BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Campanella

1568 - 1639

 

Civitas solis

 

1623

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[DE MODO VIVENDI]

 

 

Hospitalarius

Pergratum esset nunc audire quibus nutriantur cibis et potibus, et quomodo et quanta est ipsorum vita.

 

Gubernator Genuensis

Ipsi docent prius consulendum esse vitae totius deinde partium. Idcirco quando civitatem extruxerunt signa fixa posuerunt in quatuor mundi angulis. In horoscopo Leonem et Iovem a Sole Orientalem. Mercurium vero ac Venerem in Cancro, sed prope quod facerent Satellitium. Martem in Sagittario in quinta foelici aspectu aphetam et horoscopum roborantem. Lunam in Tauro, quae bene aspiciebat Mercurium et Venerem, nectamen quadrato feriebat. Solem, Saturnus quartam appetebat domum, nil tamen laedens Solem et Lunam, sed stabiliens fundamenta erat fortuna cum algol erat in decima, ex quo ipsi augurabantur sibi dominatus firmitatem et excellentiam. Porro et Mercurius in bono virginis aspectu, et absidis a Luna illustratus malus esse non potest: et cum Iovialis sit, ipsorum scientia non mendicat, parum curant in Virgine ipsum praestolari, et coniunctionem, observant quoque ad robur et diuturnitatem vitae singularum positionem stellarum in conceptione, ut dictum est. Dicunt enim deum causas dedisse rerum, quibus sapiens uti non abuti debet.

Cibus eorum sunt carnes, butyrum, mel, caseus, dactyli et olera varii generis, et a principio nolebant animalia occidere, eo quod crudele videretur, at considerantes postea crudele quoque esse herbas occidere quae sensum et ipsae participiant, unde fame perire opus erat, intellexerunt res ignobiles nobilium gratia factas esse ideoque nunc omnibus vescuntur; non tamen libenter occidunt animalia fructuosa, ut boves et equos. Distinctionem observant ciborum utilium et noxiorum, et ex Medicinae scientia utuntur eis. Ter cibum perpetuo mutant: primo manducant carnes, secundo pisces, tertio herbas, deinde revertuntur ad carnes, ne gravetur nec extenuetur natura. Senes utuntur cibis digestibilioribus et manducant ter in die et parum. Communitas vero bis, pueri quarter, ut physicus dispensat. Vivunt ut plurimum ad centum annos; plerique vero ad ducentos.

Inpotu temperatissimi sunt. Vinum iuvenibus non conceditur usque ad decimum nonum annum nisi necessitatis sanitatis urgeat. Post hoc tempus diluto aqua utuntur. Ita et mulieres; senes quinquagenarii aquam plerumque non apponunt. Manducant pro anni temporibus utiliora et omnino, ut a Prothomedico, qui hoc curat consulitur. Nihil noxium tunc reputant, quando a deo producitur, nisi quantitatis multae abusus adsit. Idcirco in aestate fructibus vescuntur, quia humidi sunt, succique pleni et frigidiusculi, contra aestus ardorem et ariditatem, in hyeme siccis rebus, in autumno uvis, quoniam contra atram bilem, et tristitiam datae sunt a deo, utuntur plurimum odoribus. Mane surgentes pectunt caput, lavantur vultum et manus in aqua frigida omnes. Deinde dentibus masticant mentam, aut petroselinum, aut maratrum, vel manibus confricant: Seniores Thus, et orant Orientem versus brevi oratiuncula per simul orationi quam nos docuit IESVS CHRISTVS. Et egrediuntur alii ad ministrandum senibus, alii in chorum, alii ad functiones reip. Deinde se conferant ad lectiones primas. Deinde in templum. Deinde ad exercitium corporale. Deinde quiescunt parumper, sedendo et tandem ad prandium accedunt.

Inter eos non est podagra, nec catarrhi, nec schiatica, nec colici dolores, nec inflationes et flarus; hi enim morbi a distillatione oriuntur, et ab inflatione; ipsi autem frugalitate, et exercitio dissolvunt humorem omnem et flatum. Quapropter dedecus et magnum si quis spuere et excreare conspicitur; aiunt enim hoc signum esse vel pauci exercitii, vel ignavae pigritiae, vel crapulae et ingluviei; potius inflammationibus laborant, aut spasmo sicco, quibus copia succulenti probique cibi succurrunt. Hecticas vero dulcibus curant balneis; et lacticiniis, et habitatione amoena in villis, et lento, laetoque exercitio. Lues venera praevalere non potest inter eos, quoniam crebro lavacro vini corpora mundant, oleisque aromaticis leniunt, et sudore exercitii dissolvunt vaporem foetidum a quo putrescit sanguis, et medulla. Phthysim minus patiuntur, quia distillatione carent ad pectus, minime autem asthma, cuius constitutioni crassus humor requiritur. Curant febres ardentes frigido aquae potu. Ephemeras vero odoribus, et brodio pingui, aut somno, aut sonis, aut exultatione. Tertianas emissione sanguinis, et Reubarbaro, aut persimili attractivo, aut decocta aqua in radicibus herbarum purgativarum et acetosarum. Sed raro medicinam purgativam bibunt. Quartanas facile curant, repentinum improvisis metum incutientes et herbis humori quartanae oppositis, aut per similibus et ostenderunt mihi arcana contra ipsas.

