BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugo Grotius

1683 - 1745

 

Mare Liberum,

sive de jure quod Batavis competit

ad Indicana commercia dissertatio

 

1609

 

___________________________________________________

 

 

 

AD PRINCIPES

POPVLOSQVE LIBEROS

ORBIS CHRISTIANI

 

ERROR est non minus vetus quam pestilens, quo multi mortales, ii autem maxime qui plurimum vi atque opibus valent, persuadent sibi, aut, quod verius puto, persuadere conantur, iustum atque iniustum non suapte natura, sed hominum inani quadam opinione atque consuetudine distingui. Itaque illi et leges et aequitatis speciem in hoc inventa existimant, ut eorum qui in parendi condicione nati sunt dissensiones atque tumultus coerceantur; ipsis vero qui in summa fortuna sunt collocati, ius omne aiunt ex voluntate, voluntatem ex utilitate metiendam. Hanc autem sententiam absurdam plane atque naturae contrariam auctoritatis sibi nonnihil conciliasse haud adeo mirum est, cum ad morbum communem humani generis, quo sicut vitia ita vitiorum patrocinia sectamur, accesserint adulantium artes quibus omnis potestas obnoxia est.

Sed contra exstiterunt nullo non saeculo viri liberi, sapientes, religiosi, qui falsam hanc persuasionem animis simplicium evellerent ceteros autem eius defensores impudentiae convincerent. Deum quippe esse monstrabant conditorem rectoremque universi, imprimis autem humanae naturae parentem, quam ideo, non uti cetera animantia, in species diversas, variaque discrimina segregasset, sed unius esse generis, una etiam appellatione voluisset contineri, [2] dedisset insuper originem eandem, similem membrorum compagem, vultus inter se obversos, sermonem quoque et alia communicandi instrumenta, ut intelligerent omnes naturalem inter se societatem esse atque cognationem. Huic autem a se fundatae aut domui aut civitati summum illum principem patremque familias suas quasdam scripsisse leges, non in aere aut tabulis, sed in sensibus animisque singulorum, ubi invitis etiam et aversantibus legendae occurrent his legibus summos pariter atque infimos teneri, in has non plus regibus licere, quam plebi adversus decreta decurionum, decurionibus contra praesidium edicta, praesidibus in regum ipsorum sanctiones. Quin illa ipsa populorum atque urbium singularum iura ex illo fonte dimanare, inde sanctimoniam suam atque maiestatem accipere.

Sicut autem in ipso homine alia sunt quae habet cum omnibus communia, alia quibus ab altero quisque distinguitur, ita earum rerum quas in usum hominis produxisset natura alias eam manere communes, alias cuiusque industria ac labore proprias fieri voluisse, de utrisque autem datas leges, ut communibus quidem sine detrimento omnium omnes uterentur, de ceteris autem quod cuique contigisset eo contentus abstineret alieno.

Haec si homo nullus nescire potest nisi homo esse desierit, hac si gentes viderunt quibus ad verum omne caecutientibus sola naturae fax illuxit, quid vos sentire ac facere aequum est, principes populique Christiani? [3]

Si quis durum putat ea a se exigi quae tam sancti nominis professio requirit, cuius minimum est ab iniuriis abstinere, certe quid sui sit offici scire quisque potest ex eo quod alteri praecipit. Nemo est vestrum qui non palam edicat rei quemque suae esse moderatorem et arbitrum: qui non fluminibus locisque publicis cives omnes uti ex aequo et promiscue iubeat, qui non commeandi commercandique libertatem omni ope defendat.

Sine his si parva illa societas, quam rempublicam vocamus, constare non posse iudicatur (et certe constare non potest) quamobrem non eadem illa ad sustinendam totius humani generis societatem atque concordiam erunt necessaria? Si quis adversus haec vim faciat, merito indignamini, exempla etiam pro flagiti magnitudine statuitis, non alia de causa nisi quia ubi ista passim licent status imperi tranquillus esse non potest. Quod si rex in regem, populus in populum inique et violente agat, id nonne ad perturbandam magnae illius civitatis quietem et ad summi custodis spectat iniuriam? Hoc interest, quod sicut magistratus minores de vulgo iudicant, vos de magistratibus, ita omnium aliorum delicta cognoscenda vobis et punienda mandavit rex universi, vestra excepit sibi. Is autem quamquam supremam animadversionem sibi reservat, tardam, occultam, inevitabilem, nihilominus duos a se iudices delegat qui rebus humanis intersint, quos nocentium felicissimus non effugit, conscientiam cuique suam, et famam sive existimationem [4] alienam. Haec tribunalia illis patent quibus alia praeclusa sunt; ad haec infirmi provocant; in his vincuntur qui vincunt viribus, qui licentiae modum non statuunt, qui vili putant constare quod emitur humano sanguine, qui iniurias iniuriis defendunt, quorum manifesta facinora necesse est et consentiente bonorum iudicio damnari, et sui ipsorum animi sententia non absolvi.

