Hugo Grotius
1683 - 1745
|
Mare Liberum,sive de jure quod Batavis competitad Indicana commercia dissertatio
1609
|
___________________________________________________
|
|
[47] |
CAPVT VIIMare aut ius navigandiproprium non esse Lusitanorum titulopraescriptionis aut consuetudinis
Vltimum iniquitatis patrocinium in praescriptione solet esse aut consuetudine. Et huc igitur Lusitani se conferunt; sed utrumque illis praesidium certissima iuris ratio praecludit. Nam praescriptio a iure est civili, unde locum habere non potest inter reges, aut inter populos liberos; 1) multo autem minus ubi ius naturae aut gentium resistit, quod iure civili semper validius est. Quin et ipsa lex civilis praescriptionem hic impedit. 2) Vsucapi enim, aut praescriptione acquiri prohibentur, quae in bonis esse non possunt, deinde quae possideri vel quasi possideri nequeunt, et quorum alienatio prohibita est. Haec autem omnia de mari et usu maris vere dicuntur.Et cum publicae res, hoc est populi alicuius nulla temporis possessione quaeri posse dicantur, sive ob rei naturam, sive ob eorum privilegium adversus quos praescriptio ista procederet, quanto iustius humano generi, quam uni populo id beneficium dandum fuit in rebus communibus? Et hoc est [48] quod Papinianus scriptum reliquit, 3) praescriptionem longae possessionis ad obtinenda loca iurisgentium publica concedi non solere“; eiusque rei exemplum dat in litore, cuius pars imposito aedificio occupata fuerat. Nam eo diruto, et alterius aedificio in eodem loco postea exstructo, exceptionem opponi non posse; quod deinde similitudine rei publicae illustrat, nam et si quis in fluminis diverticulo pluribus annis piscatus sit, postea, interrupta scilicet piscatione, alterum eodem iure prohibere non posse.Apparet igitur Angelum et qui cum Angelo dixerunt 4) Venetis et Genuensibus per praescriptionem ius aliquod in sinum maris suo litori praeiacentem acquiri potuisse, aut falli, aut fallere, quod sane Iurisconsultis nimium est frequens, cum sanctae professionis auctoritatem, non ad rationes et leges, sed ad gratiam conferunt potentiorum. Nam Martiani quidem responsum, de quo et ante egimus, si recte cum Papiniani verbis comparetur, 5) non aliam accipere potest interpretationem, quam eam quae et Iohanni olim et Bartolo probata est, et nunc a doctis omnibus recipitur: 6) ut scilicet ius prohibendi procedat quamdiu durat occupatio, [49] non autem si ea omissa sit; omissa enim non prodest, nec si per mille annos fuisset continuata, ut recte animadvertit Castrensis. Et quamvis hoc voluisset Martianus, quod minime credendus est cogitasse, in quo loco occupatio conceditur, in eodem praescriptionem concedi, tamen absurdum erat quod de flumine publico dictum erat ad Mare commune, et quod de diverticulo ad sinum proferre, cum haec praescriptio usum quae est Iuregentium communis, impeditura sit, illa autem publico usui non admodum noceat. Alterum autem Angeli argumentum quod ex aquaeductu sumitur, 7) eodem Castrensi monstrante, ut a quaestione alienissimum, ab omnibus merito exploditur.Falsum igitur est talem praescriptionem etiam eo tempore gigni, cuius initium omnem memoriam excedat. Vbi enim lex omnem omnino tollit praescriptionem, ne istud quidem tempus admittitur, hoc est, ut Felinus loquitur, 8) materia impraescriptibilis tempore immemoriali non sit praescriptibilis. Fatetur haec vera esse Balbus; 9) sed Angeli sententiam receptam dicit hac ratione, quia tempus extra memoriam positum idem valere creditur privilegio, cum titulus amplissimus ex tali tempore