BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Jacobus Bidermann

1578 - 1639

 

Cenodoxus

 

Comico-Tragoedia

 

________________________________________________________________

 

 

[95]

Actus II

 

SCENA  I    SCENA  II    SCENA  III

SCENA  IV    SCENA  V    SCENA  VI

SCENA  VII    SCENA  VIII    SCENA  IX

 

 

Scena I

 

Guarinus. Philaretus.

 

Guarinus. Miror, Philarete, numinis patientiam;

Matura scelera vindicat tarda manu,

Parcitque, cum parcendo proficiat nihil.

470

Jam fulminatos orbis omnes angulos

Oportuit; moveret ira, quos solet

Clementia efferare.

Philaretus. Quid enim displicet

Guarine?

Guarinus. Philarete, quid enim non displicet?

Non ego placere, non alia mihi queunt.

475

Philaretus. Quae causa?

Guarinus. Tempora, nosque pejores malis

Temporibus. Exclamare cogor: Viximus,

Unaque vixit probior aetas. Moribus

Vitiatus orbis atque labefactatus est.

Ad summa scelerum venimus. Cui jam fides,

480

Cui candor est animo? Quis ad modestiam

Proclivior? fastum odimus; sed in alijs

Nostrum, fovemus! O scelesta saecula!

Quae vos cicuta purget!

Philaretus. Hic convitium

Ne facito. Nobilis etiamnum heröicam

485

Orchestra virtutem videt: Neque penitus

Jugulata verso pollice est.

Guarinus. Utinam quidem

Philarete, vivat: fallere libenter velim.

Sed vereor, et veretur orbis: viribus

Restitui in integrum potest nullis. Pedes

[96]

Extendit alto collocata lectulo

Probitas: quid esse jam super sperabimus?

Philaretus. Pios viros, et sanctitate principes.

Guarinus. Verum nec ita multos.

Philaretus. Nec ita paucos tamen.

Cenodoxon, inquam: cuius uno nomine

495

Jam te refelli.

Guarinus. Fateor; ille quidem parem

Et sanctitatem, et eruditionem habet:

Sed unus. Utinam potius anum diceres

Esse improbum e multis bonis; quam unum bonum

Ex improbis multis.

Philaretus. Ubi Cenodoxus est

500

Vel unus, ibi multos bonos esse autuma.

Exemplo enim trahit suo, imo facit bonos.

Placet experiri?

Guarinus. Quomodo?

Philaretus. Ad Philedemonem

Hac sequere: quicum Bruno et Hugo et caeteri

Pro more, et eruditionis gratia

505

Post paululum intervisere illum cogitant.

Si litteras amas, adire et tu potes.

Guarinus. Sequar ergo, ubi esse bonus apud bonos sciam.

 

 

Scena II

 

Guarinus. Philaretus. Mariscus.

 

Guarinus. Sed ecquis inde ad nos?

Philaretus. Mariscus aedibus

Illis beatis exit. O te prosperum

510

Marisce!

Mariscus. Quid ita?

Philaretus. Qui huic viro unus omnium

Es intimus.

Mariscus. Cui? quaeso.

Philaretus. Cenodoxo. An vacat

Jam conveniri?

Mariscus. Mox vacabit: sunt enim

Modo in abitu, qui gravibus in negotijs

Illum hactenus tenuere.

Guarinus. At ego te gratulor

[97]

Marisce sospitem esse.

Mariscus. Me? nunquam male

Mihi fuit.

Guarinus. Atqui non furit quisquam sine

Dolore.

Mariscus. Quis me enim furere dixit?

Guarinus. Parum

Duntaxat. Etquod remedium morbi fuit?

Mariscus. Cujus?

Guarinus. Furoris.

Mariscus. Nullo opus erat.

Guarinus. Scilicet

520

Sponte redijsti ad mentem?

Mariscus. At ego nunquam excidi.

Guarinus. Scio erubescis. Quamquam id humanum est, pati

Perinde nos, et erubescere talia.

Sed frustra es. Omnes obvij factum sciunt.

Mariscus. Falsum sciunt.

Guarinus. Narrant tamen vulgo et putant.

525

Mariscus. Quo auctore?

Guarinus. Dama.

Mariscus. Nequius puero est nihil.

Philaretus. Damane?

