BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXXI

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

31.

Bartholomęo Colpio

baccalaurio theologię formato ordinis Carmelitarum

Willibrordus Niceti

ordinis Wilhelmitarum cursor in theologia

autoritate reverendissimi generalis in ordine

sese commendat cum salute.

 

Quot in mari sunt guttę,    et quot in Colonia sancta beguttę,

Quot pilos habent asinorum cutes,    tot et plures tibi mitto salutes.

 

Venerabilis domine Carmelita Colpe, ego scio quod estis de optimo ordine, et habetis multas indulgentias a sede apostolica, et quod nullus ordo vestro ordini potest pręvalere, quia potestis varios casus absolvere in confessione, quando videlicet confitentes sunt contriti et compuncti, et volunt communicare. Ideo volo a dominatione vestra interrogare unam quęstionem theologicalem, quam vos bene potestis determinare, quia estis unus bonus artista, et scitis bene prędicare, et habetis unum bonum zelum, et estis conscientiosus; et cum hoc audio, quod habetis unam magnam liberariam in vestro conventu, in qua sunt multi libri in sacra scriptura, in philosophia, et in logica, et in Petro Hispano. necnon qui-[1864: 47] dam processus magistralis de Colonia de bursa Laurentii, ubi regit actu magister noster Thungarus, vir valde zelosus ac profundus in Theologia speculativa, et illuminatus in fide catholica. Quamvis quidam doctor in iure vult eum vexare; sed non est formalis in disputando, nec qualificatus in libris sententiarum; ideo non curant eum magistri nostri. Nec non pręcipue audio, quod in prędicta liberaria, ubi cursores in Theologia habent suum studitorium, est ligatus in ferrea catena unus liber valde notabilis, qui dicitur Combibilationes, qui etiam continet autoritates in Theologia, et prima principia sacrę scripturę, quem vobis legavit unus magister noster de Parrhisia in mortis articulo, quando fecit confessionem et revelavit quędam secreta in Bonaventura, et mandavit quod nemo deberet in eo legere qui non esset de vestro ordine, et in hoc papa dedit quasdam indulgentias et carenas; apud quem librum iacet Henricus de Hassia et Verneus, et omnes alii doctores super libris sententiarum, in quibus omnibus vos estis fundatus, et scitis defendere omnem viam in disputando antiquorum, modernorum, Scotistarum, Albertistarum, et etiam illorum qui sunt de secta de bursa Kneck in Colonia, ubi habent proprium processum. Ideo rogo vos cordialiter et charitative quod non velitis gravare in mea petitione, sed mihi dare unum bonum consilium in mea quęstione secundum vestrum posse; et allegare quid domini doctores determinant disputative et conclusive. Est autem quęstio ista talis in sui forma: ‘Utrum Lolhardi et Beguttę in Colonia sunt sęculares vel spirituales personę; utrum teneantur facere professionem. Et an possunt accipere mulieres et viros?’ Ego diu studui in sacra scriptura, in Discipulo et in Fasciculo temporum, necnon in aliis libris autenticis sacrę scripturę, sed non potui invenire. Sicut etiam quidam sacerdos in Fulda, qui multum studuit in dietis libris, sed non invenit in registro vel in libris; ipse est de genelogia domini pastoris ibidem, qui est poeta, quia scit bene latinisare, dictaminaque componere, quia ego sum plebanus ratione monasterii; et habeo multos communicantes, et etiam tales personas de quibus iam facio quęstionem. Superintendens noster dicit manifeste quod ipse non potest conscientiam suam salvare in descissione talis quęstionis, quamvis habeat disputata multorum doctorum de Parrhisia et Colonia, quia complevit usque ad licentiaturam, et respondit materialiter et formaliter pro completione. Si vos non potestis determinare illam materiam, debetis interrogare magistrum Ortvinum: ille docebit nos omnia. nam vocatur Gratius propter gratiam divinam in se quę nihil ignorat. Compilavi unum carmen heroicum de prędieto libro: vos debetis legere et corrigere, et facere unum punctum ubi sum super[1864: 48] fluus vel diminutus; et audite quomodo placet magistro Ortvino: ego volo mittere imprimere. Et sic incipit:

 

Nemo debet esse tam stultus [1515: 14r]

Et in tanta pręsumptuositate sepultus,

Quod velit fieri illuminatus in sacra scriptura

Et formaliter deducere corollaria ex Bonaventura,

Qui non didicit mentetenus combibilationes,

Quas magistri nostri resumunt per omnes regiones,

Pręsertim in Parrhisia quę est mater omnium universitatum,

Et in Colonia, ubi nuper magistraliter est probatum

Per magistros nostros in theologicali disputatione,

In qua determinaverunt omnia seraphica probatione,

Quod multo melius est scire istas combibilationes

Quę plurima tractant per irrefragabiles rationes,

Quam mentetenus scire Hieronymum et Augustinum,

Qui tantum sciunt scribere bonum latinum:

Quia combibilationes sunt optima materia,

Ceu disputant magistri nostri per omnia monasteria:

Ipsę concludunt per conclusiones magistrales,

Qui sunt in divinis ipsi termini essentiales;

Et tractant etiam prima principia theologicalia

Et alia multa quę sunt valde magistralia.