BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

[15]

CAPVT III

Lusitanos in Indos

non habere ius dominii titulo

donationis Pontificiae

 

Secundo si Pontificis Alexandri Sexti divisione utentur, ante omnia illud attendendum est, volueritne Pontifex contentiones tantum Lusita­norum et Castellanorum dirimere, quod potuit sane, ut lectus inter illos arbiter, sicut et ipsi Reges iam ante inter se ea de re foedera quaedam pepigerant; 1) et hoc si ita est, cum res inter alios acta sit, ad ceteras gentes non pertinebit; an vero prope singulos mundi trientes duobus populis donare. Quod etsi voluisset, et potuisset Pontifex, non tamen continuo sequeretur dominos eorum locorum esse Lusitanos, cum donatio dominum non faciat, sed secuta traditio; 2) quare et huic causae possessio deberet accedere.

Tum vero si quis ius ipsum sive divinum sive humanum scrutari volet, non autem ex commodo suo metiri, facile [16] deprehendet donationem eiusmodo ut rei alienae nullius esse momenti. Disputationem de potestate Pontificis, hoc est Episcopi Romanae Ecclesiae, hic non aggrediar, nec quicquam ponam nisi ex hypothesi, hoc est, quod confitentur homines inter eos eruditissimi, qui plurimum Pontificiae tribuunt auctoritati, maxime Hispani, qui cum pro sua perspicacia facile vident Dominum Christum omne a se terrenum imperium abdicasse 3), mundi certe totius dominium, qua homo fuit, non habuisse, et si habuisset, nullis tamen argumentis astrui posse ius illud in Petrum, aut Romanam Ecclesiam Vicarii iure translatum; cum alias etiam certum sit, multa Christum habuisse in quae Pontifex non successerit 4), intrepide affirmarunt (utar ipsorum verbis) Pontificem non esse dominum civilem aut temporalem totius orbis 5). Immo etiam si quam talem potestatem in mundo haberet, eam tamen non recte exerciturum, cum spirituali sua iurisdictione contentus esse debeat, saecularibus autem Principibus eam concedere nullo modo posse. Tum vero si quam habeat potestatem, eam habere, ut loquuntur in ordine ad spiritualia 6). Quocirca nullam illi esse potestatem in populos infideles, ut qui ad Ecclesiam non pertineant 7).

Vnde sequitur ex sententia Caietani et Victoriae et [17] potioris partis tam Theologorum quam Canonistarum 8), non esse idoneum titulum adversus Indos, vel quia Papa dederit provincias illas tamquam dominus absolute, vel quia non recognoscunt dominium Papae; atque adeo ne Saracenos quidem isto titulo umquam spoliatos.

 

――――――――

 

1) Cf. Osorium. 

2) Institutes II, 1, 40 (De rerum divisione, § Per traditionem). 

3) Luc. XII, 14; Joh. XVIII, 36; Victoria, De Indis I, n. 25. 

4) Victoria XVI, n. 27. 

5) Vasquius, Controversiae illustres, c. 21; Turre Cremata II, c. 113; Hugo ad Dist. XCVI, C. VI (Cum ad verum); Bernhardus, De consolatione ad Eugenium II; Victoria, De Indis I, n. 27; Covarruvias in c. Peccatum § 9, n. 7. 

6) Matth. XVII, 27; XX, 26; Joh. VI, 15. 

7) Victoria, De Indis I, n. 28, 30; Covarruvias on I Corinthians V in fine; Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 12, a. 2; Ayala, De jure I, 2, 29. 

8) Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 66, a. 8; Silvius, De infidelibus § 7; Innocentius ad Decretales Gregorii Papae IX, III, 34, 8 (De voto, c. Quod super his); Victoria, De Indis I, n. 31.