Diligentiori opera curant continuas, a quibus pavent magis, et observatione stellarum, et herbarum et precibus ad deum contra ipsas dimicant. Quintanas, sextanas, octanas, &c. fere nullas vides, ubi crassi humores desunt.

Utuntur balneis, ideo et thermas habent ritu Romanorum; et oleis, ac longe plura remedia arcana invenerunt, ad munditiem, sanitatem, et robur servandum. His aliisque modis dimicant contra morbum sacrum quo crebro infestantur.

 

Hospitalarius

Signum mirifici ingenii, unde Hercules, Scotus, Socrates, Callimachus, et Machomettus eodem laborarunt.

 

Gubernator Genuensis

Dimicant autem precibus ad caelum, corroboratione capitis et rebus acidis et exquisita exultatione et brodiis pinguibus insparsis flore farinae triticeae. In condiendis ferculis peritissimi sunt: apponunt macim, mel, butyrum, aromata multa valde corroborantia et pinguedinem acetosis temperant, ne unquam respuant. Non bibunt frigidum nive potum, nec calefactum ex arte, uti Chinenses; non enim indigent auxilio contra humores in caloris nativi subsidium, sed hunc roborant contusio allio, aceto, serpillo, menta, basilico, in aestate, et lassitudine praesertim. Norunt et arcanum ad renovandum vitam quolibet post septennio, absque afflictione, et ex arte suavi, ac mirifica quidem.

 

Hospitalarius

Adhuc de scientiis et magistratibus non dixisti.

 

Gubernator Genuensis

Utique sed quoniam ita curiosus es, plura annectam. Quolibet in novilunio ac plenilunio congregant concilium post sacrificium. Huc admittuntur omnes a 20. annis et supra, et interrogantur una singuli, ut referant, quid desit reip. Qui magistratus suo munere recte fungantur, et qui prave. Item post octavum quemque diem omnes magistratus congregantur, videl. O primus, et cum eo Potestas, Sapientia, et Amor. Quorum quisque tres sub se magistratus habet, qui simul sunt 13 iique functiones artium sibi convenientium habent. Potestas militiae, Sapientia scientiarum, Amor victus, vestitus, generationis et educationis. Conveniunt et omnium agminum magistri, qui sunt decuriones, quinquagenarii, centuriones, cum mulierum, tum virorum, et tractatur de his, quae reip. intersunt; et eliguntur magistratus qui tantummodo nominati antea fuerant in concilio magno. Itidem quotidie consilium ineunt. O, et tres viri principes de rebus occurrentibus et corrigunt, et confirmant, et exequuntur quae decisa sunt in electionibus, alia provident necessaria. Non utuntur fortibus, nisi ubi sunt omnino dubii quo pendere debeant. Hi Magistratus permutantur iuxta populi voluntatem. At priores quatuor nunquam, nisi ipsimet de consilio inter eos habito cedant dignitatem illi, quem pernoverint sapientiorem seipsis, et ingenio clariorem et puriorem; profecto ita dociles, ac probi sunt, quod libenter cedunt sapientiori, et ab eo discunt. Sed hoc raro accidit. Principalia scientiarum capita subiiciuntur Sapientiae triumviro, praeter metaphysicum, qui est ipse O, qui omnibus scientiis imperat, sicut architectus, et pudet illum quippiam possibile mortalibus ignorare; sub Sapientia ergo est Grammaticus, Logicus, Physicus, Medicus, Politicus, Moralis, Oeconomicus: Astrologus, Astronomus, Geometra, Cosmographus, Musicus, Prospectivus, Arithmeticus, Poeta, Rhetor, Pictor, Sculptor. Sub Amore triumviro est Genitorius, Educator, Medicus, Vestiarius, Agricola, Pastor, Armentarius, Cicurarius, Magnus Coquinarius, Farctor, &c. Sub Potestate triumviro sunt Stratagemarius, Campionista, Ferrarius, Armarius, Argentarius, Monetarius, Architectus, Magister exploratorum, Magister Equitum, et Peditum, et Equorum: Gladiator, Bombardarius, Fundibularius, Iustitiarius. Ac hi omnes sub se habent particulares artifices.