Mariscus. Dama. Nam ille me urbi fabulam hanc

Fecit, libidine ductus et licentia

Vernili. At ultus sum, simul cum compedes

Hodie exui. Graviter enim admodum tulit

530

Cenodoxus, ita sibi et mihi mastigiam

Os sublinere voluisse. Quare invasimus

Uterque puerum, palma, fuste, taurea,

Quod cuique telum. Vix putem pro Tröja

Plura esse tela aut capta quondam, aut perdita,

535

Quam perdiderimus uno in illo. Caeterum

Vos sapere me putate.

Philaretus. Si tu id publicis

Tabulis doces, credemus. Interea loci

Perendinamus causam.

Mariscus. Ita placet. Nunc voco

Philedemonem ad Cenodoxon.

Philaretus. Eodem intendimus.

 

 

 

[98]

Scena III

 

Cenodoxus. Philautia. Dama.

 

540

[Cenodoxus.] Abiere? Superi! omnia mihi negotia

Peragenda soli.

Philautia. Solus illud scilicet

Debes, quod et solus potes.

Cenodoxus. Nemo satius

Fecisset, equidem opinor. Ego Rempublicam,

Ego Regna, privatasque caussas tantulo

545

Spatio expedivi. Usque adeo, nil decidere,

Suadere, persuadere, conficere, mihi est

Difficile.

Philautia. Solum difficile tibi est, alijs

Deesse.

Cenodoxus. Ades dum Dama.

Dama. Quid facto est opus?

Cenodoxus. Abiere?

Dama. Jam nunc.

Cenodoxus. Colloquentes videram

550

Inter abeundum: quid ferebant?

Dama. Laudibus

Te, here, extulere.

Philautia. Merita nullis laudibus

Tua pariabunt.

Cenodoxus. Perge porro; quid dein?

Dama. Prudentiam tibi singularem a Numine

Esse inditam, dixere, qua plerisque alijs

555

Excelleres.

Philautia. Plerisque tantum? imo omnibus.

Dama. Tum comitatem, et inclyti modestiam

Ingenij praedicabant: esseque dubium

Prudentiorne, doctiorne an comior

Fores?

Philautia. Dubia cum palma multis redditur

560

Virtutibus, meruere palmam singulae.

Cenodoxus. Nihil aliud dixere.

Dama. Multas insuper

Laudes recensuere, tibique proprias.

Cenodoxus. Narra.

Dama. Exciderunt.

Cenodoxus. Itane; verbero? oportuit

Haec excidere?

Dama. Quis omnium tandem queat

565

Meminisse?

Cenodoxus. Faxo, nunquam ut hodie verberum

[99]

Oblitteres memoriam. Adeone multae erant?

Dama. Opinor.

Cenodoxus. En scelus scelestum; Nisi hodie

Mihi singula edis adamussim, tum nihil edes.

Philautia. Jure facis: et graviorem isthuic piaculo

570

Multam irrogasses, nisi nimis facilis fores.

Dama. Lex dura. Caenitare, Dama, si cupis

Loquaris opus est. Quid loquar? quando nihil est

Quod quis loquatur. Nil subit: nihil scio.

Eho stupor, nihilne quod dicas, scias?

575

Si nil adest quod dicam, erit quod mentiar:

Vetus haec mihi est annona. Jam scio; suas

Audire laudes gestit herus, et promtius

Credere .Placet. Mentibor, et coenabo. Emam

Mendacijs, quod alij emunt pecunijs.

580

Cenodoxus. Quid muginaris interim, scelus!

Dama. Dolet

Ita excidisse, quod decebat mordicus

Tenere.

Cenodoxus. Non tibi impune erit.

Dama. At jam jam, here.

Subit.

Cenodoxus. Quid ergo?

Dama. Me beatum serio

Dixere, qui te abuterer hero.

Cenodoxus. Nec tuam

585

Noscis, sceleste, beatitudinem.

Philautia. Tuam

Tu nosce; fruere.

Dama. Postibus dein oscula

Fixere crebra; et inquilinum hunc sospitem

Et perpetem optabant. Quia gravius tibi

Si forsitan quid eveniret, nuspiam

590

Fore alterum, ad quam se reciperet Civitas.

Philautia. Sapiunt.

Cenodoxus. Profecto, non facile geminum mihi

Repererit illa: sed malum tunc sentiet

Suum, mederi nemo cum poterit malo.

Philautia. Quanti aestimere, cogita.

Cenodoxus. Haec summa?

Dama. Est, here.

