BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XVII

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

17.

Magister Ioannes Hipp

salutem dicit

Magistro Ortvino Gratio.

 

Lętamini in domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde’, Psalm. xxxi. Sed ne habeatis molestiam dicentes: ‘quid putat iste cum sua allegatione?’ debetis legere unam novitatem cum lętitia, quia hilarabit vestram dominationem mirabiliter; et volo scribere cum brevibus verbis. Fuit hic unus poeta qui vocatur Ioannes Ésticampianus, et ipse fuit satis prętensus, et parvipendit sępe magistros artium, et annihilavit eos in sua lectione, et dixit quod non sunt sufficientes, et quod unus poeta valet decem magistros, et quod poetę in processione deberent pręcedere magistros et licentiatos. Et ipse legit Plinium, et alios poetas, et dixit quod magistri artium non sunt magistri in septem artibus liberalibus, sed potius in septem peccatis mortalibus, et non habent bonum fundamentum, quia non didicerunt poetriam, sed tantum sciunt Petrum Hispanum, et Parva loicalia; et habuit multos auditores et domicellos. et dixit, quod nihil est cum Schotistis et Thomistis, et emisit blasphemias contra doctorem sanctum. Tunc magistri expectaverunt suum tempus ut vindicarent se cum adiutorio dei. et deus voluit quod ipse semel fecit unam orationem, et scandalizavit magistros, doctores, et licentiatos, et baccalaurios, et laudavit suam facultatem, et vituperavit sacram Theologiam. Et fuit magna verecundia inter dominos de facultate. Et collegerunt magistri et doctores concilium et dixerunt: ‘Quid facimus? quia hic homo multa mira facit: si dimittimus eum sic, omnes credent quod est doctior nobis. Ne forte veniant moderni et dicant quod sunt de meliori via quam antiqui, et vilificabitur nostra universitas, et fiet in scandalum’. et dixit magister Andreas Delitzsch, qui est etiam alias bonus poeta, quod videtur sibi, quod Ésticampianus est in universitate tanquam quinta rota in curru, quia impedit alias facultates, quod supposita non possunt bene in eis qualificari. Et alii magistri iuraverunt quod est ita. et summa summarum ipsi concluserunt quod vellent relegare vel excludere istum poetam, etiam si deberent in perpetuum habere inimicitiam. Et citaverunt eum ad rectorem et monuerunt eum in valvis ecclesię; et ipse comparuit et habuit unum iuristam secum, et prętendit se defendere, et habuit etiam alios socios qui steterunt cum eo. Et magistri dixerunt quod deberent abire, quia alias essent periuri, quia starent contra universitatem. Et magistri fuerunt fortes in bello, et permanserunt constantes, [1864: 27] et iuraverunt quod vellent nemini parcere propter iustitiam, et aliqui iuristę et curiales rogaverunt pro eo. Et domini magistri dixerunt quod non est possibile, quia habent statuta, et secundum statuta debet relegari. Et quod est mirabile, etiam princeps petivit pro eo, et nihil iuvit, quia dixerunt ad ducem quod oportet servare statuta universitatis. quia statuta in universitate sunt sicut ligatura in libro. quia si ligatura non esset, tunc folia caderent hincinde. et si statuta non essent, tunc non esset ordo in universitate, et supposita starent in discordia, et fieret confusum chaos: ergo deberet procurare bonum universitatis, sicut fecisset pater suus. Tunc princeps permisit sibi persuadere, et dixit quod non potest facere contra universitatem. et quod expedit plus quod unus relegatur quam quod tota universitas patitur scandalum. Et domini magistri fuerunt optime contenti, et dixerunt: ‘Domine princeps, deo gratias de bona iustitia’. Et rector affixit unum mandatum in valvis ecclesię, quod Ésticampianus est relegatus ad decem annos. et auditores sui fecerunt multa verba, et dixerunt quod domini de consilio fecerunt iniuriam Ésticampiano. sed ipsi domini dixerunt quod non vellent dare unum obulum pro eo. et aliqui domicelli dixerunt quod Ésticampianus vellet istam iniuriam vindicare, et [1515: 8v] vellet citare universitatem ad Curiam Romanam. Tunc magistri riserunt et dixerunt: ‘Ha quid vellet facere iste ribaldus?’ Et debetis scire quod nunc est magna concordia in universitate. Et magister Delitzsch legit in arte humanitatis. Et similiter magister Rotburgensis, qui composuit unum librum bene in triplo ita magnum sicut est Virgilius in omnibus suis operibus. Et posuit multa bona in illo libro, etiam pro defensione sanctę matris ecclesię, et de laudibus sanctorum. Et commendavit nostram universitatem principaliter, et sacram theologiam, et facultatem artistarum, et reprehendit illos poetas sęculares et gentiles. Et domini magistri dicunt quod sua metra sunt ita bona sicut metra Virgilii, et non habent aliqua vitia, quia ipse perfecte scit artem metrificandi, et ante .XX. annos fuit bonus metrista. Quapropter domini de consilio permiserunt, quod ipse debet istum librum publice legere pro Terentio: quia est magis necessarius quam Terentius, et habet bonam christianitatem in se, et non tractat de meretricibus et bufonibus, sicut Terentius. Vos debetis hęc nova manifestare in vestra universitate: tunc fortassis etiam fiet sic Buschio, sicut factum est Ésticampiano. Quando mittitis mihi vestrum librum contra Reuchlin? Vos dicitis multa et nihil est. Et scripsistis mihi quod vultis mihi veraciter mittere, et non facitis. Deus parcat vobis, quod non diligitis me, sicut et ego diligo vos, quia estis mihi sicut cor meum. Sed adhuc mittatis mihi, quia desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, [1864: 28] id est istum librum legere. Et scribite mihi novitates. Et semel componite unum dictamen, vel aliqua metra de me si sum dignus. Et valete in Christo domino deo nostro, per omnia sęcula sęculorum Amen.