praesumatur. Apparet hinc non aliud illos sensisse, quam si pars aliqua reipublicae, puta Imperi Romani, supra omnem memoriam usa esset tali iure, ei dandam praescriptionem hoc colore, quasi Principis [50] concessio praeiisset. Quare cum nemo sit dominus totius generis humani, qui ius illud adversus homines omnes homini, aut populo alicui potuisset concedere, sublato illo colore, necesse est etiam praescriptionem interimi. Et sic ex illorum etiam sententia inter reges aut populos liberos prodesse nihil potest lapsus infiniti temporis.Vanissimum autem et illud est quod Angelus docuit, etiamsi ad dominium praescriptio proficere non potest, tamen dandam esse possidenti exceptionem. Nam Papinianus disertis verbis exceptionem negat: 10) et aliter non potuit sentire, cum ipsius saeculo praescriptio nihil esset aliud quam exceptio. Verum igitur est quod et leges Hispanicae exprimunt 11) in his rebus quae communi hominum usui sunt attributae, nullius omnino temporis praescriptionem procedere, cuius definitionis illa praeter ceteras ratio reddi potest, quod qui re communi utitur, ut communi ut videtur, non autem iure proprio, et ita praescribere non magis quam fructuarius potest vitio possessionis. 12)Altera haec etiam non contemnenda est, quod in praescriptione temporis cuius memoria non exstat, quamvis titulus et bona fides praesumantur, tamen si re ipsa appareat titulum omnino nullum dari posse, et sic manifesta sit fides mala, quae in populo maxime quasi uno corpore perpetua esse [51] censetur, et ex duplici defectu praescriptio corruit. 13) Tertia vero, quia res haec est merae facultatis, quae non praescribitur, ut infra demonstrabimus.Sed nullus est finis argutiarum. Inventi sunt qui in hoc argumento a praescriptione consuetudinem distinguerent, ut illa scilicet exclusi, ad hanc confugerent. Discrimen autem quod hic statuunt sane ridiculum est: ex praescriptione aiunt ius unius quod ab eo aufertur alteri applicari; 14) sed cum aliquod ius ita alicui applicatur ut alteri non auferatur, tum dici consuetudinem; quasi vero cum ius navigandi quod communiter ad omnes pertinet, exclusis aliis ab uno usurpatur, non necesse sit omnibus perire quantum uni accedit. Errori huic ansam dederunt Pauli verba non recte accepta, qui cum de iure proprio maris ad aliquem pertinente loqueretur, 15) fieri hoc posse dixit Accursius per privilegium aut consuetudinem: quod additamentum ad Iurisconsulti textum nullo modo accedens mali potius coniectoris esse videtur quam boni interpretis. Mens Pauli supra explicata est. Ceterum illi si vel sola Vlpiani verba, 16) quae paulo ante praecedunt, satis considerassent, longe aliud dicturi erant. Fatetur enim ut quis ante aedes meas piscari prohibeatur, esse quidem usurpatum; 17) [52] hoc est receptum consuetudine, sed nullo iure, ideoque iniuriarum actionem prohibito non denegandam.Contemnit igitur hunc morem, et usurpationem vocat, ut et inter Christianos Doctores Ambrosius. 18) Et merito. Quid enim clarius quam non valere consuetudinem, quae iuri naturae, aut gentium ex adverso opponitur? 