Epistolae obscurorum virorum
1515, 1516, 1517
|
Epistolae obscurorum virorum
1515
Epistola XXXII
|
_____________________________________________________________________
|
|
|
32.Magistro Ortvino Gratioviro inenarrabilium doctrinarumMagister Gingolfus Lignipercussorismille millium salutes dicit in charitate non ficta.
Gloriosissime magister, ego amo vos pectoraliter ex intimo zelo, quia vos me semper amavistis ex quo fuistis pręceptor meus singularissimus in Daventria; et quicquid vos stimulat in conscientia vestra, hoc me magis stimulat, et quod me stimulat, scio quod vos etiam stimulat, et vester stimulus semper fuit etiam stimulus meus, et nemo vos unquam stimulavit, qui me non durius stimulavit, atque cor meum totiens patitur stimulos, quotiens aliquis vos stimulat: credatis mihi in bona fide, quando Hermannus Buschius stimulavit vos in suo proemio, amplius me stimulavit quam vos, et cogitavi quomodo possum istum indiscretum rixatorem resti[1864: 49] mulare, qui etiam tum pręsumptuosę supeibię est quod audet stimulare magistros nostros de Parrhisia et Colonia; et ipse tamen non est promotus, quamvis socii eius dicunt quod ipse est promotus in baccalaurium iuris in Lypsi. sed ego non credo, quia etiam stimulat magistros in Lypsi, videlicet magnum Canem et minorem Canem, et alios multos, qui eum possunt multo melius stimulare quam ipse illos stimulat; verum ipsi neminem volunt stimulare propter suam moralitatem, et propter doctrinam apostoli dicentis: ‘Nolite calcitrare contra stimulos’. Verumenimvero vos debetis eum restimulare, quia habetis unum bonum ingenium et estis inventivus, et scitis in una hora multa metra facere stimulativa; scitis etiam eum stimulare in omnibus suis factis et dictis. Ego compilavi unum dictamen contra eum, ipsumque magistraliter, poeticeque stimulo; non potest evadere stimulum meum. si vult restimulare, tunc volo iterum fortius stimulare. Datum raptim ex Argentina apud Mathiam Schurerium. |