BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

[22]

CAPVT V

Mare ad Indos aut ius eo

navigandi non esse proprium Lusitanorum

titulo occupationis

 

Si ergo in populos terrasque et diciones Lusitani ius nullum quaesiverunt, videamus an mare et navigationem, aut mercaturam sui iuris facere potuerint. De mari autem prima sit consideratio, quod cum passim in iure aut nullius, aut commune, aut publicum iuris gentium dicatur, hae voces quid significent ita commodissime explicabitur, si Poetas ab Hesiodo omnes, et Philosophos; et Iurisconsultos veteres imitati in tempora distinguamus, ea, quae tempore forte haud longo, certa tamen ratione, et sui natura discreta sunt. Neque nobis vitio verti debet si in iuris a natura procedentis explicatione auctoritate et verbis eorum utimur quos constat naturali iudicio plurimum valuisse.

Sciendum est igitur in primordiis vitae humanae aliud quam nunc est dominium, aluid communionem fuisse. 1) Nam dominium nunc proprium quid significat, quod scilicet ita est alicuius ut alterius non sit eodem modo. Commune autem dicimus, cuius proprietas inter plures consortio [23] quodam aut consensu collata est exclusis aliis. Linguarum paupertas coegit voces easdem in re non eadem usurpare. Et sic ista nostri moris nomina ad ius illud pristinum similitudine quadam et imagine referuntur. Commune igitur tunc non aliud fuit quam quod simpliciter proprio opponitur; dominium autem facultas non iniusta utendi re communi, quem usum Scholasticis 2) visum est facti non iuris vocare, quia qui nunc in iure usus vocatur, proprium est quiddam, aut ut illorum more loquar, privative ad alios dicitur.

Iure primo Gentium, quod et Naturale interdum dicitur, et quod poetae alibi aetate aurea, alibi Saturni aut Iustitiae regno depingunt, nihil proprium fuit; quod Cicero dixit: „Sunt autem privata nulla natura“. Et Horatius: 3)

Nam PROPRIAE telluris ERVM NATVRA neque illum

Nec me nec quemquam statuit.

Neque enim potuit natura dominos distinguere. Hoc igitur significatu res omnes eo tempore communes fuisse dicimus, idem innuentes quod poetae cum primos homines in medium quaesivisse, et Iustitiam casto foedere res medias tenuisse dicunt; quod ut clarius explicent, negant ea tempore campos limite partitos, aut commercia fuisse ulla.

. . . . promiscua rura per agros

Praestiterant cunctis COMMVNIA cuncta VIDERI. 4)

Recte additum est „videri“ propter translationem ut diximus vocabuli. Communio autem ista ad usum [24] referebatur: 5)

. . . . pervium cunctis iter,

COMMVNIS VSVS omnium rerum fuit.

Cuius ratione dominium quoddam erat, sed universale, et indefinitum; Deus enim res omnes non huic aut illi dederat, sed humano generi, atque eo modo plures in solidum eiusdem rei domini esse non prohibebantur; quod si hodierna significatione sumamus dominium, contra omnem est rationem. Hoc enim proprietatem includit, quae tunc erat penes neminem. Aptissime autem illud dictum est: 6)

omnia rerum

Vsurpantis erant,

Ad eam vero, quae nunc est, dominiorum distinctionem non impetu quodam, sed paulatim ventum videtur, initium eius monstrante natura. Cum enim res sint nonnullae, quarum usus in abusu consistit, aut quia conversae in substantiam utentis nullum postea usum admittunt, aut quia utendo fiunt ad usum deteriores, in rebus prioris generis, ut cibo et potu, proprietas statim quaedam ab usu non seiuncta emicuit. 7) Hoc enim est proprium esse, ita esse cuiusquam ut et alterius esse non possit; quod deinde ad res posterioris generis, vestes puta, et res mobiles alias aut se moventes ratione quadam productum est.

Quod cum esset, ne res quidem immobiles omnes, agri [25] puta, indivisae manere potuerunt; quamquam enim horum usus non simpliciter in abusu consistat, eorum tamen usus abusus cuiusdam causa comparatus est, ut arva et arbusta cibi causa, pascua etiam vestium; omnium autem usibus promiscue sufficere non possunt. Repertae proprietati lex posita est, quae naturam imitaretur. Sicut enim initio per applicationem corporalem usus ille habebatur, unde proprietatem primum ortam diximus, ita simili applicatione res proprias cuiusque fieri placuit. Haec est quae dicitur occupatio, voce accommodatissima ad eas res quae ante in medio positae fuerant; quo Seneca Tragicus alludit: 8)

IN MEDIO est scelus

POSITVM OCCVPANTI.

