BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXX

 

_____________________________________________________________________

 

 

[1864: 45]

30.

Profundissimo necnon illuminatissimo magistro

Ortvino Gratio

theologo, poetę, et oratori in Colonia,

domino ac pręceptori suo observandissimo

Ioannes Schnarholtzius

mox licentiandus

salutes exuberantissimas dicit,

cum sui humilima commendatione ad mandata.

 

Cordialissime necnon profundissime Magister Ortvine: ego Ioannes Schnarholtzius, mox licentiandus in theologia in alma universitate Tubingensi, vellem libenter loqui cum vestra dignitate; sed timeo quod est irreverentialitas, quia vos estis ita doctus, et tam magnę reputationis in Colonia, quod nullus debet ad vestram dignitatem accedere, qui prius non bene pręvidit se, quia scriptum est: ‘Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem’? Sed vos estis humilis, et scitis vos humiliare, secundum quod dicit scriptura: ‘Qui se humillat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur’. Ideo volo deponere pudorem, et cum dominatione vestra audacter loqui, sed tamen cum qua decet reverentia. Ego audivi nuper prędicare hic a quodam magistro de Parrhisia in magna audientia in festo ascensionis domini, qui pręmisit tale thema: ‘Ascendit deus cum iubilatione’, et fecit unum bonum sermonem, quem omnes laudaverunt audientes, et fleverunt, meliorantes se ex illa prędicatione. Ipse in secunda parte suę collationis induxit duas conclusiones valde magistrales et subtiles. Prima fuit quando dominus ascendit in altum cum elevatis manibus, tunc apostoli et beata virgo steterunt et clamaverunt cum tanta iubilatione usque ad raucitatem, ut impleretur prophetia quę dicit: ‘Clamaverunt et raucę factę sunt voces eorum’. Et probavit quod iste clamor fuit lętitialis, et necessarius in fide catholica, teste domino dicente in evangelio: ‘Amen, amen, dico vobis, si isti tacebunt, lapides clamabunt’. Ipsi clamaverunt omnes charitative cum magno zelo; pręcipue tamen beatus Petrus qui habebat unam tubalem vocem, ut testatur David: ‘Iste pauper clamavit’. Ipsa beata virgo non clamavit, sed deum laudavit in corde suo, quia novit bene quod ista omnia deberent fieri, sicut ei prędixit angelus. Et quando apostoli ita unanimiter cum iubilatione et devotione clamaverunt, venit unus angelus de cęlo, et dixit eis: ‘Viri Galilęi, quid hic statis et clamatis, et aspicitis in cęlum? Hic Iesus qui assumptus est in cęlum, sic veniet quem[1864: 46] admodum vidistis eum’. Et hoc factum est, ut impleretur scriptura quę dicit: ‘Clamaverunt isti, et dominus exaudivit eos’. Secunda conclusio extitit magistralior, et talis in sui forma: Filius hominis voluit habere suam passionem, sepulturam, resurrectionem in Hierusalem, quę est in centro terrę, quod omnes regiones scirent de eius resurrectione, et quod nullus gentilis posset se excusare cum sua hęresi et dicere: ‘Ego nescivi quod dominus resurrexit a mortuis’. Quoniam ergo quod est in medio, omnes videre possunt qui sunt circa medium, et quod nullus incredulus haberet unum parvum refugium excusationis, in illo loco ubi dominus ascendit, est in centro et in medio terrę, ac ibi pendet una campana quam omnis mundus audit, et quando ipsa pulsat, tunc dat horribilem sonum de ex[1515: 13v] tremo iudicio, et de ascensione domini; et quando pulsat, etiam surdi audiunt. Deduxitque multa corollaria ex illa conclusione, quam didicit in Parrhisia. Sed quando cessavit prędicare, tunc quidam magister de Erphordia voluit eum reprehendere, sed stetit cum confusione. Vos debetis mihi ostendere libros ubi ista materia habetur, et volo emere. Datum ex Basilea apud Beatum Rhenanum, qui est vester amicus.