BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XX

 

_____________________________________________________________________

 

 

[1864: 31]

20.

Ioannes Lucibularius

Magistro Ortvino Gratio.

 

Salutes quas nemo potest numerare. Venerabilis domine magister: secundum quod promisistis mihi prius, quod velletis mihi esse adiutorium quandocunque haberem necessitatem, et velletis me provere prę omnibus aliis, et dixistis quod audacter deberem vos invocare, tunc velletis mihi suppetiare sicut fratri, et non velletis me derelinquere in angustiis meis: sic nunc rogo vos pro amore dei, quia est valde necesse, quod velletis mihi subvenire, quia potestis bene. Rector hic licentiavit unum collaboratorem, et vult habere unum alium: quapropter velitis pro me scribere litteras promotoriales quod velit seu dignetur me acceptare. Quia iam non habeo amplius de pecuma, quia exposui omnia, et etiam emi libros et calceos. Vos bene novistis me quod sum sufficiens de gratia dei. Quia quando vos fuistis Daventrię, tunc ego fui secundarius; et postea in Colonia steti per annum, ita quod complevi pro gradu baccalauriatus; et fuissem etiam promotus circa festum Michaelis, si habuissem pecuniam. Etiam scio scholaribus resumere Exercitium puerorum, vel Opus minus secundę partis; et scio artem scandendi ut vos docuistis me, et Petrum Hispanum in omnibus tractatibus, et Parvulum philosophię naturalis. Etiam sum cantor et scio Musicam choralem et figuralem, et cum hoc habeo vocem bassam, et possum cantare unam notam infra gammaut. Sed non scribo vobis talia iactanter, et ideo parcatis mihi, et sic commendo vos omnipotenti deo. Valete. Ex Suollis.