595

Cenodoxus. Nihil addidere?

Dama. Nihil.

Cenodoxus. Nihil?

Philautia. Dubio procul

Oblitteravit multa.

Dama. Plura dixeram,

[100]

Quam dixerant.

Cenodoxus. Loquere, scelus.

Dama. Juro Jovem

Lapidem, nihil superadditum esse quidpiam.

Cenodoxus. Quam pulcra, honesta, sancta res, virtutibus

600

Ad gloriam eniti? Secus qui abdomini,

Gulaeque, aqualiculoque sacrificant suo.

Fato quibuscum nomen interit pari.

Quas vero chartas calco?

Philautia. Nullius operae.

Omitte.

Cenodoxus. Puer attolle.

Philautia. Nil, nil dignum habent.

605

Cenodoxus. Sap. 5. Quid profuit nobis superbia?

Philautia. Abjice.

Cenodoxus. Isa. 37. Superbia tua in aures ascendit meas.

Philautia. Excute. Nihil juvat has morari inanias.

Cenodoxus. Prov. 16. Abominatio Domini omnis arrogans.

Philautia. Nihil haec tua intersunt.

Cenodoxus. Tamen aliquid sibi

610

Volunt: nec est nihilum, quod ita consentiunt.

Collige iterum, puer; atque sequere.

Dama. Colligo.

I nunc, negato obsonium: nunquam meas

Negabo strophas ego, sutelasque tibi.

Tu laude sis, cibarijs ego mavelim

615

Satur esse. Herum hunc identidem ducto dolis,

Quia velle video: et vera laus ubi deficit,

Est assuenda ficta: utraque vanum capit.

 

 

Scena IV

 

Cenodoxophylax. Conscientia.

 

Cenodoxus. Redeo, mei vicem anxius alumni; an velit

Parere tandem. At lectitavit jam meum

620

Schediasma. Placet. O repetat utinam, et sedulus

Perpendat usque, ut arrogantes spiritus

Demittat olim. Conscientia stimulos

Fortassis addet, ac reducet in viam.

O gaudium! Sed ecce, Conscientiam:

[101]

Profecimusne aliquid in Cenodoxo? an manus

Necdum ille dedit?

Conscientia. Obduruit, et obsurduit,

Et obstinavit.

Cenodoxus. Et recedis?

Conscientia. Ipsemet

Recessit; aures mihi negavit; aedibus

Ejecit. Aliud quid agerem?

Cenodoxus. Intro rursum abi;

630

Nolens volensque te audiat: clama, obstrepe,

Obtunde; ut efficias nihil, mihi obedies.

Conscientia. Ingrata et invisa redeo.

Cenodoxus. At redi tamen.

Ego alteram rationem inibo, qua juvem.

Ah quid hominis causa laboramus! velut

635

Si nostra res agatur, omnia facimus,

Ille nihil, et minus nihilo. Erit, heu, erit

Cum nos rogabit ipse; sed sero nimis.

 

 

Scena V

 

Navegus. Dropax Smilax.

 

Navegus. Solum salumque obduruit: clementiam

Expertus utriusque, judico parem

640

Esse inclementiam. Mare huc me ejecerat,

Hinc terra me ejicere laborat. Plurimum

Illic bibendo; hic nihil edendo internecor.

Dropax. Cuitatis es, homo? quis te in urbem hanc ingredi

Permisit.

Navegus. Imo etiam coëgit.

Smilax. Quis?

Navegus. Fames.

645

Smilax. Nihil fames juris habet hoc loci, ut imperet.

Navegus. Utinam hic nihil habeat; recedere mox velim.

Smilax. Nihil habet, inquam, imperia proin tuto potes

Negligere.

Navegus. Quin summum magistratum hic mihi

Sese esse dixit.

Dropax. Male profecto dixit; haud

650

Oportuit fidem habere.

Navegus. Nimis illa eloquens

[102]

Est visa; persuasit mihi.

Dropax. Regem hoc loci

Summum magistratum esse scimus.

Navegus. Recte enim;

Sed et est fames Regina.

Smilax. Tollam hinc in malam

Furcam, tuam hanc Reginam.

Navegus. Amabo. Pessime

655

Etenim illa me cruciat. Nam ego illam pro mala

Furca, in malum ventrem egi; abigere inde nequeo.