19) Consuetudo enim species est iuris positivi, quod legi perpetuae obrogare non potest. Est autem lex illa perpetua ut Mare omnibus usu commune sit. Quod autem in praescriptione diximus, idem in consuetudine verum est, si quis eorum qui diversum tradiderunt, sensus excutiat, non aliud reperturum, quam consuetudinem privilegio parari. Atqui adversus genus humanum concedendi privilegium nemo habet potestatem; quare inter diversas respublicas consuetudo ista vim non habet.Verum omnem hanc quaestionem diligentissime tractavit Vasquius, 20) decus illud Hispaniae, cuius nec in explorando iure subtilitatem, nec in docendo libertatem umquam desideres. Is igitur posita thesi: Loca publica et iure gentium communia praescribi non posse“, quam multis firmat auctoribus; exceptiones deinde subiungit ab Angelo et aliis confictas, quas supra retulimus. Haec autem examinaturus recte iudicat istarum rerum veritatem pendere a vera iuris, tam naturae quam gentium cognitione. Ius enim naturae cum a [53] divina veniat providentia, esse immutabile. Huius autem iuris naturalis partem esse ius gentium, primaevum quod dicitur, diversum a iure gentium secundario sive positivo, quorum posterius mutari potest. Nam si qui mores cum iure gentium primaevo repugnent, hi non humani sunt ipso iudice, sed FERINI, corruptelae et abusus, non leges et usus. Itaque nullo tempore praescribi potuerunt, nulla lata lege iustificari, nullo multarum etiam gentium consensu, hospitio, et exercitatione stabiliri, quod exemplis aliquot et Alphonsi Castrensis Theologi Hispani testimonio confirmat. 21)Ex quibus apparet“, inquit, quam suspecta sit sententia eorum, quod supra retulimus, existimantium Genuenses, aut etiam Venetos posse non iniuria prohibere alios navigare per Gulfum aut pelagus sui maris, quasi aequora ipsa praescripserint, id quod non solum est contra leges; 22) sed etiam est contra ipsum ius naturae, aut gentium primaevum, quod mutari non posse diximus. Quod sit contra illud ius constat, quia non solum maria aut aequora eo iure communia erant sed etiam reliquae omnes res immobiles. Et licet ab eo iure postea recessum fuerit ex parte, puta quoad dominium et proprietatem terrarum, quarum dominium iure Naturae commune, distinctum et divisum, sicque ab illa communione segregatum fuit; tamen 23) diversum fuit et est in dominio maris, [54] quod ab origine Mundi, ad hodiernum usque diem est, fuitque semper in communi, nulla ex parte immutatum, ut est notum“.Et quamvis ex LVSITANIS magnam turbam saepe audiverim in hac esse opinione ut eorum Rex ita praescripserit navigationem INDICI Occidentalis (forte Orientalis) eiusdemque VASTISSIMI MARIS, ita ut reliquis gentibus aequora illa transfretare non liceat, et ex nostrismet HISPANIS VVLGVS in eadem opinione fere esse videtur, ut per VASTISSIMVM IMMENSVMQVE PONTVM ad Indorum regiones quas potentissimi Reges nostri subegerunt reliquis mortalium navigare, praeterquam Hispanis ius minime sit, quasi ab eis id ius praescriptum fuerit, tamen istorum omnium non minus INSANAE sunt opiniones, quam eorum qui quoad Genuenses et Venetos in eodem fere SOMNIO esse adsolent, quas sententias INEPTIRE vel ex eo dilucidius apparet, quod istarum nationum singulae contra seipsas nequeunt praescribere: hoc est, non respublica Venetiarum contra semetipsam, non respublica Genuensium contra semetipsam, non Regnum Hispanicum contra semetipsum, non Regnum Lusitanicum contra semetipsum. 24) Esse enim debet differentia inter agentem et patientem“.Contra reliquas vero nationes longe minus praescribere possunt, quia ius praescriptionum est mere civile, ut fuse ostendimus supra. Ergo tale ius cessat cum agitur inter principes vel populos, superiorem non recognoscentes in temporalibus. Iura enim mere civilia cuiuscumque regionis, [55] quoad exteros populos, nationes, vel etiam homines singulos, non magis sunt in consideratione, quam si re vera esset tale ius, aut numquam fuisset, et ad ius commune gentium primaevum vel secundarium recurrendum est, eoque utendum, quo iure talem