Et Philosophus: 9) „Equestria OMNIVM equitum Romanorum sunt. In illis tamen locus meus fit PROPRIVS, quem OCCVPAVI“. Hinc Quintilianus dicit, 10) quod omnibus nascitur, industriae esse praemium; et Tullius, 11) factas esse veteri occupatione res eorum qui quondam in vacua venerant.

Occupatio autem haec in his rebus quae possessioni renituntur, ut sunt ferae bestiae, perpetua esse debet, in aliis sufficit, corpore coeptam possessionem animo retineri. Occupatio in mobilibus est apprehensio, in immobilibus [26] instructio aut limitatio; unde Hermogenianus cum dominia distincta dicit, addit, agris terminos positos, aedificia collocata. 12) Hic rerum status a poetis indicatur:

Tum laqueis captare feras, et fallere visco Inventum.

Tum primum subiere domos. 13)

COMMVNEMQVE PRIVS, ceu lumina solis et auras

Cautus humum longo signavit LIMITE mensor. 14)

Celebratur post haec; ut Hermogenianus indicat, commercium cuius gratia

Fluctibus ignotis insultavere carinae. 15)

Eodem autem tempore et respublicae institui coeperunt. Atque ita earum quae a prima communione divulsa erant duo facta sunt genera. Alia enim sunt publica, hoc est, populi propria (quae est genuina istius vocis significatio) alia mere privata, hoc est, singulorum. Occupatio autem publica eodem modo sit, quo privata. Seneca: 16) „Fines Atheniensium, aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt“. Gens enim unaquaeque [27]

PARTITA FINES regna constituit, novas Extruxit VRBES. 17)

Hoc modo dicit Cicero agrum Arpinatem Arpinatum dici, Tusculanum Tusculanorum: „similisque est“, inquit, „privatarum possessionum descriptio. Ex quo quia suum cuiusque fit eorum, quae naturae fuerant COMMVNIA, quod cuique obtigit, id quisque teneat“. 18) Contra autem Thucydides 19) eam terram quae in divisione populo nulli obvenit, ἀόριστον, hoc est, indefinitam, et limitibus nullis circumscriptam vocat. 20)

Ex his quae hactenus dicta sunt duo intelligi possunt. Prius est, eas res quae occupari non possunt, aut occupatae numquam sunt, nullius proprias esse posse; quia omnis proprietas ab occupatione coeperit. Alterum vero, eas res omnes, quae ita a natura comparatae sunt, ut aliquo utente nihilominus aliis quibusvis ad usum promiscue sufficiant, eius hodieque condicionis esse, et perpetuo esse debere cuius fuerant cum primum a natura proditae sunt. Hoc Cicero voluit: 21) „Ac latissime quidem patens hominibus inter omnibus ipsos, inter omnes societas haec est; in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas“. Sunt autem omnes res huius generis, in quibus sine detrimento alterius alteri commodari potest. Hinc illud esse dicit Cicero: 22) „Non prohibere aqua profluente“. Nam aqua profluens qua talis non qua flumen [28] est, inter communia omnium a Iurisconsultis refertur: et a Poeta: 23)

Quid prohibetis AQV AS? VSVS COMMVNIS aquarum est.

Nec solem PROPRIVM NATVRA nec AERA fecit,

Nec tenues VNDAS: in PVBLICA munera veni.

Dicit haec non esse natura propria, sicut Vlpianus 24) natura omnibus patere, tum quia primum a natura prodita sunt, et in nullius adhuc dominium pervenerunt (ut loquitur Neratius 25)); tum quia ut Cicero dicit, a natura ad usum communem genita videntur. Publica autem vocat tralatitia significatione, non quae ad populum aliquem, sed quae ad societatem humanam pertinent, quae publica Iuris gentium in Legibus vocantur, hoc est, communia omnium, propria nullius.

Huius generis est Aër, duplici ratione, tum quia occupari non potest, tum quia usum promiscuum hominibus debet. Et eisdem de causis commune est omnium Maris Elementum, infinitum scilicet ita, ut possideri non queat, et omnium usibus accommodatum: sive navigationem respicimus, sive etiam piscaturam. Cuius autem iuris est mare, eiusdem sunt si qua mare aliis usibus eripiendo sua fecit, ut arenae maris, quarum pars terris continua litus dicitur. 26) Recte igitur Cicero: 27) „quid tam COMMVNE quam Mare fluctuantibus, [29] LITVS eiectis?“ Etiam Vergilius auram, undam, litus cunctis patere dicit.

