BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXII

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

22.

Gerhardus Schirruglius

Magistro Ortvino Gratio.

 

Salutem dicit variam    per domini nostri gloriam,

Qui resurrexit a mortuis,    et nunc sedet in cęlis.

 

Honorande vir, notifico vobis quod non sum libenter hic, et pęnitet me quod non mansi Colonię apud vos, ubi potui melius proficere. Et vos potuissetis me facere bonum loicum, et etiam pro parte poetam. Et in Colonia sunt homines devoti, et libenter visitant ecclesias, et in dominica vadunt ad sermonem. Et non est tanta superbia sicut hic. Supposita non faciunt reverentiam magistris. Et magistri non habent advertentiam ad supposita, et mittunt eos ire quomodo volunt; et non portant caputia. Et quando sunt in zechis ad vinum, tunc iurant per deum, et blasphemant et faciunt multa scandala. Sicut nuper unus dixit quod non credit, quod tunica domini in Treveris esset tunica domini, sed una antiqua et pediculosa vestis: et non credit etiam quod crinis beatę virginis est adhuc in mundo. Et unus alter dixit, quod possibile est, quod tres reges in Colonia sunt tres rustici ex Vestphalia; et quod gladius et clipeus sancti Michaelis non sunt ad sanctum Michaelem. Etiam dixit quod vellet merdare super indulgentias fratrum prędicatorum, quia ipsi essent bufones, et deciperent mulieres et rusticos. Tunc ego dixi: ‘Ad ignem, ad ignem cum isto hęretico’: et ipse derisit me. Ego vero dixi: ‘tu ribalde, tu deberes talia dicere, quod magister noster Hochstratus in Colonia audiret, qui est inquisitor hęreticę pravitatis.’ Tunc dixit: ‘Hochstratus est una execrabilis et maledicta [1864: 34] bestia’; et maledixit ei et dixit: ‘Ioannes Reuchlin est probus vir, et theologi sunt diaboli, et iniuste iudicaverunt quando combusserunt suum librum qui vocatur Speculum oculare’. Tunc ego respondi: ‘Noli dicere hoc, quia scriptum habetur in Ecclesiastico capite VIII.: “Non iudices contra iudicem, quia secundum quod iustum est iudicat”. Tu vides, quod universitas Parrhisiensis, ubi sunt theologi profundissimi et zelosi, et qui non possunt errare, etiam iudicaverunt ita sicut Colonienses; quare ergo vis esse contra totam ecclesiam?’ Tunc ipse dixit quod Parrhisienses essent iniquissimi iudices, et quod acceperunt pecuniam a fratribus de ordine prędicatorum, quam portavit ipsis (ut ille nequam mentitur) zelosus vir et theologus scientificissimus, dominus Theodericus de Ganda, legatus universitatis Coloniensis. Et adhuc dixit quod ista non est ecclesia dei, sed est illa de qua dicit Psalmista: ‘Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo’. Et culpavit magistros nostros in Parrhisia in omnibus actibus suis. Et dixit quod universitas Parrhisiensis esset mater omnis stultitię, quę haberet ibi originem, et venisset in Alemaniam et Italiam; et quod illa schola seminasset undique superstitionem et vanitatem. Et frequenter omnes qui student in Parrhisia, habent mala capita, et sunt quasi fatui. Et dixit quod Thalmut non est ab ecclesia damnatus. Tunc sedit ibi magister noster Petrus Meyer plebanus in Franckfurdia, et dixit: ‘Ibi ego volo ostendere quod iste socius non est bonus christianus, et non sentit recte cum ecclesia. Sancta Maria, vos socii vultis multum loqui de theologia, et non scitis. Quia etiam Reuchlin ignorat, ubi scriptum est quod Thalmut est prohibitus’. Tunc ille socius quęsivit: ‘Ubi et scriptum?’ Et dixit magister noster Petrus quod legitur in Fortalitio fidei. Respondit ille trufator, quod Fortalitium fidei est merdosus liber, et non valet; et quod nemo allegat [1515: 10v] istum librum nisi stultus et fatuus. Et ego fui perterritus, quia valde iratus fuit magister noster Petrus, ita quod tremuerunt ei manus; et ego timui quod noceret ei, et dixi ei: ‘Domine eximie, estote patiens, quia qui patiens est, multa gubernatur sapientia. Proverbiorum XIII. Permittatis istum, quod peribit sicut pulvis a facie venti. Ipse dicit multa, et tamen nihil scit. Et sicut scribitur in Ecclesiastico: “Stultus verba multiplicat”, ita ipse etiam facit’. Tunc ipse prochdolor incepit multa dicere de ordine prędicatorum, quomodo isti probi fratres fecerunt imam nequitiam in Berna; quod ego non credo per vitam meam; et quomodo fuerunt combusti, et quod ipsi semel imposuerunt venenum in sacramento eucharistię, et sic interfecerunt unum imperatorem. Et dixit quod oportet istum ordinem delere; alias fient multa scandala in fide, quia omnis malitia est in illo ordine; et alia multa dixit. Ergo debetis aperte scire quod vellem libenter [1864: 35] redire ad Coloniam, quia quid debeo facere cum talibus maledictis hominibus? Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes, ut inquit Psalmista, quia sunt filii diaboli. Si videtur vobis, tunc prius volo accipere gradum: si non, tunc volo abire statim. Ergo debetis mihi cito scribere mentem vestram; secundum illam volo me regere; et cum hoc commendo vos domino deo. Valete. Ex Moguntia.