maris praescriptionem et usurpationem admissam non fuisse satis constat. Nam, et hodie usus aquarum communis est, non secus quam erat ab origine Mundi. Ergo et in aequoribus et aquis nullum ius est aut esse potest humano generi, praeterquam quoad usum communem. Praeterea de iure naturali et divino est illud praeceptum, ut Quod tibi non vis fieri, alteri non facias. Vnde cum navigatio nemini possit esse nociva nisi ipsi naviganti, par est ut nemini possit, aut debeat impediri, ne in re sua natura libera, sibique minime noxia navigantium libertatem impediat, et laedat contra dictum praeceptum et contra regulam praesertim cum omnia intelligantur esse permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. 25) Quinimo non solum contra ius naturale esset, velle impedire talem navigationem, sed etiam tenemur contrarium facere, hoc est, prodesse iis quibus possumus, cum id sine damno nostro fieri potest“.Quod cum multis auctoritatibus tam divinis quam humanis confirmasset, subiungit postea: 26) Ex superioribus etiam apparet suspectam esse sententiam Iohannis Fabri, Angeli, Baldi, et Francisci Balbi, quos supra retulimus, existimantium loca iuris gentium communia, et si acquiri non possint praescriptione, posse tamen acquiri consuetudine, [56] quod omnino FALSVM est, eaque traditio CAECA ET NVBILA est, OMNIQVE RATIONIS LVMINE CARENS, legemque verbis non rebus imponens. 27) In exemplis enim de Mari Hispanorum, LVSITANORVM, Venetorum, Genuensium, et reliquorum, constat consuetudine ius tale navigandi, et alios navigare prohibendi non magis acquiri quam praescriptione. 28) Vtroque enim casu ut apparet, eadem est ratio. Et quia per iura et rationes supra relatas id esset contra naturalem aequitatem, nec ullam induceret utilitatem, sed solam laesionem, sicque ut lege expressa introduci non possent, ita etiam nec lege tacita, qualis est consuetudo. 29) Et tempore id non iustificaretur, sed potius deterius et iniurius in dies fieret“.Ostendit deinde ex prima terrarum occupatione posse populo ut venandi ius, ita piscandi in suo flumine competere, et postquam illa semel ab antiqua communione separata sunt, ita ut particularem applicationem admittant, praescriptione temporis eius, cuius initi memoria non exstet, quasi tacita populi concessione acquiri posse. Hoc autem per praescriptionem contingere, non per consuetudinem, quia solius acquirentis condicio melior fiat, reliquorum vero deterior. Et cum tria enumerasset quae requiruntur, ut ius proprium in flumine piscandi praescribatur:Quid autem“, subdit, quoad mare? Et in eo magis est [57] quod etiam concursus istorum trium non sufficeret ad acquirendum ius. Ratio differentiae inter mare ex una parte, et terram et flumina ex altera, quia illo casu ut olim ita et hodie, et semper, tam quoad piscandum quam quoad navigandum mansit integrum ius gentium primaevum, neque umquam fuit a communione hominum separatum, et alicui, vel aliquibus applicatum. Posteriore autem casu, nempe in terra vel fluminibus aliud fuit, ut iam disseruimus“.Sed quare ius gentium secundarium, ut eam separationem quoad terras et flumina facit, quoad mare facere desiit? respondeo, quia illo casu expediebat. Constat enim quod si multi venentur, aut piscentur in terra vel flumine, facile nemus feris, et flumen piscibus evacuatum redditur, id quod in mari non est. Item fluminum navigatio facile deterior sit et impeditur per aedificia, quod in mari non est. Item per aquaeductus facile evacuatur flumen, non ita in mari; 30) ergo in utroque non est par ratio“.Nec ad rem pertinet, quod supra diximus, communem esse usum aquarum, fontium etiam et fluminum. Nam intelligitur quoad bibendum et similia, quae fluminis dominium aut ius habenti vel minime vel levissime nocent. 