Haec igitur sunt illa quae Romani vocant communia omnium iure naturali 28) aut quod idem esse diximus, publica iurisgentium, sicut et usum eorum modo communem, modo publicum vocant. Quamquam vero etiam ea nullius esse, quod ad proprietatem attinet, recte dicantur, multum tamen differunt ab his quae nullius sunt, et communi usui attributa non sunt, ut ferae, pisces, aves; nam ista si quis occupet, in ius proprium transire possunt, illa vero totius humanitatis consensu proprietati in perpetuum excepta sunt propter usum, qui cum sit omnium, non magis omnibus ab uno eripi potest, quam a te mihi quod meum est. Hoc est quod Cicero dicit inter prima esse Iustitiae munera, rebus communibus pro communibus uti. Scholastici dicerent esse communia alia affirmative, alia privative. Distinctio haec non modo Iurisprudentibus usitata est, sed vulgi etiam confessionem exprimit; unde apud Athenaeum convivator mare commune esse dicit, at pisces capientium fieri. Et in Plautina Rudente servo dicenti, 29) „Mare quidem commune certost omnibus“, assentit piscator, addenti autem, „In mari inventust communi“ recte occurrit:

Meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst. [30]

Mare igitur proprium omnino alicuius fieri non potest, quia natura commune hoc esse non permittit, sed iubet, immo ne litus quidem; 30) nisi quod haec addenda est interpretatio; ut si quid earum rerum per naturam occupari possit, id eatenus occupantis fiat, quatenus ea occupatione usus ille promiscuus non laeditur. Quod merito receptum est; nam cum ita se habet, cessat utraque exceptio per quam evenisse diximus, ne omnia in eius proprium transcriberentur.

Quoniam igitur inaedificatio species est occupationis, in litore licet aedificare, si id fieri potest sine ceterorum incommodo, 31) ut Pomponius loquitur, quod ex Scaevola explicabimus, nisi usus publicus, hoc est communis impediretur. Et qui aedificaverit, soli dominus fiet, quia id solum nec ullius proprium, nec ad usum communem necessarium fuit. Est igitur occupantis; sed non diutius quam durat occupatio, quia reluctari mare possessioni videtur, exemplo ferae, quae si in naturalem se libertatem receperit, non ultra captoris est, ita et litus postliminio mari cedit.

Quicquid autem privatum fieri occupando, idem et publicum, hoc est populi proprium posse ostendimus. 32) Sic litus Imperi Romani finibus inclusum, populi Romani esse Celsus [31] existimat; quod si ita est, minime mirandum est, eundem Populum subditis suis occupandi litoris modum per Principem aut Praetorem potuisse concedere. Ceterum et haec occupatio non minus quam privata ita restringenda est, ne ulterius porrigatur, quam ut salvus sit usus Iurisgentium. Nemo igitur potest a Populo Romano 33) ad litus maris accedere prohiberi, et retia siccare, et alia facere, quae semel omnes homines in perpetuum sibi licere voluerunt.

Maris autem natura hoc differt a litore, quod mare nisi exigua sui parte nec inaedificari facile, nec includi potest; et ut posset, hoc ipsum tamen vix contingeret, sine usus promiscui impedimento. Si quid tamen exiguum ita occupari potest, id occupanti conceditur. Hyperbole est igitur 34)

Contracta pisces aequora sentiunt

Iactis in altum molibus.

Nam Celsus iactas in mare pilas eius esse dicit qui iecerit. 35) Sed id non concedendum si deterior maris usus eo modo futurus sit. Et Vlpianus eum qui molem in mare iacit, ita tuendum dicit si nemo damnum sentiat. Nam si cui haec res nocitura sit, interdictum utique, „Ne quid in loco publico fiat“ competiturum. Vt et Labeo, si quid tale in mare struatur, interdictum vult competere, „Ne quid in mari, quo portus, statio, iterve navigiis deterius sit, fiat“. 36) [32]

Quae autem navigationis eadem piscatus habenda est ratio, ut communis maneat omnibus. Neque tamen peccabit si quis in maris diverticulo piscandi locum sibi palis circumsepiat, atque ita privatum faciat; sicut Lucullus exciso apud Neapolim monte ad villam suam maria admisit. 37) Et huius generis, puto fuisse piscinas maritimas quarum Varro et Columella meminerunt. Nec Martialis alio spectavit, cum de Formiano Apollinaris loquitur: 38)

Si quando NEREVS sentit Aeoli regnum,

Ridet procellas tuta de SVO mensa.

