BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Campanella

1568 - 1639

 

Civitas solis

 

1623

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[DE BELLO]

 

 

Hospitalarius

Dic quaeso nunc rem bellicam, deinde enim artes et victum dices et scientias et postremo ipsorum religionem.

 

Gubernator Genuensis

Potestas triumvir sub se habet magistrum armorum, magistrum artilleriae et equitum et peditum et architectorum et stratagematum, &c. et horum cuilibet, parent magistri, et artifices primarii multi eiusdem artis. Insuper athletis praeest, qui militare exercitium docent omnes; et hi provecti aetate prudentes duces sunt; a quibus exercentur pueri post duodecimum annum, quamvis ante assueri sint luctae, cursui iaculationi lapidum, &c. sub magistris inferioribus. Nunc autem docentur ferire hostem, et equos et elephantos, tractare ensem, lanceam, sagittas, fundas, equitare, persequi, fugere, manere in ordine militiae, adiuvare commilitonem, arte praevenire hostem, ac vincere. Mulieres quoque has docentur artes sub magistris et magistrabus propriis ut possint si quando opus foret, opem ferre masculis in bello propinquo civitatis, &c. ac moenia tueri, si quando invasio impetuosa repente inundarer, et Lacedaemonas et Amazonas hic laudant. Quare bene norunt pilas ignitas archibugio iaculari, illas ex plumbo formare, iacere lapides ex pinnis, obviam impetui ire, ac penitus adsuescunt omnem abiicere merum et quidem magna puniuntur poena, qui timiditatem ostenderint. Mortem nil timent, quoniam omnes credunt immortalitatem animorum ac de corporibus exeuntes associari spiritibus probis, aut pravis iuxta merita praesentis vitae. Quamvis ipsi sint Bracmani ex parte Pythagorici, transmigrationem animarum non afferunt nisi ex aliquo interdum iudicio dei. Nec abstinent a laedendo hostem reip. et religionis, humanitate indignum. Secundo quoque mense exercitum lustrant et quotidianum est armorum exercitum, aut in campo equitando aut intra maenia. Nec deest lectio de arte militari unquam, curant legendas historias Moysi, Iosue, David, Machabeorum, Caesaris, Alexandri, Scipionis, Hannibalis, &c. Ac deinde sententiam singuli dicunt propriam, hic bene fecerunt, hic male, hic utiliter, hic honeste, et deinde respondet praeceptor et decernit.

 

Hospitalarius

Quibuscum bella gerunt et quas ob causas, cum sint ita foelices?

 