Smilax. Tu vero mimus mihi magis, quam naufragus

Videre: tolle te hinc; aut ego mox omnia

Quae reliqua habes, mecum auferam.

Navegus. Nil mavelim:

660

Nam mecum egestatem et famem circumfero.

Quam quisquis auferat, volente me auferet.

Dropax. Caeterum homo, tolle res tuas, et abi; jocis

Venale nihil hic est.

Navegus. Modo lacrimis siet?

Dropax. Si seriae sint.

Navegus. Atqui ego sum serius.

665

Noctem unam in undis innatavi naufragus,

Mortemque passus etiam antea, quam occumberem,

Cum hoc remo ego evasi: reliqua venti, mare

Rapuere cuncta. Juvate vos miserrimum

Homuncionem.

Dropax. Nostrae opis tibi per parum est.

670

Sed in hac, vir unus omnium ditissimus

Vicinia est, qui pauperes, ut liberos

Suos fovet juvatque.

Navegus. Quod nomen viro?

Dropax. Cenodoxus.

Navegus. Itidem apud alios jam inaudij;

Adibo, opemque flagitabo.

Smilax. Sed cave

675

Ut ne ostiatim ab urbe censum hunc exigas;

Nam conditum est jam lustrum. Et est quinquennium

Dum census imperetur alter.

Navegus. Dabo operam.

 

 

[103]

Scena VI

 

Cenodoxus. Dama. Navegus. Hypocrisis.

Bruno. Hugo. Exoristus. Ptochus.

 

Cenodoxus. Ubi venerint, huc tempori ad me adducito.

Tenes?

Dama. Probe.

Navegus. Hic an ipsus est, quem quaerito?

680

Adibo. Te per ego salutem ipsissimam

Tuamque per virtutem, ut hanc miseram, precor,

Miserere vitam.

Hypocrisis. Circumi prius oculis;

Nemo uspiam est.

Cenodoxus. Apage.

Navegus. Perij gemino malo,

Terra marique: quorum et unum satis erat

685

Nimisque perniciem in meam.

Cenodoxus. Silicernium,

Apage. Perire te tua improbitas jubet:

Undae tui ultrices sceleris in naufragum

Saevire cogunt.

Navegus. Ita tibi Numen pium

Habeto; me quondam merentem credito

690

Poenas dedisse; si meo merito impares,

Nihil est, quod irascare, mitius solet

Punire Numen, non ideo, ut immitius

Homo in hominem desaeviat.

Hypocrisis. Sat impudens

Rogator iste.

Cenodoxus. Hinc te sceleste extempulo

695

Facesse: nulla dignus ope, si quem aequora

Reum fatentur.

Navegus. Ah tuae sortis memor,

Miserare nostram. Olim pari clementia

Faciet tui tibi gratiam piaculi

Illud perenne Numen.

Cenodoxus. Improbum caput!

700

Tu me tibi aequiparare? tun' piaculum

Adscribere mihi? quem innocentem, et nullius

[104]

Maleficij convincit orbis? quem sciunt

Omnes benefaciendo, vitaeque inclytis

Facinoribus vicisse cunctos? saeculis

705

Probitatis exemplum futuris? hunc tui

Similem, piaculis putes obnoxium?

Ocyus abi, sceleste, maximam in malam

Necem: periisti, denuo ubi te videro.

Hypocrisis. Hoc recte et ordine factum. Ubi nemo arbiter

710

Virtutis est, ibi benefacere nil juvat.

Navegus. Haeccine Viri illa tanta liberalitas?

Haec illa beneficentia est? Superi, inferi

Istos beneficos et benevolos perduint,

A queis magis alapam petas, quam sportulam.

715

Hic reculam nil est, quod augeat meam.

Valete.

Cenodoxus. Bruno et Hugo veniunt denique.

Salvete Bruno et Hugo.

Bruno. Commodum adsumus

Cenodoxe?

Cenodoxus. Nunquam incommodum: hic ego interim

Solus vagabar, otia inter musica,

720

Dum vos viderem.

Hugo. Te videre et colloqui

Properavimus.

Cenodoxus. Ubi Lauduinus? ubi alij?

Venire an abnuunt?

Bruno. Sequuntur, brevi aderunt.

Cenodoxus. Placet intus opperirier. Subsellia

Puer interim dispone, nostris ut siet

725

Aptus locus sermocinationibus.

Exoristus. Te per tuam fortunam, et hocce caput tuum,

Vir integerrime; miserere pauperum.

