BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Campanella

1568 - 1639

 

Civitas solis

 

1623

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

[DE EDUCATIONE]

 

 

Hospitalarius

Equidem publica munera omnia dicas, velim, ac distinguas et educationem communem luculentius narres.

 

Gubernator Genuensis

Aedes communes sint illis et dormitoria et grabata, aliaque necessaria. At post quoscunque menses sex secernuntur a magistris, qui dormituri sunt in hoc circo, quique in alio, et qui in primo cubiculo, et qui in secundo, quod per alphabetum notatum habent in superlimino. Sunt et artes communes mechanicae et speculativae masculis et foeminis, hac cum discretione; quod artes operosae magis, et ubi iter requiritur, tractantur ab masculis, sicuti arare, seminare, fructus legere, in arca laborare, forte et in vindemia. At ad mulgendas oves et caseum formandum solent et mulieres destinari. Itidem et ad hortos prope civitatis pomerium ad colligendas herbas, et excolendas similiter vadunt. Artes vero quae sedendo et stando tractantur ad mulieres spectant veluti texere, nere, suere, tondere capillos et barbas, pharmacopia et omnia vestimentorum genera conficere. Excluduntur tamen ab arte lignaria et fabrica armorum. At si quae picturae est idonea, non prohibetur. Musica tamen solis est data mulieribus, quia delectant magis, quin et pueris, non tamen buccinarum et tympanorum usus. Item epulas parant et mensas sternunt. Sed mensis ministrare proprium est puerorum munus et puellarum usque ad 20. annum. Sunt in quolibet circo propriae culinae, horrea, et promptuaria utensilium, esculentorum et poculentorum, et cuilibet functioni praeest senex compositus, et anus altera, qui simul imperant ministris, ac potestatem habent verberandi, vel iubere ut verberentur negligentes et inobedientes, ac perpendunt notantque singulos et singulas, quibus in ministeriis praestent magis. Universa iuventus servit senioribus praetergressis 40. annum, sed magister et magistra curant vesperi cum eunt dormitum, et mane mittendos ad ministerium eos, quibus ex ordine incumbit, unum vel duos in singula cubicula. Iuvenes vero mutuo sibi ipsis ministrant, vaeh autem recusantibus. Habent primas et secundas mensas, utrinque sunt sedilia; hinc recumbunt mulieres, inde viri, et veluti in refectoriis monachorum strepitus sit nullus et dum comedunt legit e suggestu iuvenis canendo distincte, ac sonore in codice; ac saepe magistratus interloquuntur sub aliquo lectionis loco notabiliori. Et quidem suave est cernere, quo pacto illis ministret tam pulcra iuventus in veste succincta, tam opportune ac simul iuxta invicem tot amicos videre, fratres, filios, patres et matres, vivere tanta honestate, decore, et charitate; cuilibet sua mappa datur, patina, obsonium et ferculum. Medicorum cura est edicere coquis, quo die quae dapes parandae sunt et quae senibus et quae iuvenibus et quae aegrotis. Magistratus portionem accipiunt grandiusculam et pinguiorem; hi de portione sua semper aliquid distribuunt pueris in mensa, qui mane se studiores ostenderant in lectionibus et in disputationibus de sapientia et armis. Hoc autem inter praeclarissimos honores reputatur. In festis vero diebus musice cani etiam in mensa volunt, sed paucis, vel una voce in cythara, &c. et quum omnes pariter ministerio manus porrigant, nunquam aliquid deficere invenitur. Seniores compositi praesunt rei coquinariae et ministris refectoriorum, et magnifaciunt munditiam in stratis, aedibus, vasibus, vestibus, officinis et portibus.

