<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Renati Cartesii
regulae ad directionem ingenii
 


 






 



r e g u l a  XV


Juvat etiam plerumque has figuras describere et sensibus exhibere externis, ut hac ratione facilius nostra cogitatio retineatur attenta.

_______________


Quomodo autem illae pingendae sint, ut distinctius, dum oculis ipsis proponentur, illarum species in imaginatione nostra formentur, per se est evidens: nam primo unitatem pingemus tribus modis, nempe per tum, si attendamus ad illam ut longam et latam, vel per lineam, _______, si consideremus tantum ut longam, vel denique per punctum, · , si non aliud spectemus quam quod ex illa componatur multitudo; at quocumque modo pingatur et concipiatur, intelligemus semper eandem esse subjectum omnimode extensum et infinitarum dimensionum capax. Ita etiam terminos propositionis, si ad duas simul illorum magnitudines diversas attendendum sit, oculis exhibebimus per rectangulum, cujus duo latera erunt duae magnitudines propositae hoc modo , siquidem ‹in›commensurabiles sint cum unitate, vel hoc , sive hoc :   :   : si commensurabiles sint, nec amplius nisi de unitatum multitudine sit quaestio. Si [454] denique ad unam tantum illorum magnitudinem attendamus, pingemus lineam vel per rectangulum, cujus unum latus sit magnitudo proposita, et aliud sit unitas, hoc modo , quod fit quoties eadem linea cum aliqua superficie est comparanda, vel per longitudinem solam, hoc pacto _______, si spectetur tantum ut longitudo incommensurabilis, vel hoc pacto ·   ·   ·, si sit multitudo.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>