Ptochus. Barbarica passi vincula, longo carceris

Paedore torti, capite censi, quaerimus

730

Peculium, quo vindicemur.

Exoristus. Aspice

Squalentia situ membra; et in lucem assere

Quos diutina fames, atque nox exercuit.

Hugo. Absiste, ne molestus esto jam Viro.

Exoristus. Si absisteret ventris etiam molestia.

735

Hypocrisis. Vident; nihil morare, stips largissima

Largissimam tibi paritura est gloriam.

[105]

Cenodoxus. Absit molestus ut mihi sit quispiam

E plebe tenuium. Quibus vos vinculis

Dixistis attineri?

Ptochus. Ab hoste barbaro

740

Abhinc decennium ambo capti, patria

Simul occupata, liberis, uxoribus

Deperditis, in hosticam ducti sumus.

Cenodoxus. Hic singuli ternos habete Philippicos.

Memores mei, pro me subinde Numini

745

Supplicia fundite.

Exoristus. Ptochus. Te salus, amplissime

Vir, ipsa servet.

Navegus. Non sacrificavi bonae

Fortunae, ut hodie mane surrexi: favet

Huic, mihi resistit. Aggredi denuo lubet,

Imo jubet esuritio. Solum tuis

750

Me arcebis a beneficijs? parce misero,

Parique liberalitate me juva,

Ut distulisse me prius, non undique

Pepulisse videaris.

Hypocrisis. Age quod agis: plurimi

Tuentur; est dandum aliquid.

Cenodoxus. Ego te distuli,

755

Pepulive, mi homo?

Navegus. Paulo ante.

Cenodoxus. Parcite Juvenes,

Haud scio rogasse.

Navegus. Naufragus petij stipem

Paulo ante, et etiamnum peto.

Bruno. Forte studijs

Intentus haud adverteras?

Cenodoxus. Bono es animo,

Pete; liberalem senties.

Navegus. Quicquid dabit

760

Tua liberalitas.

Cenodoxus. Philippaeos cape

Duos.

Navegus. DEUS te sospitet, vir maxime.

Cenodoxus. Amare pauperes, eosque primitus

Curare didici.

Hugo. Liberalitas mihi

Non visa maior.

Hypocrisis. Hoc theatrum debuit

765

Habere virtus.

Cenodoxus. Imus?

Bruno. Ut tibi collubet.

Navegus. Quanti interest, qua quis quid hora postulet?

Ita homo repente mutat, ut qui heri Euclio

Fuit, sub unam evadat horam prodigus.

Chaldaeus essem, et astra talia noscerem,

770

Paucis diebus a stipe ego ditescerem.

 

 

[106]

Scena VII

 

Philautia.

 

Philautia. Quid hoc? quid est quod sentio? rursus novis

Acherunta concuti tumultibus? quid hoc?

Iterumne custos carceris diri suis

Trifaucia ora subrigit latratibus?

775

An sede ab infausta! properat exercitus

Plutonis omnis? imminet malum malis.

Se tota vis infundit orbi. Sentio,

Sentio: quatit Megaera crines noxios,

Facesque Tisyphone cruenta ventilat;

780

Cenodoxon omnes impetunt: omnes in hunc

Sese inferunt. Video meas partes fore,

Curare primas ut feram. Nunc cuditur

Superba concertatio; qua caeteros

Cenodoxus herbam sibi jubebit porgere.

785

Ipse mihi solus porriget. Vincat alios

Licet; nec evadet tamen victor mei

Suique. Qui sic vincit alios, vincitur.

 

 

Scena VIII

 

Dorus. Dromus. Cleptes. Aesculapius. Machaon.

 

Dromus. Tenete furem: hac hac profugit. Ocyus.

Dorus. Male sit malo capiti: tapetum nobile

790

Me conspicante pene subripuit, scelus.

[107]

Domo profugisse illum oportet primulum,

Nec procul abisse.

Dromus. Ego insequar prius, quam herus

Revertat. Hac eo: Dore, tu illac quaerita.

Aesculapius. Nihil afficit animum pari sensu meum

795

Atque inter eruditioris seculi

Juvenes virosque degere; atque illos modo

Audire, modo rogare. Quo fit, ut nihil

Hodieque praestabilius acciderit mihi,

Quam more nostro disserentem attendere

800

Cenodoxon.