Alba interula utuntur ad carnes cui adhaeret vestis, quae simul thorax ac caligae est, absque crispis, fissa a summis lateribus usque ad imum crurum, et similiter ab umbilico ad nates inter coxendices, et globulis hinc porrectis, exceptis vinculis illinc, obserantur fixurarum orae; cruralia caligis continuata ad talos usque descendunt; mox udonibus pedes vestiunt grandibus quasi semicothurnis, fibulis adstrictis, quibus calceos superponunt, ac tandem toga, ut diximus amiciuntur, et ita aptae concinnatae sunt vestes, quod quando toga spoliantur, discernuntur partes effigiei totius distinctae prorsus, et nihil fallentes. Mutant vestes quater in anno varias, hoc est cum sol ingreditur Arietem et Cancrum, et Libram, et Capricornum, et iuxta conditionem ac necessitatem in medici arbitrio est, ac vestiarii singulorum gyrorum eas distribuere. Et mirum est quod eodem in tempore quot opus sunt vestes simul habent rudes et graciles pro tempore. Albatis utuntur omnes et lavantur singulis mensibus lixivio vel sapone, &c. inferiores omnes sunt officinae artium et culinae et cellariae et horrea, promptuaria, armamentaria, refectoria et lavacra. Quamvis ad pilas peristiliorum laventur et aqua deiicitur per canales in cloacas deferentes. In qualibet platea singulorum circorum sunt proprii fontes, qui per canales iaculantur aquas attractas ab imo fere montis sola agitatione artificiosi manubrii; sunt aquae fontales et in cisternis, quo pluviales per aquae ductus arenosus ex tegulis domiciliorum collecte perferuntur; lavant et corpora saepe sua, prout medicus ac magister iubent. Artes mechanicae exercentur omnes sub peristiliis. Speculativae vero superne in deambulatoriis et moenianis, ubi sunt picturae nobiliores, et in templo leguntur diviniores. At in Atriis et pinnis gyrorum sunt horologia solaria et companularum et pendones, quibus horae et venti dignoscantur.

 

Hospitalarius

Dic de generatione.

 

