BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XVIII

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

18.

Magister Petrus Negelinus

salutem dicit

Magistro Ortvino Gratio.

 

Quamvis valde timeo esse ita audax, quod debeo vobis ostendere unum dictamen a me compositum, quia vos estis valde artificialis in compositione metrorum et dictaminorum; sed ego sum sicut pusillus, et sicut dicit Hieremias: ‘A, a, a, domine, nescio loqui, quia puer ego sum’. Namque ego nondum habeo bonum fundamentum, et non sum perfecte instructus in arte poetria et Rhetorica. Attamen quia dixistis olim, quod deberem vobis componere omni modo unum carmen et mittere ad vos, tunc velletis mihi illud emendare, et ostendere ubi sunt vitia: tunc ego cogitavi nuper: ‘Ecce iste est pręceptor tuus, et bene putat tecum, et tu deberes ei obedire. Ipse etiam potest te promovere in his, et in omnibus. Et tu poteris crescere in doctum virum, si vult dominus deus, et potest tibi bene succedere in tuis negociis. Quia legitur in .I. libro Regum: “Plus valet obedientia quam victima”.’ Quapropter mitto vobis hic unum poema per me compilatum in laudem Sancti Petri, et unus componista qui est bonus musicus in cantu chorali et figurali, composuit mihi quattuor voces super illud. Et ego feci magnam diligentiam quod potui ita rigmizare, sicut est rigmizatum: quia illa carmina sonant melius, sicut partes Alexandri sunt compilatę. Sed nescio an habent vitia. Vos debetis illa scandere secundum artem metrificandi, et emendare. Carmen novum magistri Petri Negelini in laudem sancti Petri incipit.

 

Sancte Petre domine    nobis miserere,

Quia tibi dominus    dedit cum istis clavibus

Potestatem maximam,    necnon specialem gratiam

Super omnes sanctos:    quia tu es privilegiatus,

Quod solvis est solutum,    in terris et per cęlum,

Et quicquid hic ligaveris,    ligatum est in cęlis. [1864: 29]

Ergo te oramus,    necnon devote supplicamus,

Ut ores pro nostris peccatis,    propter honorem universitatis.

 

Ipsi dicunt quod doctor Reuchlin, qui hebraice vocatur Ioannes Capnion, acquisivit unam sententiam pro se in Spira, sed magistri nostri de ordine prędicatorum dicunt, quod non nocet, quia ille episcopus non habet intelligentiam in sacra theologia. Et magister noster Hochstratus est in Curia Romana, et est bene visus apud dominum apostolicum. Et etiam habet sufficientiam in pecuniis et in aliis. Ego vellem dare quattuor grossos quod scirem veritatem: vos debetis mihi scribere. Sancte deus, quid est quod non mittitis [1515: 9r] mihi semel unam litteram? Tamen ego habeo libenter quando scribitis mihi. Valete, et dignemini mihi salutare magistrum nostrum Valentinum de Gelterßheym, et magistrum nostrum Arnoldum de Tungaris in bursa Laurentii, et magistrum nostrum Remigium, et dominum Rutgerum, in bursa montis licentiatum, et prope diem magistrum nostrandum, necnon dominum Ioannem Pfefferkorn virum zelosum, et alios qui sunt bene qualificati in theologia, et in artibus. Et valete in nomine domini. Datum in Treviris.