Machaon. Etsi juris ille peritiam

Solum profiteatur, tamen alia omnia

Tenet perinde docetque.

Aesculapius. Nisi complurium

Me cura febrientium discedere

Jussisset, ibi adhuc essem; ita rapere me solet.

805

Sed quis homo de meis pedem effert aedibus?

Cleptes. Abisse me rebantur; Ego post januam

Me absconderam. Nunc fugio demum tutius.

Aesculapius. Heus tu, quid est operae tibi domi meae?

Cleptes. Teneor miser furti. Quid habeo dicere?

810

Aesculapius. Potin' ut mihi respondeas?

Cleptes. Perij nimis.

An tu vocaras?

Aesculapius. Quid modo his tibi in aedibus?

Cleptes. Mihi? ingredere tu, et sciscitare, quando ita

Es curiosus.

Aesculapius. Atqui ego hanc domum incolo.

Jus est rogandi, quidnam apud meos agas?

815

Cleptes. Dicam ergo. Nobile huc tapetum ex Belgio

Venale porto: dictitant his aedibus

Huic geminum haberi; tamque simile hoc alteri,

Ovo est ut ovum. Proinde me operae credidi

Facturum, ut huc afferrem, heroque ostenderem.

820

Sed herum negant adesse; tu si es, praestina.

Machaon. Profecto, geminum est alteri, quod supra habes.

Aesculapius. Quanti ergo vendis?

Cleptes. Aureis numis eme

Duobus et viginti.

Aesculapius. Omittito duos;

Viginti habebis.

Cleptes. Egeo numis; caeterum haud

825

Remitterem. At numera; morari non placet.

[108]

<Remitterem. At numera; morari non placet.>

Aesculapius. Numera Machäon. Saepe saepius fuit

Mens, praestinare consimile, siquod foret.

Nusquam antidhac reperire fuit: hic repperi.

Cleptes. Dicedo, gestis rebus ex sententia.

830

Imo perij iterum. Est obviam, qui me puer

In seclere manifesto tenuerat.

Dorus. Harpago,

Suspendiarie; incidisti furcifer

Meas manus. Ubi est tapes quem clepseras?

Cleptes. St', mitte me: jam reddidi.

Dorus. Cui?

Cleptes. Hero tuo.

835

Omitte; jam placavi hominem: ibi; eccere; vides?

Dorus. Factum bene, alias nunquam omitterem: i, cave

Redeas; peristi, simul ut iterum hic videro.

Cleptes. Nunquam Lavernae sacrificavi equidem magis

In tempore, ac hodie: in pedes nunc me dabo.

840

Aesculapius. Dore ades, et hoc defer tapetum.

Dorus. Ut gaudeo

Te hoc recuperasse, here; obsecro ubinam inveneras

Hominem?

Aesculapius. Ad fores meas.

Dorus. Et ego stupor merus,

Tota urbe quaesij: ecquid erubuit trifur?

Aesculapius. Cur erubesceret?

Dorus. Ita deprehensus.

Aesculapius. Nihil.

845

Dorus. Eho, nihil? Ego me abdidissem in ultimos

Mundi angulos.

Aesculapius. Cur?

Dorus. Vapulavitne improbus?

Aesculapius. Quid vapularet?

Dorus. Saepe, here, nimis es bonus.

Flagra meruit certe.

Aesculapius. Imo meruit gratiam.

Nam vile pretium est, quod dedi. Tanto altero

850

Pluris stat alterum.

Dorus. Quod illud alterum?

Aesculapius. Quod supra habemus.

Dorus. Illud ipsum hoc est, here.

Aesculapius. Hoc imo demum praestinavi.

Dorus. Falleris;

[109]

Tuum erat inemtum.

Aesculapius. Ain' meum tu? quomodo?

Dorus. Vae mihi! Nequij cavere: fur cubiculum

855

Ingressus, illud abstulit.

Aesculapius. Qui et vendidit

Jam mihi?

Dorus. Ita.

Aesculapius. Quicum collocutus es modo?

Dorus. Ita.

Aesculapius. Quin tenebrionem ergo tenuisti hic, stupor?

Dorus. Tenebam: at ille reddidisse jam tibi

Se dixit.

Aesculapius. Ignavum caput: ego ego tibi.

860

Trifurcifer, reddam loco illius malum.

Dorus. Quid enim ego feci?

Machaon. Tempera iram; innoxius

Puer est.

