BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Campanella

1568 - 1639

 

Civitas solis

 

1623

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[DE ARTIBUS]

 

 

Hospitalarius

Operae pretium, ne factiones foveantur in patriae perniciem, ac civilia bella extinguantur, ex quibus oritur tyrannus saepe, veluti Roma, et Athenae admonent. Nunc ipsarum, rogo, dic opificia, &c.

 

Gubernator Genuensis

Audisse te credo, quo pacto communes sunt illis ars militaris, agricultura, Pastoralis; quilibet enim has nosse tenetur, quas in primo nobilitatis gradu celebrant. Attamen, qui plures callet artes, nobilior habetur, et ad discendam artem is addicitur, qui aptior est ad ipsam. Artes operosiores sunt apud eos laudabiliores, veluti ferraria, aedificatoria &c. ac nemo aggredi ipsas detrectat, eoque magis, quod in ipsorum genesi propensio patet et inter eos ob laborum distributionem, nemo laborem adit destructivum individui, sed conservativum modo. Artes operosae minus, foeminarum sunt. Nosse natare omnes tenentur. Et hanc ob rem sunt piscinae extructae extra moenia civitatis, et intra prope fontes. Mercatura illis exiguum praestat usum. Agnoscunt tamen pretia monetarum, et cudunt pecuniam legatorum et exploratorum gratia, ut pecunia victum comparent. Ex variis mundi regionibus accedunt ad civitatem ipsorum mercatores empturi superflua bona civitatis. Solares autem renuunt pecuniam accipere, sed merces rerum, quibus ipsi carent, accipiunt in communicatione et saepe emunt pecunia. Ac pueri Solares in risus prorumpunt, cum vident pro parvo pretio tantam mercium copiam elargiri. At non ita senes rident. Nolunt a mancipiis et advenis civitatem pravis moribus labefactari. Idcirco mercantur in porris, et vendunt quos bello capiunt, aut excavandis fossis, aut operosis laboribus extra civitatem ipsos destinant. Quo perpetuo quatuor militum agmina mittuntur ad custodiam agrorum, ac simul laboratores, ex quatuor portis, quae vias habent lateribus constructas usque ad mare, ut facile res conducantur, et advenae non impediantur. Quibus sane iucundi sunt ac munifici. Tribus diebus publicis expensis alunt eos, lavant pedes ipsorum primo. Ostentant civitatem et ordinem ipsius concilio et mensa publica eos secum dignantur, et sunt viri deputati ad hospitum curam et custodiam. At si velint fieri cives in Rep. Solis probant eos per mensem in villa et alterum mensem in civitate, deinde decernunt et recipiunt eos certis ceremoniis, et iuramentis, &c. Agricultura plurimi fit, non est terrae palmus absque fructu; observant ventos stellasque propitis, paucis relictis in civitate exeunt omnes armati in campos ad arandum, sarculandum, metendum, colligendum, vindemiandum, cum buccinis, tympanis, et vexillo, et omnia expediunt paucissimis horis perficiuntque labores, ex arte. Carris utuntur velis supersparsis, quae vento feruntur etiam contrario, artificio mirabili rotarum contra rotas, et cum ventus deest, bestia una plaustrum magnum trahit, pulchrum visu. Custodes territorii discurrunt interim armati semper per vices. Stercoratione non utuntur ad campos impinguandos et lutis putantes, quod semina quid marcoris contrahant, ac vitam brevem manducata efficiant et flaccam, veluti mulieres fuco et non exercitio pulchrae prolem pariunt languidam, quapropter nec tellurem ipsi fucant; sed bene exercent et arcanis utuntur remediis, ut cito nascantur semina, et multiplicent, nec perdantur, librum habent ad hoc opus, quem vocant Georgice. Pars territorii quanta sufficit, aratur, reliqua remanet ipsi pascua animalium

Porro generosa ars procreandi educandi educandique equos, boves, pecudes, canes, omneque genus bestiarum domesticarum, et cicurum, in summo est pretio apud eos, sicuti fuit in tempore Abrahae. Et ita perducuntur ad coitum, ut bene generare queant. Apponuntur picturae nobiles boum, equorum, pecudum, &c. Emissarios equos equabus non associant ad pastum, sed opportuno tempore copulant eos in atrio stabulorum campestrium; observant Sagittarium in horoscopo, in bono aspectu Martis et Iovis. Pro bobus Taurum, pro pecudibus Arietem, &c. secundum artem. Habent gregem gallinarum sub Pleiadibus, anates, anseres, ductas ad pastum a mulieribus prope civitatem, non sine ipsarum oblectatione; ubi et loca sunt, quibus clauduntur, et ubi caseum, butyros, et lacticinia conficiunt; curant capones castratos multos, et fructum, &c. Extat liber de hac re, quem Bucolica vocant. Omnibus abundant rebus, quoniam quilibet esse primus cupit in labore, quia paucus est, et fructuosus; ipsique bene dociles sunt et quicunque inter eos caput est aliorum in huiusmodi ministeriis appellatur rex. Dicunt enim hoc esse nomen proprium ipsorum et non ignorantum. Mirum quomodo gregatim mulieres ac viri incedunt, ac nusquam praeter obedientiam regis, nec ab hoc fastidium contrahunt, ut nos quoniam agnoscunt illum ut patrem aut fratrem maiorem. Habent nemora et sylvas ferarum, quibus saepe exercentur.

Ars nautica dignificatur valde apud eos, et habent rates et triremes quasdam, absque remigio, et absque ventis, miro artificio mare perambulantes, alias vero ventis et remis agitatas. Bene norunt stellas, ac fluxus refluxusque maris. Navigant gratia cognoscendi gentes, et regiones varias, et res. Nemini iniuriam inferunt, nec inferri patiuntur, non praeliantur nisi lacessiti. Dicunt orbem terrarum eo venturum totum, ut vivat iuxta mores ipsorum, idcirco semper perscrutantur, num alia sit natio, quae probatiorem et praestantiorem vivat, vitam. Admirantur Christianam institutionem et vitam apostolicam in (se) et in nobis expectant. Foedera habent cum Chinensibus, et cum populis multis, insulanis et continentis, Siam, Cancacinae, Calicuti, per quos explorare modo possint. Habent quoque et ignes artificiales ad pugnas navales, et terrestres, multaque stratagematum arcana. Ideo nunquam fere non sunt victores.