Gubernator Genuensis

Nulla foemina mari supponitur, nisi decimum nonum attigerit annum. Nec mas generationi dedicatur nisi vigesimum primum attigerit, et ultra, si nivae est complexionis. Ante hoc tempus licet quibusdam concubitu mulierum uti, sed sterilium aut praegnantium, ne illicitum vas expetere cogantur. Ac matronae magistrae et seniores magistri provident illis veneris usum, qui salaciores sunt ac stimulantur magis, prout clam ab eis norunt petentibus et in palestra praenoscunt. Attamen licentiam a magistro primo generationis qui magnus est medicinae doctor, et subest amori principi triumviro, si capiuntur in sodomia vituperantur, et biduo gestare in poenam coguntur collo ligatos calceos significando, quod perverterint ordinem et pedem in capite posuerint. At si reciderunt augetur poena donec in capitalem desinat. At quicunque abstinent a coitu, prorsus usque ad 21. annum, magis autem si ad 27. celebrantur honoribus et cantilenis in publico caetu. Quoniam dum exercentur palestra more priscorum Lacaedemonum, et nudantur omnes masculi ac foeminae, magistri inspectantes norunt qui potentes sint, quique flacci ad coitum. Et quorum membra quibuscum foeminis congruunt membris et ita post ubi bene loti sunt, veneri operam dant, tertia quaque nocte, et non copulant foeminas grandes ac pulchras nisi grandibus ac studiosus viris, et pingues macribus, et macras pinguibus, ut bene temperentur et utiliter. Vesperi pueri accedunt et sternunt Thalamos. Dehinc dormitum vadunt sicuti eis iubet magister et magistra. Nec coitu perfruuntur generatores antequam digerant cibum et orent deum. Sunt in cubiculis formosae statuae virorum illustrissimorum quas inspectant mulieres, mox per fenestras contuentes caelum rogant deum, ut prolem concedat praestantem, in duabus cellis seorsim dormiunt usque ad horam coitus; et tunc surgens magistra utriusque ostium deforis aperit. Hanc horam astrologus et medicus determinant ac nituntur captare tempus, quo Venus ac Mercurius sint a sole orientales in domo benigna, in bono aspectu Iovis similiter et Saturni, et Martis, vel in nullo horum. Praesertim Sol et Luna, quae saepissime Apherae sunt. Virginem in horoscopo amant, sed bene cavent ne maleficae sint in angulo, quoniam omnes inficiunt angulos quadrato, et oppositione; ex quibus radix vis vitalis et fortunae ab harmonia totius et partium universi pendet, non satis expetunt satellitium, sed bonos aspectus. Satellitium quaerunt in fundatione civitatis, et legis cuius tamen non sit Princeps Mars et Saturnus, nisi interdum optimi dispositi. Aliis utuntur constellationibus et ad fixas. Et nefas ducunt genitores non esse mandos a semine tribus diebus ante coitum et ab actionibus pravis, vel non esse summo deo conciliatos, devotosque. Caeteri qui per delitias aut necessitate medicinae, aut stimulo, utuntur Venere sterilium, aut praegnantium, aut foeminarum vilium, hos ritus non observant. Magistratus vero, qui omnes sacerdotes sunt, itemque sapientes magistri, non fiunt generatores apud eos, nisi pluribus diebus multa observarint. Ipse enim ex multa speculatione debiles habent spiritus animales, et virtutem ex crebro non transfundunt, eo quod semper aliquid pensiculant, idcirco prolem flaccam edunt. Ergo in hoc bene animadvertitur. Et copulant hos sapientes foeminis natura vividis, strenuis et formosis. Homines etiam peracutos celeres argutosque, et quasi furentes, foeminis pinguioribus, et blandis moribus. Et dicunt puritatem complexionis, unde virtutes fructificant, non posse studio acquiri. Et homines natura pravos timore legis bene operari, vel dei quo cessante, vel clam, vel palam rempublicam pessundant. Idcirco totum studium ac principale in generatione adhibendum esse et naturalia merita perpenda esse, non dotes, et nobilitates fallaces generis. Si quid istarum foeminarum non concipit ab aliquo viro, copulant ipsam aliis; si tandem sterilis invenitur, fit communis, sed non datur illi matronarum honor in concilio generationis, et in templo, et in mensa, et hoc observant, ne ipsa sterilitatem procuret, luxuriandi gratia. Quae autem conceperunt quindecim diebus non exercent corpora. Deinde lentis exercitiis utuntur, ad roborandam prolem, et apperiendos meatus nutrimenti ad illam, ac paulatim semper maiori exercitio roborantur. Nec edere nisi proficua ex praescripto Medicorum permittuntur. Post ubi peperint, ipsamet lactant, educantque foetus in communibus aedibus destinatis; duobus annis lac praebent et ultra, uti iubet physicus. Deinde ablactata proles traditur curae magistrarum, si foemina est, vel magistrorum si mas. Et tunc cum aliis infantibus ludere exercentur in alphabetis et picturis noscendis et in cursu et historiis figuratis et linguis; et veste decora et varia ornantur. Post 6. annum scientiis naturalibus assuescunt. Deinde caeteris prout magistratibus congruum videtur. Ac deinde mechanicis. At pueri ingenio abiectores mittuntur in villas. Et cum perfectiores evaserint aliqui recipiuntur in civitatem. At plerumque cum sub eadem constellatione generentur, contemporanei sunt virtute consimiles et moribus et effigie, et hinc concordia stabilis magna in repub. laboritur, et mutuo amore et auxiliis sese prosequuntur.

Ipsorum nomina imponuntur non casu, sed arte a metaphysico iuxta proprietatem ut priscis Romanis mos fuit, quapropter alius vocatur Pulcher, alius Naso, alius Crassipes, alius Torvus, alius Macer, &c. At cum evaserint praestantes in suis artibus, aut quid magni facinoris in bello, aut pace praestiterint, additur cognomen illis ab arte. Veluti Pulcher, Pictor magnus, Aureus, Excellens, Strenuus, aut ab actione dicendo Nason fortis, Astutus, Victor magnus, maximus; et devicto hoste, ut Africanus, Asianus, Etruscus; vel si superavit Manfredum, aut Tortelium dicetur, Macer Manfredius, Tortelius, &c. Haec autem cognomina adduntur ab superioribus magistratibus et saepius cum corona conveniente actioni vel arti, &c. et cum applausis a musica. Aurum enim et argentum ipsis nihili aestimatur, nisi sicut materia vasorum aut ornamentorum communium cunctis.