31) Minima enim in consideratione non sunt. Pro nostris sententiis facit, quia iniqua nullo tempore praescribuntur, et ideo lex iniqua nullo tempore praescribitur, aut iustificatur“. Mox: Et [58] quae sunt impraescriptibilia ex legis dispositione, nec per mille annos praescriberentur“; quod innumeris doctorum testimoniis fulcit. 32)Nemo iam non videt, ad usum rei communis intercipiendum nullam quantivis temporis usurpationem prodesse. Cui adiungendum est etiam eorum qui dissentiunt auctoritatem huic quaestioni non posse accommodari. Illi enim de Mediterraneo loquuntur, nos de Oceano; illi de sinu, nos de immenso mari, quae in ratione occupationis plurimum differunt. Et quibus illi indulgent praescriptionem, illi litora mari continua possident, ut Veneti et Genuenses, quod de Lusitanis dici non posse modo patuit.Immo et si prodesse posset tempus, ut quidam posse putant in publicis quae sunt, populi, tamen non ea adsunt quae necessario requiruntur. Primum enim docent omnes desiderari, ut is qui praescribit huiusmodi actum, eum exercuerit non longo dumtaxat tempore, sed memoriam excedente; deinde ut tanto tempore eundem actum nemo alius exercuerit, nisi concessione illius, vel clandestine; praeterea ut alios uti volentes prohibuerit, scientibus quidem et patientibus [59] iis ad quos ea res pertinebat; nam etsi exercuisset semper, et quosdam exercere volentes prohibuisset semper, non tamen omnes, quia alii fuerunt prohibiti, alii vero libere exercuerunt, id quidem non sufficeret, ex Doctorum sententia.Apparet autem debere haec omnia concurrere, tum quia praescriptioni publicarum rerum lex inimica est, tum ut videatur praescribens iure suo non autem communi usus, idque non interrupta possessione.Cum autem tempus postulatur, cuius initi non exstet memoria, non semper sufficit, ut optimi interpretes ostendunt, probare saeculi lapsum; sed constare oportet famam rei a maioribus ad nos transmissam, ita ut nemo supersit qui contrarium viderit, aut audierit. Occasione rerum Africanarum in ulteriora primum Oceani inquirere coeperunt regnante Iohanne Lusitani, 33) anno salutis millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo. Viginti post annis, sub Rege Emanuele promontorium Bonae spei praeternavigatum est, seriusque multo ventum Malaccam, et insulas remotiores, ad quas Batavi navigare coeperunt anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, non dubie intra annum centesimum. Iam vero etiam eo quod intercessit tempore aliorum usurpatio adversus alios etiam omnes impedivit praescriptionem. Castellani ab anno millesimo quingentesimo decimo non possessionem Lusitanis maris circa Moluccas ambiguam [60] fecere. Galli etiam et Angli non clanculum, sed via aperta eo perruperunt. Praeterea accolae totius tractus Africani, aut Asiatici partem maris quisque sibi proximam piscando et navigando perpetuo usurparunt, numquam a Lusitanis prohibiti.Conclusum igitur sit, ius nullum esse Lusitanis quo aliam quamvis gentem a navigatione Oceani ad Indos prohibeant.