Et Ambrosius: 39) „Inducis mare intra praedia tua ne desint belluae“. Hinc apparere potest quae mens Pauli fuerit, cum dicit, 40) si maris proprium ius ad aliquem pertineat, uti possidetis interdictum ei competere. Esse quidem hoc interdictum ad privatas causas comparatum, non autem ad publicas, (in quibus etiam ea comprehenduntur quae iure gentium communi facere possumus) sed hic iam agi de iure fruendo quod ex causa privata contingat, non publica, sive communi. Nam teste Marciano, quicquid occupatum est et occupari potuit, 41) id iam non est iurisgentium, sicut est mare. Exempli causa, si quis Lucullum aut Apollinarem in privato suo, quatenus diverticulum maris incluserant, piscari prohibuisset, dandum illis interdictum [33] Paulus putavit non solum iniuriarum actionem, ob causam scilicet privatae possessionis. 42)

Immo in diverticulo maris, sicut in diverticulo fluminis, si locum talem occuparim, ibique piscatus sim, maxime si animum privatim possidendi plurium annorum continuatione testatus fuerim, alterum eodem iure uti prohibebo; ut ex Marciano colligimus, non aliter quam in lacu qui mei dominii est. Quod verum quam diu durat occupatio, quemadmodum in litore antea diximus. Extra diverticulum idem non erit, ne scilicet communis usus impediatur. 43)

Ante aedes igitur meas aut praetorium ut piscari aliquem prohibeant usurpatum quidem est, sed nullo iure, adeo quidem ut Vlpianus contempta ea usurpatione si quis prohibeatur iniuriarum dicat agi posse. 44) Hoc Imperator Leo (cuius Legibus non utimur) contra iuris rationem mutavit, voluitque προθῦρα, hoc est, vestibula maritima eorum esse propria, qui oram habitarent, ibique eos ius piscandi habere; 45) quod tamen ita procedere voluit, ut septis quibusdam remoratoriis quas ἐποχάς Graeci vocant, locus ille occuparetur; existimans nimirum non fore ut quis exiguam maris portionem alteri invideret qui ipse toto mari ad piscandum admitteretur. Certe ut quis magnam maris partem, etiam si possit, publicis utilitatibus eripiat, non tolerandae est improbitatis, in quam merito Vir Sanctus invehitur: 46) [34] „SPATIA MARIS sibi vindicant IVRE MANCIPII, pisciumque iura sicut vernaculorum conditione sibi servitii subiecta commemorant. Iste, inquit, SINVS maris meus est; ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes“.

Est igitur Mare in numero earum rerum quae in commercio non sunt, 47) hoc est, quae proprii iuris fieri non possunt. Vnde sequitur si proprie loquamur, nullam Maris partem in territorio populi alicuius posse censeri. Quod ipsum Placentinus sensisse videtur, cum dixit: Mare ita esse commune, ut in nullius dominio sit nisi solius Dei; et Ioannes Faber, cum mare asserit relictum in suo iure, et esse primaevo, quo omnia erant communia. 48) Alioquin nihil different quae sunt omnium communia ab his quae publica proprie dicuntur, ut mare a flumine. Flumen populus occupare potuit, ut inclusum finibus suis, mare non potuit.

Territoria autem sunt ex occupationibus populorum, ut privata dominia ex occupationibus singulorum. Vidit hoc Celsus, qui clare satis distinguit inter litora, 49) quae Populus Romanus occupare potuit, ita tamen ut usui communi non noceretur, et mare quod pristinam naturam retinuit. Nec ulla lex diversum indicat. 50) Quae vero leges a contrariae [35] sententiae auctoribus citantur, aut de insulis loquuntur, quas clarum est occupari potuisse, aut de portu qui non communis est, sed proprie publicus.

Qui vero dicunt mare aliquod esse Imperi Romani, dictum suum ita interpretantur, ut dicant ius illud in mare ultra protectionem et iurisdictionem non procedere; quod illis ius a proprietate distinguunt; nec forte satis animadvertunt idipsum quod Populus Romanus classes praesidio navigantium disponere potuit, et deprehensos in mari piratas punire, non ex proprio, sed ex communi iure accidisse, quod et aliae liberae gentes in mari habent. Illud interim fatemur, potuisse inter gentes aliquas convenire, ut capti in maris hac vel illa parte, huius aut illius reipublicae iudicium subirent, atque ita ad commoditatem distinguendae iurisdictionis in mari fines describi, quod ipsos quidem eam sibi legem ferentes obligat, 51) at alios populos non item; neque locum alicuius proprium facit, sed in personas contrahentium ius constituit.

Quae distinctio ut naturali rationi consentanea est, ita Vlpiani responso quodam comprobatur, qui rogatus an duorum praediorum maritimorum dominus, alteri eorum quod venderet servitutem potuisset imponere, ne inde in certo maris loco piscari liceret, respondet: rem quidem ipsam, mare scilicet, servitute nulla affici potuisse, quia per naturam hoc omnibus pateret, sed cum bona fides contractus legem venditionis servari exposceret, personas possidentium et in ius eorum succedentium per istam legem obligari. [36] Verum est loqui Iurisconsultum de praediis privatis, et lege privata, sed in territorio et lege populorum eadem hic est ratio, quia populi respectu totius generis humani privatorum locum obtinent.