 

Hospitalarius

Dic quaeso est ac aclotypia inter eos, et dolor ei, qui non electus est in magistratum, aut in aliud quod ambit?

 

Gubernator Genuensis

Minime. Nemini enim deest quod necesse habet, nec ad delitias. Generatio autem religiose tractatur in bonum reipubl. et non privatorum. Et necesse est magistratibus obedire. Et quod nos dicimus naturale esse homini ad prolem cognoscendam, et educandam, propria uti uxore et domicilio et liberis negant, dicentes generationem esse ad conservationem speciei, ut dicit S. Thom. et non individui. Ergo spectat prolificatio ad rempublicam non ad privatos, nisi quatenus sunt reipubl. partes; et quia prave generant, ac prave educant deprivari plerumque prolem in reipubl. perniciem, ideo magistratuum curae illam tanquam primum elementum reipubl. sacrosancta religione committunt. Et certitudo est communitatis non particularits. Distribuunt ergo generatrices et generatores praestantissimae indolis iuxta philosphiam. Plato hanc distributionem putat fortibus faciendam esse, ne a formosis mulieribus videntes se arceri aliqui, et zelo et ira in magistratus insurgat; putatque eos, qui non merentur in formosioribus seminare decipiendos esse dum fortes educuntur astu a magistratibus sic, ut semper illis obveniant quae congruunt, non quas appetunt. Ast haec astutia solaribus necessaria non est, ut deformes viri deformes fortiantur mulieres. Nam inter eos deformitas non invenitur. Cum enim exerceantur mulieres, fiunt coloribus vivide, membris robuste et grandes et agiles et in proceritate ac strenuitate consistit pulchritudo apud eos.

Idcirco poena capitali puniretur si qua faciem fucaret, ut formosa fiat, aut altis scandaliis uteretur, ut appareret magna, aut vestibus caudatis, ad tegendos ligneos pedes. Sed nec ullam si cuperent facultatem talia faciendi haberent. Quis enim praeberet illis? Et aiunt huiusmodi abusiones apud nos suboriri ocio, et desidia mulierum, quo decolorantur, pallescunt, flaccescunt, et parvescunt. Idcirco indigent appositis coloribus, et sandaliis altis, et pulchras fieri non ex robore, sed ex teneritudine ignava. Itaque propriam temperiem, naturamque et prolis simul pessumdant. Praeterea si quando aliquis amore ardenti capitur mulieris cuiuspiam, licet eis colloquium, iocus, ferta ex floribus aut frondibus mutuo largiri, et carmina. At si generatio periclitatur, nullo pacto coitus inter eos dispensatur, nisi quando mulier iam gravida foetu fuerit (quod mas expectat) aut sterilis. Caeterum vix agnoscitur in eis amor concupiscentiae ardentis, sed amicitiae tantum. Res familiaris et comestibilis parvi penditur, quoniam cuilibet datur prout opus habet, nisi honoris signum fit. Porro heroibus, et heroidibus largiri solet resp. munuscula honoris grata in solemnitatibus, dum convivantur, aut serta formosa, aut cibum suavem, aut vestes decoras. Tametsi omnes albis in die vestibus, et extra Civitatem rubris, sive laneis sive sericis, abominantur colorem nigrum sicuti faeces rerum, idcirco oderunt Iaponenses, atri coloris amicos. Superbiam vitium execrabilissimum ducunt, et superbus actus castigatur abiectione saevissima. Quapropter nemo reputat vilitatem ministrare in mensa, vel in culina, aut aegris, &c. Sed vocant disciplinam omne ministerium et aiunt ita honorificum esse pedi ambulare, et culo cacare, sicut oculo videre, et linguae loqui; nam ille lacrymas, et ista sputum, excrementa excernunt, cum opus est. Idcirco cuicunque quilibet ministerio deputatus operatur illud tanquam honestissimum. Non habent mancipia faedantia mores. Ipsi enim sibi ipsis sufficiunt et superant. At nos, heu, non ita 70000. animae Neapoli commorantur. Et ex eis vix laborant decem aut quindecim millia; et hi nimio labore macerantur continuo, et diuturno, et destruuntur. Ociosi quoque caeteri perduntur desidia, avaritia, aegritudine corporis, lascivia, usura, &c, plurimamque gentem contaminant, et pervertunt, detinendo illam in ipsorum servitium sub paupertate, et adulatione, ac impartiendo propria illis vitia; ergo deficit publicum servitium, et utiles functiones. Campus, militia, et artes non nisi prave coluntur et cum fastidio multo paucorum. Ast in Civitate solis dum cunctis distribuuntur ministeria, et opera; vix quatuor in die horas singulis laborare contingit, reliquum licet tempus consumatur in addiscendo iucunde, disputando, legendo, narrando, scribendo, deambulando, exercendo ingenium, et corpus et cum gaudio. Nec permittitur ludus illis, qui fit sedendo, neque talorum, neque alearum, neque scacchorum, aut similium, &c. Ludunt pila, folliculo, trocho, lucta, iaculatione pali, sagittae, archibusio, &c. Afferunt insuper paupertatem asperam efficere homines, viles, astutos, dolosos, fures, insidiosos, exules, mendaces, testes falsos, &c. Divitias vero insolentes, superbos, ignorantes, proditores, praesumentes quod nesciunt, fallaces, iactabundos, sine affectione, contumeliosos, &c. At communitatem efficere omnes simul divites quia omnia habent, pauperes, quoniam nihil possident; ac simul rebus non serviunt, sed res ipsis, et in hoc valde laudant religiosos Christianitatis: maxime autem vitam apostolorum.