Ad utrumque hoc forum nos quoque novam causam afferimus; non hercule de stillicidiis aut tigno iniuncto, quales esse privatorum solent, ac ne ex eo quidem genere quod frequens est inter populos, de agri iure in confinio haerentis, de amnis aut insulae possessione; sed de omni prope oceano, de iure navigandi, de libertate commerciorum. Inter nos et Hispanos haec controversa sunt: Sitne immensum et vastum mare regni unius nec maximi accessio; populone cuiquam ius sit volentes populos prohibere ne vendant, ne permutent, ne denique commeent inter sese; potuerit ne quisquam quod suum numquam fuit elargiri, aut invenire quod iam erat alienum; an ius aliquod tribuat manifesta longi temporis iniuria.

In hac disceptatione ipsis qui inter Hispanos praecipui sunt divini atque humani iuris magistri calculum porrigimus, ipsius denique Hispaniae proprias leges imploramus. Id si nihil iuvat, et eos quos ratio certa convincit cupiditas vetat desistere, vestram principes maiestatem, vestram fidem quotquot estis ubique gentes appellamus.

Non perplexam, non intricatam movemus quaestionem. Non de ambiguis in religione capitibus, quae plurimum [5] habere videntur obscuritatis, quae tantis tam diu animis decertata, apud sapientes hoc fere certum reliquerunt, nusquam minus inveniri veritatem quam ubi cogitur assensus. Non de statu nostrae reipublicae, et libertate armis haud parta sed vindicata; de qua recte statuere ii demum possunt qui iura patria Belgarum, mores avitos, et institutum non in leges regnum, sed ex legibus principatum accurate cognoverint, in qua tamen quaestione aequis iudicibus extremae servitutis depulsa necessitas, subtilius inquirentibus decreti tot nationum publica auctoritas, infensis etiam et malevolis adversariorum confessio nihil dubitandum reliquit.

Sed quod hic proponimus nihil cum istis commune habet, nullius indiget anxiae disquisitionis, non ex divini codicis pendet explicatione, cuius multa multi non capiunt, non ex unius populi scitis quae ceteri merito ignorant.

Lex illa e cuius praescripto iudicandum est, inventu est non difficilis, utpote eadem apud omnes; et facilis intellectu, utpote nata cum singulis, singulorum mentibus insita. Ius autem quod petimus tale est quod nec rex subditis negare debeat, neque Christianus non Christianis. A natura enim oritur, quae ex aequo omnium parens est, in omnes munifica, cuius imperium in eos extenditur qui gentibus imperant, et apud eos sanctissimum est qui in pietate plurimum profecerunt.

Cognoscite hanc causam principes! cognoscite populi! si quid iniquum postulamus, scitis quae vestra et e vobis eorum qui viciniores nobis estis apud nos semper fuerit auctoritas! [6] Monete, parebimus. Quin si quid a nobis hac in re peccatum est, iram vestram, odium denique humani generis non deprecamur. Sin contra se res habet, quid vobis censendum, quid agendum sit, vestrae religioni et aequitati relinquimus.

Olim inter populos humaniores summum nefas habebatur armis eos impetere qui res suas arbitris permitterent, contra qui tam aequam condicionem recusarent, ii non ut unius sed ut omnium hostes ope communi comprimebantur. Itaque eam in rem videmus icta foedera, iudices constitutos. Reges ipsi validaeque gentes nihil aeque gloriosum ac magnificum deputabant, quam aliorum coercere insolentiam, aliorum infirmitatem atque innocentiam sublevare. Qui si mos hodieque obtineret, ut humani nihil a se alienum homines arbitrarentur, profecto orbe non paulo pacatiore uteremur; refrigesceret enim multorum audacia, et qui iustitiam utilitatis causa nunc negligunt, iniustitiam damno suo dediscerent.

Sed hoc ut in causa istac non frustra forte speramus, ita illud certo confidimus, bene rebus expensis existimaturos vos omnes imputari nobis non magis posse pacis moras, quam belli causas; ac proinde uti hactenus amici nobis faventes atque benevoli fuistis, ita vos aut etiam magis in posterum fore, quo nihil optatius iis potest contingere qui primam partem felicitatis putant bene facere, alteram bene audire.