Similiter reditus qui in piscationes maritimas constituti Regalium numero censentur, non rem, hoc est mare, aut piscationem, sed personas obligant. 52) Quare subditi, in quos legem ferendi potestas Reipublicae aut Principi ex consensu competit, ad onera ista compelli forte poterunt; sed exteris ius piscandi ubique immune esse debet, ne servitus imponatur mari quod servire non potest.

Non enim maris eadem quae fluminis ratio est: 53) quod cum sit publicum, id est populi, ius etiam in eo piscandi a populo aut principe concedi aut locari potest, ita ut ei qui conduxit, etiam interdictum Veteres dederint, de loco publico fruendo, addita condicione si is cui locandi ius fuerit, fruendum alicui locaverit; 54) quae condicio in mari evenire non potest. Ceterum qui ipsam piscationem numerant inter Regalia, ne quidem illum locum quem interpretabantur satis inspexerunt, quod Iserniam et Alvotum non latuit.

Demonstratum est 55) nec populo nec privato cuipiam ius [37] aliquod proprium in ipsum mare (nam diverticulum excipimus) competere posse, cum occupationem nec natura, nec usus publici ratio permittat. Huius autem rei causa instituta fuerat haec disputatio, ut appareret Lusitanos mare quo ad Indos navigatur sui iuris non fecisse. Nam utraque ratio quae proprietatem impedit, in hac causa est quam in ceteris omnibus infinito efficacior. Quod in aliis difficile videtur, in hac omnino fieri non potest; quod in aliis iniquum iudicamus, in hac summe barbarum est, atque inhumanum.

Non de mari interiore hic agimus, quod terris undique infusum alicubi etiam fluminis latitudinem non excedit, de quo tamen satis constat locutos Romanos Iurisconsultos, cum nobiles illas adversus privatam avaritiam sententias ediderunt; de Oceano quaeritur, quem immensum, infinitum, rerum parentem, caelo conterminum antiquitas vocat, cuius perpetuo humore non fontes tantum et flumina et maria, sed nubes, sed ipsa quodammodo sidera pasci veteres crediderunt; qui denique per reciprocas aestuum vices terram hanc humani generis sedem ambiens, neque teneri neque includi potest, et possidet verius quam possidetur.

In hoc autem Oceano non de sinu aut freto, nec de omni quidem eo quod e litore conspici potest controversia est. Vindicant sibi Lusitani quicquid duos Orbes interiacet, tantis spatiis discretos, ut plurimis saeculis famam sui non potuerint transmittere. Quod si Castellanorum, qui in eadem sunt [38] causa, portio accedat, parvo minus omnis Oceanus duobus populis mancipatus est, aliis tot gentibus ad Septentrionum redactis angustias; multumque decepta est Natura, quae cum elementum illud omnibus circumfudit, omnibus etiam suffecturum credidit. In tanto mari si quis usu promiscuo solum sibi imperium et dicionem exciperet, tamen immodicae dominationis affectator haberetur; si quis piscatu arceret alios, insanae cupiditatis notam non effugeret. At qui etiam navigatum impedit, quo nihil ipsi perit, de eo quid statuemus?

Si quis ab igni qui totus suus est, ignem capere, lumen suo de lumine, alterum prohiberet, lege hunc humanae societatis reum peragerem: quia vis ea est istius naturae:

Vt nihilominus ipsi luceat, cum illi accenderit. 56)

Quid ni enim quando sine detrimento suo potest, alteri communicet, in iis quae sunt accipienti utilia, danti non molesta. 57)

Haec sunt quae Philosophi 58) non alienis tantum, sed et ingratis praestari volunt. Quae vero in rebus privatis invidia est, eadem in re communi non potest non esse immanitas, improbissimum enim hoc est, quod naturae instituto, consensu gentium, meum non minus quam tuum est, id te ita intercipere, ut ne usum quidem mihi concedas, quo concesso nihilominus id tuum sit, quam antea fuit. [39]

Tum vero etiam qui alienis incumbunt, aut communia intercipiunt, certa quadam possessione se tuentur. Quia enim prima, ut diximus, occupatio res proprias fecit, idcirco imaginem quandam dominii praefert quamvis iniusta detentio. At Lusitani num sicuti terras solemus, sic mare illud impositis praediis ita undique cinxerunt, ut in ipsorum manu esset quos vellent excludere? An vero tantum hoc abest, ut ipsi etiam, cum adversus alios populos mundum dividunt, non ullis limitibus aut natura, aut manu positis, sed imaginaria quadam linea se tueantur? quod si recipitur et dimensio talis ad possidendum valet, iamdudum nobis Geometrae terras, Astronomi etiam caelum eriperent.

