BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

[11]

CAPVT II

Lusitanos nullum habere

ius dominii in eos Indos ad quos Batavi

navigant titulo inventionis.

 

Non esse autem Lusitanos earum partium dominos ad quas Batavi accedunt, puta Iavae, Taprobanae, partis maximae Moluccarum, certissimo argumento colligimus, quia dominus nemo est eius rei quam nec ipse umquam nec alter ipsius nomine possedit. Habent insulae istae quas dicimus et semper habuerunt suos reges, suam rempublicam, suas leges, sua iura; Lusitanis mercatus, ut aliis gentibus conceditur; itaque et tributa cum pendunt, et ius mercandi a principibus exorant, dominos se non esse, sed ut externos advenire satis testantur; ne habitant quidem nisi precario. Et quamquam ad dominium titulus non sufficiat, quia et possessio requiritur, cum aliud sit rem habere, aliud ius ad rem consequendam, tamen ne titulum quidem dominii in eas partes Lusitanis ullum esse affirmo, quem non ipsis eripuerit Doctorum, et quidem Hispanorum sententia.

Primum si dicent inventionis praemio eas terras sibi cessisse, nec ius, nec verum dicent. Invenire enim non illud est oculis usurpare, sed apprehendere, ut Gordiani epistola [12] ostenditur; 1) unde Grammatici 2) invenire et occupare pro verbis ponunt idem significantibus; et tota Latinitas quod adepti sumus, id demum invenisse manifeste ostendit, ad titulum dominii parandum eam demum sufficere inventionem quae cum possessione coniuncta est, ubi scilicet res mobiles apprehenduntur, aut immobiles terminis atque custodia sepiuntur; 4) quod in hac specie dici nullo modo potest. Nam presidia illuc Lusitani nulla habent. Quid quod ne reperisse quidem Indiam ullo modo dici possunt Lusitani, quae tot a saeculis fuerat celeberrima. Iam ab Horati tempore: 5)

Impiger extremos currit mercator ad Indos

Per mare pauperiem fugiens.

Taprobanes pleraque quam exacte nobis Romani descripsere? 6) Iam vero et ceteras insulas ante Lusitanos non [13] finitimi tantum Persae et Arabes, sed Europaei etiam, praecipue Veneti noverant.

Praeterea inventio nihil iuris tribuit, nisi in ea quae ante inventionem nullius fuerant. 7) Atqui Indi cum ad eos Lusitani venerunt, etsi partim idololatrae, partim Mahumetani erant, gravibusque peccatis involuti nihilominus publice atque privatim rerum possessionumque suarum dominium habuerunt, quod illis sine iusta causa eripi non potuit. 8) Ita certissimis rationibus post alios auctores maximi nominis concludit Hispanus Victoria 9): ‚Non possunt‘, inquit, ‚Christiani saeculares aut Ecclesiastici potestate civili et principatu privare infideles, eo dumtaxat titulo, quia infideles sunt, nisi ab eis alia iniuria profecta sit‘.

Fides enim, ut recte inquit Thomas 10) non tollit ius naturale aut humanum ex eo dominia profecta sunt. Immo credere infideles non esse rerum suarum dominos, haereticum est; et res ab illis possessas illis ob hoc ipsum eripere furtum est et rapina, non minus quam si idem fiat Christianis.

Recte igitur dicit Victoria 11) non magis ista ex causa Hispanis ius in Indos quaesitum, quam Indis fuisset in Hispanos, si qui illorum priores in Hispaniam venissent. Neque vero sunt Indi Orientis amentes et insensati, sed [14] ingeniosi et solertes, ita ut ne hinc quidem praetextus subiciendi possit desumi, qui tamen per se satis est manifestae iniquitatis. Iam olim Plutarchus πρόφασιν πλεονεξίας fuisse dicit ἡμερῶσαι τὰ βαρβαριϰά, improbam scilicet alieni cupiditatem hoc sibi velum obtendere, quod barbariem mansuefacit. Et nunc etiam color ille redigendi invitas gentes ad mores humaniores, qui Graecis olim et Alexandro usurpatus est, a Theologis omnibus, praesertim Hispanis, 12) improbus, atque impius censetur.

 

――――――――

 

1) Corp. VIII, 40, 13 (De fideiussoribus, L. Si Barsagoram). 

2) Nonius Marcellus, De varia significatione sermonum, in verbo ‚occupare‘ (p. 562, Lindsay); cf. Connanus, Commentarii juris civilis III, 3; cf. Donellus Commentarii de jure civili IV, 10. 3 

3) Institutes II, 1, 13 (De rerum divisione, § Illud quaesitum est). 

4) Dig. XLI, 2, 3 (De adquirenda possessione, § Neratius). 

5) Epistulae I, 1, 44-45. 

6) Plinius, Naturalis historia VI, 22. 

7) Dig. XLI, 1, 3 (De adquirendo rerum dominio). 

8) Covarruvias in c. Peccatum § 10, n. 2, 4, 5. 

9) De potestate civili I, 9. 

10) Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 10, a. 12. 

11) De Indis I, n. 4-7, 19. 

12) Vasquius, Praefatio (n. 5) ad: Controversiae illustres.