Hugo Grotius
1683 - 1745
|
Mare Liberum,sive de jure quod Batavis competitad Indicana commercia dissertatio
1609
|
___________________________________________________
|
|
[69] |
CAPVT XIINulla aequitate nitiLusitanos in prohibendocommercio
Ex his quae dicta sunt satis perspicitur eorum caeca aviditas, qui, ne quemquam in partem lucri admittant, illis rationibus conscientiam suam placare student, quas ipsi magistri Hispanorum qui in eadem sunt causa manifestae vanitatis convincunt. 1) Omnes enim qui in rebus Indicis usurpantur colores iniuste captari quantum ipsis licet, satis innuunt, adduntque numquam eam rem serio Theologorum examine probatam. Illa vero querela quid est iniquius, quod dicunt Lusitani quaestus suos exhauriri copia contra licentiam? Inter certissima enim Iuris enuntiata est, nec in dolo eum versari, nec fraudem facere, ne damnum quidem alteri dare videri, qui iure suo utitur; quod maxime verum est, si non ut alteri noceatur, sed rem suam augendi animo quippiam fiat. 2) Inspici enim debet id quod principaliter agitur, non quod extrinsecus in consequentiam venit. Immo si proprie loquimur cum Vlpiano, non ille damum dat, sed lucro quo adhuc alter utebatur eum prohibet.Naturale autem est et summo iuri atque etiam aequitati [70] conveniens, ut lucrum in medio positum suum quisque malit quam alterius, etiam qui ante perceperat. 3) Quis ferat querentem opificem quod alter eiusdem artis exercitio ipsius commoda evertat? Batavorum autem causa eo est iustior, quia ipsorum hac in parte utilitas cum totius humani generis utilitate coniuncta est, quam Lusitani eversum eunt. 4) Neque hoc recte dicetur ad aemulationem fieri, ut in re simili ostendit Vasquius: aut enim plane hoc negandum est, aut asseverandum non ad bonam modo, verum etiam ad optimam aemulationem fieri, iuxta Hesiodum: 5) ἀγαθὴ δ' Ἔρις ἥδε βροτοῖσι bona lis mortalibus haec est“. Nam etiam si quis pietate motus, inquit ille, frumentum in summa penuria vilius venderet, impediretur improba duritie eorum hominum, qui saeviente penuria suum carius fuerant vendituri. Verum est talibus modis minui aliorum reditus: nec id negamus, ait, sed minuuntur cum universorum hominum commodo: ET VTINAM omnium PRINCIPVM et TYRRANORVM ORBIS reditus ita minuerentur“.Quid ergo tam iniquum videri potest, quam Hispanos vectigalem habere Terrarum Orbem, ut nisi ad illorum nutum nec emere liceat nec vendere? 6) In cunctis civitatibus dardanarios odio atque etiam poenis prosequimur; nec ullum tam nefarium vitae genus videtur, quam ista annonae flagellatio. 7) Merito quidem. Naturae enim faciunt [71] iniuriam, quae in commune fecunda est: 8) neque vero censeri debet in usus paucorum reperta negotiatio, sed ut quod alteri deest alterius copia pensaretur, iusto tamen compendio omnibus proposito, qui laborem ac periculum transferendi in se suscipiunt.Hoc ipsum igitur quod in republica, id est, minore hominum conventu, grave et perniciosum iudicatur, in magna illa humani generis societate ferendumne est? ut scilicet totius mundi monopolium faciant populi Hispani? Invehitur Ambrosius in eos qui maria claudunt, 9) Augustinus in eos qui itinera obstruunt; Nazianzenus in 10) coemptores suppressoresque mercium, qui ex inopia aliorum soli quaestum faciunt, et ut ipse facundissime loquitur καταπραγματεύονται τῆς ἐνδείας. Quin et divini sapientis sententia publicis diris devovetur sacerque habetur, qui alimenta supprimendo vexat annonam: ὁ συνέχων σῖτον δημοκατάρατος.Clament igitur Lusitani quantum, et quam diu libebit: Lucra nostra deciditis“. Respondebunt Batavi: Immo nostris invigilamus. Hocne indignamini in partem nos venire ventorum et maris? Et quis illa vobis lucra mansura promiserat? Salvum est vobis, quo nos contenti sumus“.
―――――――― 1) Vasquius, Controversiae illustres c, 10, n. 10; Victoria, De Indis I, 1, n. 3; Dig. VI, 1, 27 (De rei vindicatione, L. Sin autem, § penult.) L, 17, 55 et 151 (De diversis regulis, L. Nullus videtur, et L. Nemo damnum); XLII, 8, 13 (Quae in fraudem creditorum, L. Illud constat); XXXIX, 2, 24 (De damno infecto, L. Fluminum, § ult.); Bartolus on Dig. XLIII, 12, 1 (De fluminibus, L, 1, § 5); Castrensis on Corp. III, 34, 10 (De servitutibus, L. Si tibi); Dig. XXXIX, 3, 1 (De aqua, L. Si cui, § Denique). 2) Vasquius, Controversiae illustres c. 4, n. 3 et seq.; Dig. XXXIX, 2, 26 (De damno infecto, L. Proculus). 3) Vasquius, l. c. 4) Vasquius, l. c. n. 5. 5) Ἔργα καὶ Ἡμέραι; 24. 6) Corp. IV, 59 (De monopoliis, L. 1). 7) Caietanus ad Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 77, a. 1, ad 3. 8) Aristoteles, Politica I, 9. 9) Hexameron V, 10, 4, q. 44. 10) In funere Basilii. |