Vbi hic igitur est ista, sine qua nulla dominia coeperunt, corporis ad corpus adiunctio? Nimirum apparet in nulla re verius dici posse, quod Doctores nostri prodiderunt, 59) Mare cum sit incomprehensibile, non minus quam aër, nullius populi bonis potuisse applicari.

Si vero ante alios navigasse, et viam quodammodo aperuisse, hoc vocant occupare, quid esse potest magis ridiculum? Nam cum nulla pars sit maris, in quam non aliquis primus ingressus sit, sequetur omnem navigationem ab aliquo esse occupatam. Ita undique excludimus. Quin et illi qui terrarum orbem circumvecti sunt, totum sibi Oceanum acquisivisse dicendi erunt. Sed nemo nescit [40] navem per mare transeuntem non plus iuris, quam vestigii relinquere. Verum etiam quod sibi sumunt neminem ante ipsos eum Oceanum navigasse, id minime verum est. Magna enim pars eius de quo agitur maris, ambitu Mauritaniae, iam olim navigata est; ulterior et in orientem vergens victoriis Magni Alexandri lustrata est, usque in Arabicum sinum. 60)

Olim autem hanc navigationem Gaditanis percognitam fuisse, multa argumento sunt. Caio Caesare Augusti filio in Arabico sinu res gerente signa navium ex Hispaniensibus naufragiis agnita. Et quod Caelius Antipater tradidit, vidisse se qui ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia navigasset. Etiam Arabibus, si verum est, quod Cornelius Nepos testatus est, Eudoxum quendam sua aetate cum Lathyrum Regem Alexandriae fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum. Poenos autem, qui re maritima plurimum valuerunt, eum Oceanum non ignorasse longe clarissimum est, cum Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiae, praeternavigato scilicet promontorio quod nunc Bonae Spei dicitur, (vetus videtur nomen Hesperion ceras fuisse) omne id iter, situmque litoris et insularum scripto complexus sit, testatusque ad ultimum non mare sibi, sed commeatum defuisse.

Ab Arabico autem sinu ad Indiam, Indicique Oceani insulas, et auream usque Chersonesum, quam esse Iapanem credunt plerique, etiam re Romana florente navigari solitum, iter a Plinio descriptum, 61) legationes ab Indis ad [41] Augustum, ad Claudium etiam ex Taprobane insula, deinde gesta Traiani et tabulae Ptolemaei satis ostendunt. Iam suo tempore Strabo 62) Alexandrinorum mercatorum classem ex Arabico sinu, ut Aethiopiae ultima, ita et Indiae, petiisse testatur, cum olim paucis navibus id auderetur. Inde magna populo Romano vectigalia; addit Plinius 63) impositis sagittariorum cohortibus piratarum metu navigatum; solamque Indiam quingenties sestertium, si Arabiam addas et Seres, millies annis omnibus Romano Imperio ademisse; et merces centuplicato venditas.

Et haec quidem vetera satis arguunt primos non fuisse Lusitanos. In singulis autem sui partibus Oceanus ille et tunc cum eum Lusitani ingressi sunt, et numquam non cognitus fuit. Mauri enim, Aethiopes, Arabes, Persae, Indi, eam maris partem cuius ipsi accolae sunt, nescire neutiquam potuerunt.

Mentiuntur ergo qui se mare illud invenisse iactant.

Quid igitur, dicet aliquis, parumne videtur, quod Lusitani intermissam multis forte saeculis navigationem primi repararunt, et, quod negari non potest, Europaeis gentibus ignotam ostenderunt, magno suo labore, sumptu, periculo? [42] Immo vero si in hoc incubuerunt ut quod soli reperissent id omnibus monstrarent, quis adeo est amens, qui non plurimum se illis debere profiteatur? Eandem enim gratiam, laudemque et gloriam immortalem illi promeruerint, qua omnes contenti fuerunt rerum magnarum inventores, quotquot scilicet non sibi, sed humano generi prodesse studuerunt. Sin Lusitanis suus ante oculos quaestus fuit, lucrum quod semper maximum est in praevertendis negotiationibus, illis sufficere debuit. Et scimus itinera prima proventus interdum quater decuplos, aut etiam uberiores dedisse, quibus factum ut inops diu populus ad repentinas divitias subito prorumperet, tanto luxus apparatu, quantus vix beatissimis gentibus in supremo progressae diu fortunae fastigio fuit.

