necessarium fecit commercium; quod ut facilius procederet, nummus postea adinventus est, dictus ἀπὸ τοῦ νόμου quod institutum sit civile. 7)Ipsa igitur ratio omnium contractuum universalis, ἡ μεταβλητική a natura est; modi autem aliquot singulares ipsumque pretium, ἡ χρηματιστική ab instituto; 8) quae vetustiores iuris interpretes non satis distinxerunt. Fatentur [63] tamen omnes proprietatem rerum, saltem mobilium a iure gentium primario prodire, itemque contractus omnes quibus pretium non accedit. 9) Philosophi 10) τῆς μεταβλητικῆς quam translationem vertere licebit, genera statuunt duo: τὴν ἐμπορικὴν καὶ τὴν καπηλικήν quarum ἐμπορική quae ut vox ipsa indicat inter gentes dissitas, ordine naturae prior est, et sic a Platone ponitur. 11) Καπηλική eadem videtur esse quae παράστασις 12) Aristoteli, tabernaria sive stataria negotiatio inter cives. Idem Aristoteles 13) τὴν ἐμπορικήν dividit in ναυκληρίαν et φορτηγίαν quarum haec terrestri itinere, illa maritimo merces devehit. Sordidior autem est καπηλική contra honestior ἐμπορική et maritima maxime, quia multa multis impertit. 14)Vnde navium exercitionem ad summam rempublicam pertinere dicit Vlpianus; institorum non eundem esse usum; quia illa omnino secundum naturam necessaria est. Aristoteles: 15) ἔστι γὰρ ἡ μεταβλητικὴ πάντων, ἀρξαμένη τὸ μὲν πρῶτον ἐκ τοῦ κατὰ φύσιν, τῶι τὰ μὲν πλείω τὰ δὲ ἐλάττω τῶν ἱκανῶν ἔχειν τοὺς ἀνθρώπους, est enim translatio rerum omnium coepta ab initio, ab eo quod est secundum naturam, cum homines partim haberent plura, quam sufficerent, partim etiam pauciora“. Seneca: 16) quae emeris, vendere; gentium ius est“.Commercandi igitur libertas ex iure est primario gentium, [64] quod naturalem et perpetuam causam habet, ideoque tolli non potest, et si posset non tamen posset nisi omnium gentium consensu: tantum abest ut ullo modo gens aliqua gentes duas inter se contrahere volentes iuste impediat.
―――――――― 1) Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure); et ibi Bartolus. 2) Aristoteles, Politica I, 9 (1257a 30). 3) Cf. Covarruvias in c. Peccatum, § 8. 4) Pomponius Mela, De situ orbis III, 7. 5) Dig. XVIII, 1, 1 (De contrahenda emptione, L. Origo). 6) Naturalis historia XXXIII, 1. 7) Aristoteles, Ethica Nicomachea 5, 5, 11 (1133a 20): οὐ ϕύσει ἀλλὰ νόμωι ἐστί; Politica I, 9 (1257b 10). 8) Dist. I, C. VII (Ius naturale); Aristoteles, l. c. 9) Castrensis ex Cino et aliis n. 20 et 28 on Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure). 10) Plato, Sophista 223d. 11) Plato, Republic II (p. 371) cited in Dig. L, 11, 2 (De nundinis). 12) Politica I, 11 (1258b 22-23). 13) versio originalis: καὶ ταύτης μέρη τρία, ναυκληρία, ϕορτηγία, παράστασις 14) Cicero, De officiis I, 150-151; Aristoteles, Politica I, 9. 15) L. c. (1257a 14-17). 16) De beneficiis V, 8. |