Hugo Grotius
1683 - 1745
|
Mare Liberum,sive de jure quod Batavis competitad Indicana commercia dissertatio
1609
|
___________________________________________________
|
|
[7] |
CAPVT IIure gentium quibusvis ad quosvisliberam esse navigationem
PROPOSITUM est nobis breviter ac dilucide demonstrare ius esse Batavis, hoc est, Ordinum Foederatorum Belgico-Germaniae subditis ad Indos, ita uti navigant navigare, cumque ipsis commercia colere. Fundamentum struemus hanc iuris gentium, quod primarium vocant regulam certissimam, cuius perspicua atque immutabilis est ratio; licere cuivis genti quamvis alteram adire, cumque ea negotiari.Deus hoc ipse naturam loquitur, cum ea cuncta quibus vita indiget, omnibus locis suppeditari a natura non vult: artibus etiam aliis alias gentes dat excellere. Quo ista, nisi quod voluit mutua egestate et copia humanas foveri amicitias, ne singuli se putantes sibi ipsis sufficere, hoc ipso redderentur insociabiles? Nunc factum est ut gens altera alterius suppleret inopiam, divinae iustitiae instituto, ut eo modo (sicut Plinius dicit 1)) quod genitum esset uspiam, apud omnes natum videretur. Poetas itaque canentes audimus:Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. 2)Item:Excudent alii,et quae sequuntur. 3) [8] Hoc igitur qui tollunt, illam laudatissimam tollunt humani generis societatem, tollunt mutuas benefaciendi occasiones, naturam denique ipsam violant. Nam et ille quem Deus terris circumfudit Oceanus, undique et undique versus navigabilis, et ventorum stati aut extraordinarii flatus, non ab eadem semper, et a nulla non aliquando regione spirantes, nonne significant satis concessum a natura cunctis gentibus ad cunctas aditum? Hoc Seneca 4) summum Naturae beneficium putat, quod et vento gentes locis dissipatas miscuit, et sua omnia in regiones ita descripsit, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium. Hoc igitur ius ad cunctas gentes aequaliter pertinet: quod clarissimi Iurisconsulti 5) eo usque producunt, ut negent ullam rempublicam aut Principem prohibere in universum posse, quo minus alii ad subditos suos accedant, et cum illis negotientur. Hinc ius descendit hospitale sanctissimum: hinc querelae:Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tambarbara moremPermittit patria? hospitio prohibemur harenae. 6)Et alibi. . . . . litusque rogamusInnocuum et cunctis undamque auramque patentem. 7)Et scimus bella quaedam ex hac causa coepisse, ut Megarensibus [9] in Athenienses 8), Bononiensibus in Venetos 9), Castellanis etiam in Americanos has iustas potuisse belli causas esse, et ceteris probabiliores Victoria putat 10), si peregrinari et degere apud illos prohiberentur, si arcerentur a participatione earum rerum quae iure gentium aut moribus communia sunt, si denique ad commercia non admitterentur.Cui simile est quod in Mosis 11) historia et inde apud Augustinum legimus, 12) iusta bella Israelitas contra Amorrhaeos gessisse, quia innoxius transitus denegabatur; qui IVRE HVMANAE SOCIETATIS aequissimo patere debebat. Et hoc nomine Hercules Orchomeniorum, Graeci sub Agamemnone Mysorum Regi arma intulerunt, 13) quasi libera essent naturaliter itinera, ut Baldus dixit. 14) Accusanturque [10] a Germanis apud Tacitum 15) Romani, quod colloquia congressusque gentium arcerent, fluminaque et terras et coelum quodam modo ipsum clauderent. Nec ullus titulus Christianis quondam in Saracenos magis placuit, quam quod per illos terrae Iudaeae aditu arcerentur. 16)Sequitur ex sententia Lusitanos etiamsi domini essent earum regionum ad quas Batavi proficiscuntur, iniuriam tamen facturos si aditum Batavis et mercatum praecluderent.Quanto igitur iniquius est volentes aliquos a volentium populorum commercio secludi, illorum opera quorum in potestate nec populi isti sunt, nec illud ipsum, qua iter est, quando latrones etiam et piratas non alio magis nomine detestamur, quam quod illi hominum inter se commeatus obsident atque infestant?
―――――――― 1) Panegyricus 29, 2: quod genitum esset usquam, id apud omnes natum esse videtur. 2) Vergilius, Georg. II, 109 3) Vergilius, Aen. VI, 847-853 4) Naturales Quaestiones III, IV. 5) Institutes II, 1 (De rerum divisione, § 1); Dig. 1, 8, 4 (eod. tit., L. Nemo igitur); cf. Gentilis, De jure belli I, 19; cf. Corp. IV, 63, 4 (De commerciis, L. Mercatores) 6) Vergilius, Aen. I, 539-540. 7) Vergilius, Aen. VII, 229-230. 8) Diodorus Siculus XI; Plutarchus, Pericles XXIX, 4. 9) Sigonius, De regno Italiae. 10) Victoria, De Indis II, n. 1-7; Covarruvias, in c. Peccatum, § 9, n. 4, ibi Quinta. 11) Num. XXI, 21-26. 12) Augustinus, Locutionum IV (de Numeris), 44; Et Estius, c. ult. 23, 4, 2. 13) Sophocles, Trachiniae. 14) Baldus de Ubaldis, Consilia III, 293. 15) Tacitus, Historiae IV, 64. 16) Andreas Alciatus, Commentaria VII, 130; Covarruvias in c. Peccatum, p. 2 § 9; Bartolus ad Corp. 1, 11 (De paganis, L. 1). |