 

Hospitalarius

De Iudicibus autem quid?

 

Gubernator Genuensis

Hoc dicere cogitabam, singuli iudicantur a magistro primo suae artis, ergo omnes artifices primates sunt iudices, et puniunt exilio, flagellis, vituperio, privatione mensae communis, interdicto ecclesiae, commercii mulierum. At cum casus accidit iniuriosus, morte punitur, et oculum pro oculo solvunt, nasum pro naso, dentem pro dente, &c. iuxta legem talionis; si casum est voluntarius, et praefuit consilium. Quando vero rixa est, ac nullo praeeunte consilio accidit, sententia mitigatur; non tamen a iudice, sed a triumviratu, a quibus etiam provocatur ad O non per iustitiam, sed per gratiam. Hic autem potest condonare. carceres non habent, nisi turrem unam ad includendos rebelles hostes, &c. Non scribitur libellus causae, quem vulgo dicimus processum. Sed coram iudice ac potestate accusatio et testes producuntur, et reus respondet defensionem; et statim absolvitur aut condemnatur a iudice, et si provocat ad triumvirum, sequenti die absolvitur aut condemnatur. Tertio vero die ab O aut gratis dimittitur per indulgentiam, aut sententia inviolabilem accipit firmitatem et reus accusatori conciliatur et testibus, tanquam medicis suae aegritudinis, amplexu, osculoque &c. Nec quispiam moritur nisi manibus populi occidatur aut lapidetur, primo tamen incipientibus accusatore ac testibus. Carnifices enim et Lictores non habent ne faedetur respub. Aliis vero datur electio mortis, qui sibi pulverem bellicum in sacculis circundant et supposito igne cremantur, assistentibus hortatoribus ad bene moriendum. Tota autem civitas collacrymatur, et precantur deum ut sedetur ira sua, dolentes quod eo devenerint, ut membrum reip. putridum habeant resecandum. Et quidem rationibus ipsum reum convincunt et sermocinantur donec ipsemet acceptet cupiatque sententiam capitis, alioquin nec moritur. At si facinus commissum est contra libertatem reip. Aut contra deum aut contra magistratus supremos, absque misericordia sit subito animadversio. Hi tantummodo morte puniuntur. Qui autem moriturus est coram populo cogitur ex religione dicere causas, quibus non deberet mori, et peccata aliorum qui mori et ipsi deberent et culpas magistratuum, asserendo quod hi deterius supplicium merentur, si tamen ira videtur illi in conscientia. Ac si vicerit rationibus, mittitur in exilium: et expiant civitatem precibus, sacrificiis et emendationibus. Non tamen nominatos a reo vexant sed admonent. Peccata fragilitatis et ignorantiae puniuntur tantummodo vituperiis, et coactione ad consuetudinem continentiae, aut ad disciplinam illarum scientiarum aut artium, contra quas peccavit, et ac se invicem ita se habent, quod videntur omnino esse eiusdem corporis membra et alter alterius. Hic scias velim quod, si quis peccator non expectata accusatione ultro magistratus adit accusans se ac petens emendationem, liberatur a poena occulti criminis, quae commutatur in aliam, dum accusatus non fuisset. Magnopere cavent ne cui quispiam calumniam struat: si quidem in poenam talionis incidat est opus. Et quia semper turmatim ambulant et operantur, quinque testes ad convincendum peccatorem requiruntur, alioquin praestito iuramento liberatur cum comminatione. Sin secunda et tertia vice accusatur sub duobus aut tribus testibus geminatam pendet poenam. Ipsorum leges paucae sunt, ac breves et clarae, descriptae omnes in tabula aerea, pendente ad valvas templi, hoc est in columnis, et quidem in singulis columnis inscriptae cernuntur quidditates rerum metaphysico stylo ac brevissimo. Quid videl. est deus, quid angelus, quid mundus, stella, homo, fatum, virtus, &c. Magno quidem sale et omnium virtutum definitiones ibi sunt delineate, et iudices omnium virtutum sedile habent, hoc est tribunal, quilibet sub ea columna, in qua virtutis, cuius sunt iudices, definitio extat et cum iudicat ibi sedet dicens, Fili tu peccasti contra hanc sacram definitionem, beneficientiae, vel magnanimitatis, vel, &c. Lege, ac habita discussione, condemnat ipsum ad poenam, cuius est reus, videl. maleficientiae, abiectionis, superbiae, vel ingratitudinis, vel pigritiae, &c. Condemnationes autem sunt certae veraeque medicinae, et quidem suavitatem redolentis magis, quam poenam.