BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

[18]

CAPVT IV

Lusitanos in Indos

non habere ius dominii

titulo belli

 

His igitur sublatis cum manifestum sit, quod et Victoria scribit 1), Hispanos ad terras remotiores illas navigantes nullum ius secum attulisse occupandi eas provincias, unus dumtaxat titulus belli restat, qui et ipse si iustus esset, tamen ad dominium proficere non posset, nisi iure praedae, hoc est post occupationem. Atqui tantum abest ut Lusitani eas res occupaverint, ut cum plerisque gentibus quas Batavi accesserunt, bellum eo tempore nullum haberent. Et sic igitur nullum ius illis quaeri potuit, cum etiam si quas ab Indis pertulissent iniurias, eas longa pace et amicis commerciis remisisse merito censeantur.

Quamquam ne fuit quidem quod bello obtenderent. Nam qui Barbaros bello persequuntur ut Americanos Hispani, duo solent praetexere, quod ab illis commercio arceantur, aut quod doctrinam verae religionis illi nolent agnoscere. Et commercia quidem Lusitani ab Indis impetrarunt 2), ut hac in parte nihil habeant quod querantur. [19] Alter vero obtentus nihilo est iustior, quam ille Graecorum in Barbaros, quo Boëthius respexit: 3)

An distant quia dissidentque mores,

Iniustas acies, et fera bella movent,

Alternisque volunt perire telis?

Non est iusta satis saevitiae ratio.

Ista autem et Thomae et Concili Toletani et Gregori et Theologorum, Canonistarum, Iurisprudentiumque fere omnium conclusio est: 4) Quantumcumque fides annuntiata sit Barbaris (nam de his qui subditi ante fuerunt Christianis Principibus item de Apostatis alia est quaestio) probabiliter et sufficienter, et si noluerint eam respicere, non tamen licere hac ratione eos bello persequi, et spoliare bonis suis. 5)

Operae pretium est in hanc rem ipsa Caietani verba describere: 6) „Quidam“, ait, „infideles nec de iure nec de facto subsunt secundum temporalem iurisdictionem Principibus Christianis, ut inveniuntur pagani, qui numquam imperio Romano subditi fuerunt, terras habitantes, in quibus Christianum numquam fuit nomen. Horum namque domini, quamvis infideles, legitimi domini sunt, sive regali sive politico regimine gubernantur; nec sunt propter infidelitatem a dominio suorum privati, cum dominium sit [20] ex iure positivo, et infidelitas ex divino iure, quod non tollit ius positivum, ut superius in quaestione habitum est. Et de his nullam scio legem quoad temporalia. Contra hos nullus Rex, nullus Imperator, nec Ecclesia Romana potest movere bellum ad occupandas terras eorum, aut subiciendos illos temporaliter; quia nulla subest causa iusta belli, cum Iesus Christus Rex Regum, cui data est potestas in caelo et in terra, miserit ad capiendam possessionem mundi, non milites armatae militiae, sed sanctos praedicatores, sicut oves inter lupos. Vnde nec in testamento veteri, ubi armata manu possessio erat capienda, terrae infidelium inductum lego bellum alicui propter hoc quod non erant fideles, sed quia nolebant dare transitum, vel quia eos offenderant, ut Madianitae, vel ut recuperarent sua, divina largitate sibi concessa. Vnde GRAVISSIME PECCAREMVS, si fidem Christi Iesu per hanc viam ampliare contenderemus; nec essemus LEGITIMI DOMINI illorum, sed MAGNA LATROCINIA committe­remus, et teneremur ad restitutionem, utpote INIVSTI DEBELLATORES AVT OCCVPATORES. Mittendi essent ad hos praedicatores boni viri, qui verbo et exemplo converterent eos ad Deum; et non qui eos oppri­mant, spolient, scandalizent, subiciant, et duplo gehennae filios faciant, more Pharisaeorum“.

Et in hanc formam audimus saepe a Senatu in Hispania, et Theologis praecipue Dominicanis decretum fuisse, sola verbi praedicatione non bello Americanos ad fidem traducendos; libertatem etiam quae illis eo nomine erepta esset, [21] restitui debere, quod a Paulo tertio Pontifice, et Carolo V Imperatore Hispaniarum Rege comprobatum dicitur.

Omittimus iam Lusitanos in plerisque partibus religionem nihil promovere, ne operam quidem dare, cum soli lucro invigilent. Immo et illud ibi verum esse, quod de Hispanis in America Hispanus scripsit, non miracula, non signa audiri, non exempla vitae religiosae, quae ad eandem fidem alios possent impellere, sed multa scandala, multa facinora, multas impietates.

Quare cum et possessio et titulus deficiat possessionis, neque res dicionesque Indorum pro talibus haberi debeant quasi nullius ante fuissent, neque cum illorum essent, ab aliis recte acquiri potuerint, sequitur Indorum populos, de quibus nos loquimur, Lusitanorum proprios non esse, sed liberos, et sui iuris; de quo ipsi doctores Hispani non dubitant. 7)

 

――――――――

 

1) De Indis I, n. 31. 

2) Vasquius, Controversiae illustres, c. 24; Victoria, De Indis II, n. 10. 

3) De consolatione philosophiae IV, carmen 4, 7-10. 

4) Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 10, a. 8; Dist. XLV, C. V (De Iudeis), C. III (Qui sincera); Innocentius, cf. note 1, page 17; Bartolus ad Corp. I, 11, 1 (De paganis); Covarruvias in c. Peccatum, § 9, 10; Ayala, De jure I, 2, 28. 

5) Matth. X, 23. 

6) Ad Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 4, 66, a. 8. 

7) Victoria, De Indis II, 1.