Si vero eidem in hoc praeiverunt, ne quisquam sequeretur, gratiam non merentur, cum lucrum suum respexerint; lucrum autem suum dicere non possunt, cum eripiant alienum. Neque enim illud certum est nisi ivissent eo Lusitani, iturum fuisse neminem. Adventabant enim tempora, quibus ut artes pene omnes, ita et terrarum et marium situs clarius in dies noscebantur. Excitassent vetera, quae modo retulimus, exempla, et si non uno impetu omnia patuissent, at paulatim promota velis fuissent litora alio semper aliud monstrante. Factum denique fuisset, [43] quod fieri potuisse Lusitani docuerunt, cum multi essent populi non minus flagrantes mercaturae et rerum externarum studio. Venetis qui multa iam Indiae didicerant, cetera inquirere promptum fuit. Gallorum Brittonum indefessa sedulitas, Anglorum audacia coepto non defuisset. Ipsi Batavi multo magis desperata aggressi sunt.

Nulla igitur aequitatis ratio, ne probabilis quidem ulla sententia a Lusitanis stat. Omnes enim qui mare volunt imperio alicuius subici posse, id ei attribuunt qui proximos portus et circumiacentia litora in dicione habet. 64) At Lusitani in illo immenso litorum tractu paucis exceptis praesidiis nihil habent quod suum possint dicere.

Deinde vero etiam qui Mari imperaret, nihil tamen posset ex usu communi deminuere, sicut Populus Romanus arcere neminem potuit, quo minus in litore imperi Romani cuncta faceret, quae iure gentium permittebantur. 65) Et si quicquam eorum prohibere posset, puta piscaturam qua dici quodammodo potest pisces exhauriri, at navigationem non posset, per quam mari nihil perit.

Cui rei argumentum est longe certissimum, quod ex Doctorum sententia ante retulimus, etiam in terra, quae cum populis, tum hominibus singulis in proprietatem attributa est; iter tamen, certe inerme et innoxium, nullius gentis [44] hominibus iuste negari; sicut et potum ex flumine. Ratio apparet, quia cum unius rei naturaliter usus essent diversi, eum dumtaxat gentes divisisse inter se videntur, qui sine proprietate commode haberi non potest, contra autem eum recepisse, per quem domini condicio deterior non esset futura.

Omnes igitur vident eum qui alterum navigare prohibeat nullo iure defendi, cum eundem etiam iniuriarum teneri Vlpianus dixerit; 66) ali autem etiam interdictum utile prohibito competere existimaverint. 67)

Et sic Batavorum intentio communi iure nititur, cum fateantur omnes, permissum cuilibet in mari navigare etiam a nullo Principe impetrata licentia; quod Legibus Hispanicis diserte expressum est. 68)

 

――――――――

 

1) Castrensis ad Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure); Dist. I, C. VII (Ius naturale). 

2) Vasquius, Controversiae illustres, c. 1, n. 10; Lib. VI, V, 12, 3 (De verborum significatione, c. Exiit, qui seminat); Clem. V, 11 (De verborum significatione, c. Exivi de paradiso). 

3) Sermones II, 2, 129-130. 

4) Avienus, Aratus 302-303. 

5) Seneca, Octavia 413-414. 

6) Avienus, Aratus 302. 

7) Dig. VII, 5 (De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur); Extravag. XIV, 3 et 5 (De verborum significatione, c. Ad conditorem, et c. Quia quorundam); Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 78. 

8) Thyestes 203-204 (F. CXXII). 

9) De beneficiis VII, 12, 3. 

10) Ps. Quintilianus, Declamatio XIII (Pro paupere). 

11) Cicero, De officiis I. 

12) Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure). 

13) Vergilius, Georg. I, 139-140. 

14) Ovid, Metamorphoses I, 135-136. 

15) Ovid, Metamorphoses I, 134 (exsultavere, Magnus). 

16) De beneficiis VII, 4, 3. 

17) Octavia 431-432. 

18) De officiis I, 21. 

19) Thucydides I, 139, 2. 

20) Duarenus ad Dig. I, 8 (De divisione rerum). 

21) De officiis I, 51. 

22) De officiis I, 52. 

23) Ovid, Metamorphoses VI, 349-351 (aquis, 349, et ad publica, 351, Merkel). 

24) Dig. VIII, 4, 13 (Communia praediorum, L. Venditor). 

25) Dig. XLI, 1, 14 (De adquirendo rerum dominio, L. Quod in litore); Comines, Memoirs III, 2; Donellus IV, 2; Dig. XLI, 3, 49 (De usucapionibus). 

26) Dig. I, 8, 10 (De divisione rerum, L. Aristo). 

