Epistolae obscurorum virorum
1515, 1516, 1517
|
Epistolae obscurorum virorum
1515
Epistola XXI
|
_____________________________________________________________________
|
|
|
21.Magister Conradus de Zuiccaviasalutem dicitMagistro Ortvino Gratio.
Sicut enimvero scripsistis mihi nuper de vestra amasia quomodo amatis eam intime, et etiam ipsa amat vos, et mittit vobis serta, et faciletas, et zonas, et talia, et non accipit pecuniam a vobis sicut meretrices; et quando vir eius est extra domum, tunc acceditis eam, et ipsa bene est contenta; et nuper dixistis mihi quod pro una vice ter supposuistis eam, et semel stando retro ianuam in introitu, postquam cantastis: ‘Attolite portas principes [1864: 32] vestras.’ Et postea vir eius venit, et vos fugistis posterius per hortum. Sic etiam nunc volo vobis scribere quomodo succedit mihi cum mea amasia. Ipsa est valde excellens mulier, et est dives, et venit mirabiliter quod ego acquisivi notitiam cum ea, quia quidam domicellus qui fuit notus pontifici, promovit me. Et ego statim incepi eam valde amare, ita quod non scivi aliquid facere in die, et de nocte non potui dormire. Sed quando dormivi, tunc clamavi in lecto: ‘Dorothea, Dorothea, Dorothea’, ita quod socii qui stant in bursa audiverunt: et surrexerunt et dixerunt mihi: ‘Domine magister, quid vultis quod sic clamatis? Si vultis confessionem facere, tunc volumus afferre sacerdotem’; quia putaverunt quod essem in articulo mortis, et invocarem sanctam Dorotheam cum aliis sanctis. Et ego erubescui valde. Sed quando veni ad illam amasiam, tunc semper fui ita perterritus, quod non potui eam aspicere, et fui rubicundus: tunc ipsa dixit: ‘Ah domine Magister, quare estis ita verecundus?’ Et sępe interrogavit me rationem. Et ego dixi quod non audeo dicere: sed ipsa voluit scire, et non voluit me dimittere, nisi vellem dicere ei; et dixit quod non vellet irasci super me, etiam si dicerem unam magnam nequitiam. Tunc semel fui audax, et revelavi ei secreta mea. Quia vos dixistis mihi olim, quando legistis Ovidium de arte amandi, quod amatores debent esse valde audaces sicut bellatores, alias nihil est cum ipsis. Et dixi ei: ‘Domina mea reverenda, parcatis mihi propter deum, et propter honorem omnem vestrum, ego amo vos, et elegi vos prę filiis hominum, quia vos estis pulchra inter mulieres, et macula non est in vobis. Quia vos estis speciosissima sicut est una in toto mundo’. Tunc ipsa risit et dixit: ‘Per deum, vos scitis amicaliter loqui, si ego vellem credere’. Et postea sępe veni in domum eius et bibi cum ea. Et quando fuit in ecclesia, tunc steti ita quod potui aspicere eam; et ipsa etiam aspexit me quasi vellet me transvidere. Et nuper rogavi eam valde quod vellet me habere commendatum: tunc dixit quod non amarem eam. Et ego iuravi quod amarem eam sicut propriam matrem, et vellem omnia facere ad servitium eius, etiam si solveret mihi vitam. Tunc respondit illa pulchra amasia mea: ‘Ego bene volo videre an est ita’, et fecit unam crucem ad domum suam cum creta, et dixit: ‘Si amatis me, tunc semper de sero quando est tenebrosum, debetis osculare illam crucem propter me’. Et ego feci taliter per multos dies. Tunc semel venit unus, et permerdavit mihi crucem, et ego osculando maculavi os, et dentes, et nasum. Et fui valde iratus super eam. Sed ipsa iuravit ad sancta sanctorum quod non fecisset; et ego credo, quia per deum alias est honesta. Et imaginavi mihi unum socium, qui debet fecisse. Et si possum perscrutare, dico vobis quod debet habere retributionem suam. Sed iam habet amicabiliores [1515: 10r] gestus erga me quam antea. Et spero quod supponam eam. Dudum aliquis dixit ei, quod sum poeta, et ipsa dixit: ‘Ego audivi quod estis bonus poeta: ergo debetis mihi semel scribere unum [1864: 33] carmen: et ego feci illud, et cantavi de sero in platea quod ipsa audivit; et postea exposui ei teutonice; et est hoc:
O alma Venus, amoris inventrix et dominatrix,Quare tuus filius est inimicus meus?O pulchra Dorothea, quam ego elegi amicam,Fac mihi etiam sic qualiter ego tibi:Pulchrior es tu inter omnes huius urbis puellas,Et splendes sicut stella, et rides sicut rosa.
Ipsa dixit quod vult per suam vitam servare illud propter me. Vos debetis mihi dare consilium quomodo debeo me regere, et quomodo debeo facere quod amat me. Et parcatis mihi quod fui ita grossus scribendo ad dominationem vestram. Quia est consuetudo mea quod sum socialis cum amicis meis. Vale in nomine benedicti. Ex Lyptzick. |