Gubernator Genuensis

Et si nunquam bella contigerent, nihilominus in arte militari exercentur, et in venatione, ne forte mollescant atque omnem in eventum ne sint imparati. Praeterea quatuor sint regna in insula, quae ipsorum foelicitati invident valde, eo quod populi cuperent vivere more horum solarium ac potius his subesse, quam propriis regibus, quapropter saepe bellum in hos movetur causando, quod confines usurparint et impie vivant, propterea quod non habeant idola, nec sectentur superstit. Gentilium aliorum, nec Bragmanorum priscorum. Et tanquam in rebelles insurgunt alii Indi, quibus prius subditi erant Taprobanenses, quibus primo indiguerunt. Nihilominus victores sunt semper solares. Porro hi cum primum patiuntur insultum, aut dedecus, aut praedam, vel ipsorum amici vexantur, aut ab aliis civitatibus tyrannide oppressis tanquam liberatores advocantur, repente in concilium eunt consultum. Ubi primo coram deo genuflectant, ut inspiret consilium optimum. Deinde examinantur merita negotiorum, et sic indicitur bellum. Mittitur statim sacerdos, quem vocant forensem. Hic petit ab hostibus praedae restitutionem, aut ut solvant oppressione suos amicos, aut deponant Tyrannidem. Quibus negantibus indicit bellum, invocando deum ultionum, deum Sabaoth, in exitium eorum qui iniquam tuentur causam. Si vero detrectant respondere hostes, sacerdos dat illi terminum respondi horam unam, si rex est, tres vero, si resp. ne illudere queant. Ac ita suscipitur bellum contra contumaces iuris naturalis et religionis. Indicto bello, omnia exequitur vicarius potestatis. Potestas autem quasi dictator Romanus omnia proprio agit consilio, et voluntate, ut tarditas noxia vitetur. At cum res magni momenti fuerit, consulit O et Sapientiam et Amorem. Sed ante in consilio magno proponitur a predicatore belligerandi occasio, et iustitia expeditionis faciendae et intrant omnes in concilium a 20. annis, et supra, ac ita ordinatur necessaria. Scire liceat, apud ipsos omnia armorum genera in armamentariis adversari, quibus saepe utuntur ad experimentum in praeliis fictis. Singulorum circorum parietes exteriores pleni sunt bombardis, et ministris ipsorum paratis, habent et alia huiusmodi tormenta bellica, quae cannones vocantur, quae ferunt in praelium super mulis et asinis et carucis et sicubi fuerint in aperto campo, intercludunt in medio commeatus et tormenta et currus et scalas et machinas, et simul diu animose praeliantur. Mox pedem referunt sub vexillis quisque suis. Hostes vero decipiuntur, putantes eos loco cedere, aut parare fugam ergo insectantur, at solares in cornua et agmina utrinque divisi resumunt halitum et vires, iubentque artilleria pilas iaculari ignitas, ac deinde revertuntur ad pugnam contra perturbatos hostes. Et multa huiusmodi observant. Stratagematis et machinis cunctos superant mortales; castrametantur more Romano; tentoria figunt, muniuntque vallo et fossa celeritate mirifica. Adsunt magistri operum et machinarum et tormentorum, ligone et sicuri milites cuncti uti norunt. Habent et duces quinque aut 8. aut 10. consulentes in negotio bellico, ordinem et stratagemata docti, imperantes suis agminibus prout ante consuluissent. Solent et conducere agmen puerorum armatorum in equis, ut bellum discant, ac assuescant quasi catuli luporum, et leonum in sanguine, qui periculi tempore in tutum se recipiunt, et mulieres multae armatae cum eis. Ac post pugnam ipsae mulieres et pueri bellatoribus blandiuntur, medicantur, serviunt, amplexibus et verbis corroborant. Mirum quantopere proficiat hoc unum. Milites quidam ut sese strenuos ostendant uxoribus ac natis, ardua aggrediuntur, et victores facit amor. In certamine qui primus scandit hostiles muros, accipit post conflictum coronam gramineam honoris ergo cum militari applausu a mulieribus et pueris. Qui socio auxilium praebet, coronam civicam, quercinam, qui Tyrannum occidit optima spolia templo sacrat, et ab O recipit cognomen facinoris. Alii alias coronas accipiunt. Equites gerunt quisque lanceam unam, et duas ex ephippiis pendentes pistolas, validae temperaturae; angustas in orifico magis; qua de re penetrant omnem ferream armaturam. Macheram insuper habent et pugionem. Alii vero clavam ferream, qui sunt levis armaturae milites. Nam si nequeat ferrea armatura hostilis, machera, nec pistola forari, aggrediuntur hostem clava, sicut Achilles Cignum et conquatiunt deiiciuntque. Duae catenae ex clava pendent sex palmorum; et in extremo illarum ferreae pilae, ita quod proiectae in hostem circundant collum eius trahunt deiiciuntque, prosternunt; ut autem facilius uti clava possint, non tenent manu equi habenas, sed pedibus, si quidem lora super ephyppiis sellae decussatim permutantur. Et staffis extrema inodantur fibulis, non autem pedibus. Staffae autem exterius spheram habent ferream, inferius vero triangulum. Idcirco permutante pede latus in triangulo contorquendo, in gyrum trahuntur spherae, prout fibulis pendent e staffilibus itaque contrahunt vel laxant fraenum mirabili celeritate et dextro pede torquent equum ad sinistram, sinistro vero ad dexteram. Hoc arcanum Tartaros quoque latet, nam licet pedibus regant habenas, nesciunt tamen torquere, attrahere, et extendere per trocleam staffarum. Equites levis armaturae primo committunt praelium archibugiis, deinde phalanges hastis, deinde fundibularii qui in pretio habentur magno, et consuerunt pugnare intercurrentibus quasi in textura filis, aliis procedentibus, aliis sese recipientibus vicissim. Habent acies firmantes exercitum (sarissis), ensibus autem postremum tentatur periculum. Post bellum celebrant triumphos militares more Romanorum, et pulchriores et supplicationes deo in gratiarum actionem, et tunc dux in templo se praesentat, et narrantur bene, ac male gesta a poeta vel historico, qui secum de more in expeditione fuit. Et princeps maximus coronat ducem laurea, et singulis strenuis militibus munuscula, et honores impartiuntur, qui et plures dies vacant a laboribus publicis. Quod nec illis placet nimis quoniam nesciunt ociosi esse. Itaque opem ferunt amicis. E contra enim qui propria culpa victi sunt, aut victoriam amiserunt, vituperio excipiuntur, et qui primus fugam arripuit, mortem evadere nullo pacto valet, nisi cum totus exercitus eius vitam poscit, et singuli partem poenae in se recipiunt. At raro admittitar ad hanc indulgentiam, nisi ubi rationes multae illi favent. Qui vero socio aut amico non tulit opportunam opem, virgis caeditur. Qui inobediens fuit traditur bestiis devorandus intra quoddam vallum, daturque baculus in manu eius; et si vicerit leones et ursos, qui ibi sunt, quod fere impossibile est, recipitur denuo in gratiam.