Aesculapius. Cavere [debuit furis manus.

862a

Machaon. Et cavere furis debuisti tu dolos.]

Aesculapius. Uterque noxij sumus; sed magis ego.

 

 

Scena IX

 

Cenodoxus. Philautia. Dama. Rusticus.

 

Cenodoxus. Volupe est mihi, audire Juvenum haec encomia,

865

Quibus solent identidem applaudere mihi.

Subit tamen lubido scire, ecquid foris

Plebeia de me turba sentiant?

Philautia. Potin'

Dubitare? multa, mira, magna scilicet.

Cenodoxus. Placet experiri. Dama, tu istunc mihi Senem

870

Adduce sis.

Dama. Heus, siste paulisper Senex.

Rusticus. Victoriatis et teruntijs tribus.

Dama. Sistere ego jussi.

Rusticus. Constitit pluris mihi.

Dama. Non hoc rogavi. Sed jubet meus te herus

Ad se venire paullulum.

Rusticus. Ex suburbio.

875

Dama. Longe aliud.

Rusticus. Haud ita longe abest.

Dama. Ad rem, Senex.

Rusticus. Cum egrederer, hora tertia haud dum sonuerat.

Dama. Non hoc volo.

Rusticus. Lento gradu; nam sum senex.

[110]

Dama. Men' ludis?

Rusticus. Ego studere lucris non volo.

Parce admodum vivo.

Dama. Quid hominis est hic senex?

880

Aliud rogatur, et aliud refert mihi.

Rusticus. Toties modo attuli, minoris non dedi.

Dama. An audit aegre?

Rusticus. Ubi in forum devenero,

Non deerit emtor: Mitte si emtum nil cupis.

Dama. Ad herum, ad herum venire te jussi meum.

885

Rusticus. Me? haud ceperam te prius. Ubi est herus?

Dama. Hic adest.

Cenodoxus. Recede, Dama; solus hunc ego colloquar.

Unde huc in urbem, mi senex?

Rusticus. Ex viculo.

Cenodoxus. Nostine cives urbis hujus Principes?

Rusticus. Aliquos.

Cenodoxus. Quid in suburbio de illis, bene

Secusve dictitatur?

Rusticus. Ut quisque est bonus

890

Secusve.

Cenodoxus. Cenodoxum probantne an improbant?

Rusticus. Quem quaeso Cenodoxum?

Cenodoxus. Urbis inter principes

Ferme omnium unum principem.

Rusticus. Nunquam audij,

Quid hominis esset?

Cenodoxus. Eho, an ergo tu nihil

895

De litterato illo audijsti?

Rusticus. Adeo nihil.

Cenodoxus. De principe, inquio, Cenodoxo?

Rusticus. Adeo nihil.

Cenodoxus. De singulari illo erudito?

Rusticus. Adeo nihil.

Cenodoxus. Quem totus orbis norit?

Rusticus. Ego pars utique sum

Totius orbis; nec tamen novi.

Cenodoxus. Cedo,

900

Saepe hanc in urbem commeasti?

Rusticus. Quotidie.

Cenodoxus. Nec de hoc tamen viro audijsti?

Rusticus. Adeo nihil.

Cenodoxus. Qui fit?

Rusticus. Ego nescio: caeterum hoc scio; nihil

Audisse de Cenodoxo.

Cenodoxus. In illum omnes solent

Intendere digitos?

Rusticus. Licet et intenderent

905

Pugnos; ego tamen audijsse nil scio.

Cenodoxus. Quid si videres illum, an illum nosceres?

Rusticus. Si diceret sese esse, forte crederem.

Philautia. Omitte stultum, sat tibi est, si caeteri

[111]

Te noverint.

Cenodoxus. Sed est cupido noscere

910

Illum virum?

Rusticus. Profecto nulla.

Cenodoxus. Plurimi

Precio emerent, ut cum viderent.

Rusticus. Mortui

Fortasse, vel caeci. At ego si Teruntio

Centum emere Cenodoxos queam, emere non velim.

Sed ne morare me: forum abeo.

Philautia. Quam parum

915

Novere Rustici.

Cenodoxus. Ruborem prope mihi

Excussit istaec hominis ignoratio.

Notum esse me autumabam ubique gentium;

Nunc ne in suburbano quidem novere me.

Philautia. Nempe ista rusticana turba desipit.

920

Nil est morandum, quid probet, quidve improbet!