―――――――― 1) Vasquius, Controversiae illustres, c. 51. 2) Donellus, V, 22 et seq.; Dig. XVIII, 1, 6 (De contrahenda emptione, L. Sed Celsus); XLI, 3, 9 (De usucapionibus, L. Usucapionem), 25 (L. Sine); Lib. VI, V, 12 (De regulis iuris, Reg. Sine possessione); Dig. L, 16, 28 (De verborum significatione, L. Alienationis“); XXIII, 5, 16 (De fundo dotali, L. Si fundum). 3) Dig. XLI, 3, 45 (De usucapionibus); Corp. VIII, 11, 6 (De operis publicis, L. Praescriptio); XI, 43, 9 (De aquaeductu, L. Diligenter); Dig. XLIII, 11, 2 (De via publica, L. Viam); XLI, 3, 49 (De usucapionibus, L. ult.). 4) Consilia 286; Thema tale est: inter caetera capitula pacis. 5) Dig. XLIV, 3, 7 (De diversis temporalibus praescriptionibus, L. Si quisquam). 6) Duarenus, De usucapionibus, c. 3; Cuiacius ad Dig. XLI, 3, 49 (De usucapionibus, L. ult.); Donellus V, 22 ad Dig. XLI, 1, 14 (De adquirendo rerum dominio, L. Quod in litore). 7) Corp. XI, 43, 4 (De aquaeductu, L. Usum aquae); cf. eod. tit., L. Diligenter; cf. Dig. XLIII, 20, 3 (De aqua cottidiana et aestiva, L. Hoc iure, § Ductus aquae). 8) Ad Decretales Gregorii Papae IX, II, 26, 11 (De praescriptionibus, c. Accedentes). 9) De praescriptionibus IV, 5, q. 6, n. 8. 10) Ad Dig. XLI, 3, 49 (De usucapionibus, L. ult.). 11) Par. 3, tit. 29, l. 7 in c. Placa.; Zuarius, Consilia, num. 4. 12) Fachinham VIII, c. 26 et c. 33; Duarenus, De praescriptionibus, parte 2, § 2, n. 8; § 8, n. 5 et 6. 13) Fachinham VIII, c. 28. 14) Angelus Aretinus in rubr. Dig. I, 8 (De divisione rerum); Balbus, l. c., n. 2; cf. Vasquium, Controversiae illustres c. 29, n. 38. 15) Ad Dig. XLVII, 10, 14 (De iniuriis, L. Sane). 16) Dig. XLVII, 10, 13 (De iniuriis, L. Iniuriarum, § ult.) 17) Cf. Gloss. eodem loco. 18) De officiis ministrorum I, 28; Gentilis I, 19 (sub finem). 19) Auth. Ut nulli Iudicum § 1, c. cum tanto de consuetudine. 20) Controversiae illustres c. 89, n. 12 et seq. 21) De potestate legis poenalis II, 14, part. 572. 22) Dig. XLI, 1, 14 (De adquirendo rerum dominio, L. Quod in litore); XLI, 3 (De usucapionibus, L. fin. in prin.); Institutes II, 1, 2 (De rerum divisione, § Flumina, v. omnibus); Dig. XLIV, 3, 7 (De diversis temporalibus praescriptionibus, L. Si quisquam); XLVII, 10, 14 (De iniuriis, L. Sane si maris). 23) Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure); Institutes I, 2 (De iure naturali et gentium et civili, § 2, v. ius autem gentium). 24) Dig. XLI, 3, 4, 26 (27) (De usucapionibus, L. Sequitur § Si viam); Institutes IV, 6, 14 (De actionibus, § Sic itaque); Ut dictis juribus et L. cum filio, ubi multa per Bartolum et Jason ad Dig. XXX, 11 (De Legatis I, L. Cum filio; part. I in pr. qu. 3 et 4). 25) Dig. I, 5, 4 (De statu hominum, L. Libertas); Institutes I, 3, 1 (De iure personarum, § Et libertas); Dig. XLIII, 29, 1 et 2 (De homine libero exhibendo); XLIV, 5, 1 (Quarum rerum actio non datur, L. Iusiurandum, § Quae onerandae); Corp. III, 28, 35 (De inofficioso testamento, L. Si quando, § Illud, v. adstringendos); Dig. IV, 6, 28 (Ex quibus causis maiores, L. Nec non, § Quod eius“). 26) Corp. III, 44, 7 (De religiosis et sumptibus funerum, L. Statuas). 27) Corp. VI, 43 (Communia de legatis, Contra L. 2, cum vulgatis). 28) Dig. IX, 2, 32 (Ad legem Aquiliam, L. Illud). 29) Dist. IV, C II (Erit autem lex); Dig. I, 3, 1 et 2 (De legibus), 32 (eod. tit., L. De quibus, cum seq.); Decretales Gregorii Papae IX, II, 26, 20 (De praescriptionibus, c. Quoniam). 30) Dig. XLIII, 13 (Ne quid in flumine publico flat). 31) Dig. IV, 4, 3 (De minoribus, L. 3, § Scio); Vasquius, De successionum progressu I, 7. 32) Balbus, De praescriptionibus 5 in pr. in qu. 11, illius 5, quaest. pr. Gl. in cap. inter caetera 16, q. 3; Castrensis, De potestate legis poenalis II, 14; Balbus, and Angelus, ad Corp. VII, 39, 4 (De praescriptione XXX vel XL annorum, L. Omnes). 33) Osorius, De rebus Emmanuelis regis Lusitaniae I. |