Civitates subiugatae aut ultro illis datae, confestim omnia in communi reponunt; praesidium, et magistratus solares accipiunt, ac paulatim assuescunt moribus Civitatis Solis, magistrae omnium, ad quam etiam filios docendos mittunt, nihil pro expensis contribuendo.

Operosum esset narrare de eploratoribus, et magistro ipsorum, et excubiis, et de ordinibus, ac ritibus intra et extra Civitatem; quae ex te potes cogitare; quia eliguntur a pueritia iuxta inclinationem, et constellationem in ipsorum genituris inspectam. Quapropter singuli operantes iuxta naturalem propensionem suam, bene tractant ministerium suum, et iocunde, quia naturaliter. Idem dico de stratagematis et aliis functionibus, &c.

Excubiae fiunt in Civitate diuque noctuque in quatuor portis et in extremis maeniis septimi gyri super propugnaculis et turribus, et aggeribus intrinsecis. In die quidem a foeminies, in nocte vero a maribus. Et hoc ne pigrescant, et ob fortuitos casus, vigilias partiuntur sicut milites nostrates horis ternis. Et in solis occasu ad sonum tympani, et symphoniae armati custodiae distribuuntur. Utuntur venatione ut belli imagine, et ludis, pedes et equites in plateis quibusdam in festivitatibus. Deinde sequitur musica, &c. libenter culpas et offensas inimicis condonant; et post victorias benefaciunt illis; si muros diruere aut capita hostilia interficere decretum est. Haec omnia uno eodemque die victoria faciunt. Deinde beneficia non cessant illis conferre, et dicunt, non esse pugnandum, nisi ut victos reddant meliores, non autem ut extinguant. Si inter eos concertatio est de iniuria, aliave de re; (nam ipsi vix nisi de honore contendunt.) Princeps eiusque magistratus castigant reum clanculum, si iniuriam factis proruperit post iram primam. Si verbis expectant decisionem usque ad praelium, dicendo iram evomendam esse contra hostes; qui autem in bello gesta praeclariora ostenderit, ille in contentione causam meliorem dessendisse et veritatem reputatur. Alter vero cedit. At circa iustum poenae sunt. Veruntamen ad monomachiam venire non datur, tum quia tollitus virtus tribunalis, tum quia iniusta saepe apparet, quando iustior succumbit; qui autem se meliorem ostendere profitetur in publico bello id agat.