 

Hospitalarius

Hoc pulchrum sanctumque videtur ac communitas mulierum ardua nimis. Sanctus Clemens Romanus dicit et coniuges iuxta institutum apostolicum communes esse debere, et laudat Platonem ac Socratem ita docentes; sed glossa intelligit hanc communitatem, quoad obsequium non quoad thorum. Ac Tertullianus consentit glosse, priscos Christianos omnia communia habuisse, praeter uxores, quae tamen et in obsequio communes fuerunt.

 

Gubernator Genuensis

Isthaec ipse vix novi. Hoc vidi Solaribus communes esse mulieres obsequio et thoro, sed non semper more belluarum, quamcumque oblatam foeminam subagitantium, sed nisi gratia et ordine generationis ut dictum credo tamen hos decipi posse in hoc. At isti tuentur se iudicio Socratis, Catonis, et Platonis, et S. Clementis, sed, ut dicis, male intellecti. Aiunt S. Augustinum communitatem approbare magis, sed non foeminarum quia est haeresis Nicolaitarum, in thoro. Ecclesiam autem nostram permisisse, ut maius malum vitaret, et non ut maius bonum introduceret, proprietatem bonorum. Fieri posset ut quandoque hunc morem deponerent, nam in civitatibus subditis non sunt communia nisi bona alia; mulieres vero minime, nisi quoad obsequium, et artes. At solares id adscribunt imperfectioni aliorum, quia philosophati minime fuerint. Nihilominus mittunt ad explorandum mores nationum et meliores semper amplectuntur. Consuetudo quidem aptas bello mulieres facit, et aliis usibus. Itaque Platoni consentio ex quo istas vidi et rationes Caietae nostri non satis approbo, minime vero Aristotelicas. Hoc egregium est illis, imitatione dignum quod nullus defectus ociosos reddit homines, excepta decrepita aetate, quando etiam ad contulendum adhibentur. At qui claudus est servit in excubiis speculans oculis, quos habet. Qui caecus est carminat manibus lanam, ex poliando plumas pilis, quibus replentur anaclinteria et pulvinaria, qui caret oculis et manibus, usum aurium reipubl. commodat, vel vocis, &c. et tandem si unum modo membrum habet, cum illo servit vel in villis, et bene tractantur, et sunt exploratores rempubl. admonentes quaecunque audierint.