27) Cicero, De officiis I, 52. 

28) Institutes II, 1, 1 et 5 (De rerum divisione, § Et quidem naturali; § Litorum); Dig. I, 8, 1, 2, 10 (De rerum divisione); Dig. XLI, 1, 14 et 50 (De adquirendo rerum dominio, L. Quod in litore, et L. Quamvis); Dig. XLVII, 10, 13 (De iniuriis, L. Iniuriarum § si quis me); Dig. XLIII, 8, 3 (Ne quid in loco publico, L. Litora) et 4-7. 

29) 975, 977, 985 (IV, 3). 

30) Donellus IV, 2. 

31) Dig. XXXIX, 2, 24 (De damno infecto, L. Fluminum); et cf. nota 1, p. 29. 

32) Donellus IV, 2 et 9; et cf. nota 1, p. 29. 

33) Dig. I, 8, 4 (De divisione rerum, L. Nemo igitur); XLIII, 8, 3 (Ne quid in loco publico, L. Litora). 

34) Horace, Odes III, i, 33-34. 

35) Dig. XLIII, 8, 3 (cf. nota 1); 8, 2 (eod. tit., L. Praetor, § Adversus). 

36) Dig. XLIII, 12, 1 (De fluminibus, L. Ait praetor, § Si in mari). 

37) Plinius, Naturalis historia IX, 54, 170. 

38) Martial, Epigrammata X, 30, 19-20. 

39) De Nabuthe, cap. 3. 

40) Dig. XLVII, 10, 14 (De iniuriis, L. Sane si maris). 

41) Cf. nota 1, pagina 31. 

42) Dig. XLIV, 3, 7 (De diversis, L. Si quisquam). 

43) Dig. XLI, 3, 45 (De usucapionibus, L. Praescriptio). 

44) Dig. XLVII, 10, 13 (De iniuriis, L. Iniuriarum, § Si quis me). 

45) Novella Leonis, 102, 103, 104; cf. Cuiacium XIV, 1. 

46) Hexameron V, 10, 27. 

47) Donellus IV, 6. 

48) Joannes Faber ad Institutes II, 1 (§ Litorum); Dig. XIV, 2, 9 (De Lege Rhodia, L. Ἀξίωσις). 

49) Dig. XLIII, 8, 3 (Ne quid in loco publico, L. Litora). 

50) Dig. V, 1, 9 (De iudiciis, L. Insulae); XXXIX, 4, 15 (De publicanis, L. Caesar); Gloss. ad Dig. I, 8, 2 (De divisione rerum, L. Quaedam); Institutes II, 1; Baldus ad Quaedam (supra). 

51) Baldus, Quibus modis feudi amittuntur, c. In principio, 2 col.; Corp. XI, 13, 1; Angelus ad Dig. XLVII, 10, 14 (De iniuriis, L. Sane); Dig. VIII, 4, 13 (Communia praediorum, L. Venditor fundi) et 4 (L. Caveri). 

52) C. Quae sint Regalia, in Feudis. 

53) Balbus, De praescriptionibus IV, 5; 1, q. 6, n. 4. 

54) Dig. XLVII, 10, 13 (De iniuriis, L. Iniuriarum, § 7, v. conductori); XLIII, 9, 1 (De loco publico fruendo). 

55) Cf. nota 1. 

56) Ennius: „Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit“. Vahlen, 2 Fab. Inc. 398 (Telephus?). 

57) Cicero, De officiis I, 51. 

58) Seneca, De beneficiis III, 28.59 

59) Johannes Faber ad Institutes II, 1, 5 (De rerum divisione, § Litorum). 

60) Plinius, Naturalis historia II, 69; VI, 27 [(31) Vol. 1, pp. 482-488 Mayhoff]; Pomponius Mela, De situ orbis III. 

61) Plinius, Naturalis historia VI, 20 (23). 

62) Geographica II et XVII. 

63) L. c. XII, 19. 

64) Gloss. ad Lib. VI, I, 6, 3 (De electione, c. Ubi periculum, § Porro); ad Dig. II, 12, 3 (De feriis, L. Solet [Grotius has Licet]). 

65) Dig. I, 8, 4 (De divisione rerum, L. Nemo igitur); Gentilis, De jure belli I, 19. 

66) Dig. XLIII, 8, 2 (Ne quid in loco publico, L. Praetor ait, § Si quis in mari). 

67) Gloss. ad Dig. XLIII, 14 (Ut in flumine publico). 

68) Baldus ad Dig. I, 8, 3 (De divisione rerum, L. Item lapilli); Zuarius, Consilia duo de usu maris I, 3, part. tit. 28, L. 10 et 12.