BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

[45]

CAPVT VI

Mare aut ius navigandi

proprium non esse Lusitanorum titulo

donationis Pontificiae

 

Donatio Pontificis Alexandri, quae a Lusitanis mare aut ius navigandis solis sibi vindicantibus, cum inventionis deficiat titulus, secundo loco adduci potest, satis ex iis quae ante dicta sunt vanitatis convincitur. Donatio enim nullum habet momentum in rebus extra commercium positis. Quare cum mare aut ius in eo navigandi proprium nulli hominum esse possit, sequitur neque dari a Pontifice neque a Lusitanis accipi potuisse. Praeterea cum supra relatum sit ex omnium sani iudicii hominum sententia Papam non esse dominum temporalem totius orbis, ne Maris quidem esse satis intelligitur; quamquam etsi id concederetur, tamen ius annexum Pontificatui in Regem aliquem aut populum pro parte nulla transferri debuisset. Sicut nec Imperator posset Imperi provincias in suos usus convertere, aut pro suo arbitrio alienare. 1)

Illud saltem nemo negaturus est, cui aliquid sit frontis, cum ius disponendi in temporalibus Pontifici nemo concedat, nisi forte quantum eius rerum spiritualium necessitas requirit, ista autem de quibus nunc agimus, mare scilicet et ius navigandi, lucrum et quaestum merum, non pietatis negotium [46] respiciant, sequi nullam hac in re fuisse illius potestatem. Quid, quod ne Principes quidem, hoc est, domini temporales possunt ullo modo a navigatione aliquem prohibere, cum si quod habent ius in mari id sit tantum iurisdictionis ac protectionis? Etiam illud notissimum est apud omnes, ad ea facienda quae cum lege Naturae pugnant, nullam esse Papae auctoritatem. 2) Pugnat autem cum lege Naturae, ut mare aut eius usum quisquam habeat sibi proprium, ut iam satis demonstravimus. Cum denique ius suum auferre alicui Papa minime possit, quae erit facti istius defensio, si tot populos immerentes, indemnatos, innoxios ab eo iure quod ad ipsos non minus quam ad Hispanos pertinebat uno verbo voluit excludere?

Aut igitur dicendum est nullam esse vim eiusmodi pronuntiationis, aut quod non minus credibile est, eum Pontificis animum fuisse, ut Castellanorum et Lusitanorum inter se certamini intercessum voluerit, aliorum autem iuri nihil diminutum.

 

――――――――

 

1) Victoria, De Indis I, n. 26. 

2) Silvestris, In verbo Papa. n. 16.